ページの画像
PDF
ePub

395

Grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Quippe ita Neptuno visum est, immania cujus
Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
Hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem
Expediat morbi caussam, eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
Orando flectes; vim duram et vincula capto
Tende; doli circum haec demum frangentur inanes. 400
Ipsa ego te, medios quum sol accenderit aestus,
Quum sitiunt herbae, et pecori jam gratior umbra
est,

In secreta senis ducam, quo fessus ab undis

Se recipit; facile ut somno aggrediare jacentem.
Verum, ubi correptum manibus vinclisque tenebis: 405
Tum variae eludent species atque ora ferarum.
Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulva cervice leaena;
Aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis
Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
Sed, quanto ille magis formas se vertet in omnes,
Tanto, gnate, magis contende tenacia vincla:
Donec talis erit mutato corpore, qualem
Videris, incepto tegeret quum lumina somno.
Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odo-

rem:

Qua totum nati corpus perduxit; at illi

410

415

Rom. ca

393) Zul. Q. sunt. Leid. fuerant. Medic. trahentur. Gud. trahuntur. Al. sequentur, sequantur. 395) V. i. turpis, foeda specie. 396) Medic. capiendus. piendis vinclis. Leid. undis capiendus. Toll. carpendus. Erf. captandus. Goth. I. et omnem. 397) Rom. Expediant. 398) Zul. Non sine vi non nulla. Probus de arte gramm. dabit responsa. Gud. neque ipsum. 399) Al. Or. vinces. 400) Rom. dolis circum hac demum franguntur, Pier. doli demum circum haec, ad haec. 401) Mead. accederit. 402) Al. umbra sine est. 403) Ven. in undis. In secreta senis, secretam sedem. 404) Mentel. I. adgrediere. Goth. I. summo egrediare. 405) Al. manicis. 406) Al. eludunt, ludunt, illudent, illudunt. 407) Atra tigris est terrorem faciens. 410) Leid. in aqua tenuis dilabetur. 411) Al. vertit, vertat. 412) Fr. Moret. Sed quo nate magis. Contende, contrahe. 415) Al. Hoc, Hic. Paris. diffudit. Heins. defundit. Mentel. defendit. Leid. defudit. Rom. depromit. 416) Fr. Moret. Quo tactum. Rom. perfudit. Franc. producit. Erf. produxit. V. i. Quo.

Dulcis compositis spiravit crinibus aura,

Atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens Exesi latere in montis, quo plurima vento

Cogitur, inque sinus scindit sese unda reductos; 420 Deprensis olim statio tutissima nautis.

Intus se vasti Proteus tegit objice saxi.

425

490

Hic juvenem in latebris aversum a lumine Nympha
Collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit.
Jam rapidus, torrens sitientes Sirius Indos,
Ardebat coelo, et medium sol igneus orbem
Hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
Quum Proteus consueta petens e fluctibus antra
Ibat. Eum vasti circum gens humida ponti
Exsultans rorem late dispersit amarum.
Sternunt se somno diversae in litore phocae.
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,
Auditisque lupos acuunt balatibus agni,
Considit scopulo medius, numerumque, recenset.
Cujus Aristaeo quoniam est oblata facultas,
Vix defessa senem passus componere membra,
Cum clamore ruit magno, manicisque jacentem
Occupat. Ille suae contra non immemor artis,

435

440

quo

417) Rom. auras; aura, odor. 418) Rom. Et specus_ing. Habilis vigor, qui reddit fortem rebus agendis. 419) Rott. lateri. Medic. sine in. Est antrum in rupe exesa, plurimum undae penetrat, et dispergit se in cavitates et recessus. 421) Ven. Depressis. Toll. gratissima. Goth. I. fidissima. V i. Depressis, sed male. 422) Al. Inter se ca. sti. 423) Gud. Hinc. Vratisl. adversus. Gud. a limine. Erf. a flumine. V. i. lumine sine a. Al. Nympha, Nymphae. 424) Goth. I. recessit. 425) Al. sitientes Rom. Serius. Al agros, herbas. Sed Indos dixit ornatu poetico. Sirius efficit dies caniculares. 426) Al. Ardebat caelo. Zul. medius Sol. 427) Fr. Moret. Auxerat. Rott. II. ardebant. Hauserat, peragraverat. 428) Zul. Fontibus. Siccis faucibus, alveis. 429) Goth. II. patens. 430) Moret. II. circa. 431) V. i. Rott. I. despersit. Heins. dispergit. 432) Al. diverso sine in. 433) Vratisl. in mont. altis. 434) Fr. Moret. vitulas. Ven. in tecta. V. i. Arund. reduxit. Vesper est stella Veneris. 435) Vulgo Auditique. 436) Paris. ConScendit. Vulgo Consedit. Gud. recensit. Giphan. recen438) Ven. senem est. 439) Franc. manibusque iac, Gud. vinclisque iac. 440) Occupat, vincit.

siit.

Omnia transformat sese in miracula rerum
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Verum, ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
In sese redit, atque hominis tandem ore locutus:
Nam quis te, juvenum confidentissime, nostras 445
Jussit adire domus? quidve hinc petis? inquit. At ille:
Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quidquam;
Sed tu desine velle. Deûm praecepta secuti
Venimus, hinc lapsis quaesitum oracula rebus.
Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa 450
Ardentes oculos intorsit lumine glauco,

Et graviter frendens, sic fatis ora resolvit:

Non te nullius exercent numinis irae.

Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus
Haud quaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, 455
Suscitat; et rapta graviter pro conjuge saevit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
Immanem ante pedes hydrum moritura puella
Servantem ripas alta non vidit in herba.

At chorus aequalis Dryadum clamore supremos 460
Implerunt montes; flerunt Rhodopeïae arces,

--

442)

441) Nonius Omnia commutat. Ven. spectacula. Rott. I. liquantem. Moret. IV. loquentem. 443) Moret. tenuit fallacia. Al. pellacia. 444) Parrhas. rediit. 445) Nam quis, pro quisnam. 446) Rott. II. Jussus. Vulgo domos. Menag. I. hic petis. 447) Al. Proteus. V. i. et Medic. quicquam. Fr. Moret. quenquam. Lünemann cuiquam. 448) Desine velle, sc. me fallere. 449) Vulgo Venimus huc. Toll. huic. Medic. lassis rebus; sed calamitati ex apum internecione. 450) Ven. Tandem. Lon. gob. Tantus ad hoc fatus. Rott. II. At haec. Medic. At fatus et haec. Goth. I. affatus. Al. effatur. Erf. ut denique magna. 452) Erf. sic vates. 453) Mentel. III. Mul. tae nullius. 454) Serv. commissa tibi, pro magno flagitio haec tibi tanquam poena inflicta est. Orpheus pro Orphei manibus. V. i. lues. 455) Franc. quamquam. Lul. quod. que. Reisk. ad meritum. Rott. II. nisi. Moret. IV. resultant. Al. resistunt. 457) Per flumina, sc. ripam fluminis, vel Penei, vel Hebri. 458) Moret. II. IV. hydram, serpentem in aquis humidisque locis degentem. 459) Zul. in umbra. Servantem, incolentem. 460) Rom. aequali clamore supremo. Dryadum, Nympharum sylvestrium, una cum ea nutritarum. 461) Ven. Imp. colles. Rott. I. Rhodopaeae. V. i. fleverunt Rhodopeae arces, montes Thraciae, ut Pangaeus.

Altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus,
Atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia.
Ipse cava solans aegrum testudine amorem,
Te, dulcis conjunx, te solo in litore secum,
Te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
Et caligantem nigra formidine lucum

465

Ingressus, Manesque adiit, Regemque tremendum,
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda. 470
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
Umbrae ibant tenues, simulacraque luce carentum :
Quam multa in foliis avium se millia condunt,.
Vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber:
Matres, atque viri, defunctaque corpora vita 475
Magnanimum heroum, pueri, innuptaeque puellae,
Impositique rogis juvenes ante ora parentum:
Quos circum limus niger, et deformis arundo
Cocyti, tardaque palus inamabilis unda
Alligat, et novies Styx interfusa coercet.
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara, caeruleosque implexae crinibus angues
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
Atque Ixionii vento rota constitit orhis.
Jamque pedem referens casus evaserat omnes,

480

485

402 Goth. II. Antraque Pangaea. Mentel. I. Pangaeae, Medic Panchaea. Franc. Pancheia. Al. Pantheia. Tellus Marti sacra. 463 Al. Atque Actias. Franc. et Ethias Orithia. Goth. II. Orinthia. Orithya fuit filia Erecthei, Athenarum regis, a Borea rapta in Thraciam. 465) Rom. Et dulcis 466) Vulgo discedente. 467 Vratisl. Trina crias. Pier. valles vel falces. Medic. avta ostia. Ditis s. Plutonis. Taenarus est promontorium Peloponnesi, dividens sinum Messeniacum a Laconico. 468 Vratisl. testudine Schrader ferrugine. 469) Burm. manes sine que. Rom. adit. Manes sumuntur pro animabus mortuorum aeque ac pro loco ipso inferorum. 471) Erf. Ad cantum. Pier. Et can. Erebus Deus inferorum, vel locus. 472) Paris. Umbrae stant. 473) Plur. cod. in silvis. 474) Moret. IV. ubi iam hib Goth. 11. ubi iam - imbres. Hibernus S procellosus eas agit ad sylvas et arborum tecta. Pier. innabilis unda. 479) Cocytus et Styx sunt inferorum flumina. 480) Rom. in noviens. 481) Al. Atqui ipsae. Mentel. I. stipuere. Mead. obstupuere. Rott. I. domos. 482) Schrader Limina. Medic. caeruleisque impexae. Al. innixue, amplexae. V. i. implexa criminibus ambo. Tartarus est infimus inferorum locus. 493) que post tenuit abest a plur. Eumenides Furiae - Cerberus canis triceps, custos inferorum. 484) Faber velox pro vento. Burm. cantu, lente vel campo. Al. Ixonei. V. i. Ixionei. Rota orbis sunt rotae circumactae. 485) V. i. omnis.

475)

Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
Pone sequens: namque hanc dederat Proserpina legem:
Quum subita incautum dementia cepit amantem,
Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes;
Restitit, Eurydicenque suam jam luce sub ipsa 490
Immemor, heu! victusque animi respexit. Ibi omnis
Effusus labor, atque immitis rupta tyranni
Foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit,
Orpheu?

495

500

Quis tantus furor? en iterum crudelia retro
Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Jamque vale. Feror ingenti circumdata nocte,
Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras
Commixtus tenues, fugit diversa; neque illum,
Prensantem nequidquam umbras, et multa volentem
Dicere, praeterea vidit; nec portitor Orci
Amplius objectam passus transire paludem.
Quid faceret? quo se rapta bis conjuge ferret?
Quo fletu Manes, qua Numina voce moveret?
Illa quidem Stygia nabat jam frigida cymba.

505

488) Al. subito - amoFranc. Euridicemque. Goth. II. Ubi. Moret.

486) Vratisl. ad oras. 487) Avernus est lacus in Campania, Latinis habitus ostium inferorum. rem. 489) Zul. Ignosc, tamen. 490) V. i. Eridicemque. 491) Al. animo. II. Ibique omnis. Victus animo, cupiditate. 492) Schrader rapta tyr. Foedere sc. Eurydice. 493) V. i. Averni. Rom. stagni est auditus Averni. Mead. II. auditur. 496) Natantia, errantia, fluctuantia. 500) Medic. fugit in diversa, in div. partem. V. i. tenuis. 501) V. i. et Leid. Pressantem nequiquam. 504) Medic. erepta. Pier. bis rapta. 505) Rott. I. quae Num. Rom. Quos fletu Manes. Gud. Quod fl. quae nomina. Vratisl. qua flumina. Medic. moneret. Franc. maneret,

[ocr errors]
« 前へ次へ »