ページの画像
PDF
ePub

Maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O Regina, novam cui condere Jupiter urbem,
Justitiaque dedit gentes frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus: prohibe infandos a navibus ignes;
Parce pio generi, et propius res adspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas :
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graji cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem,
Huc cursus fuit:

525

530

535

Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion
In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit. Huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara

morem

Permittit patria? hospitio prohibemur arenae. 540

521) Al. placito. Hamb. I. nunc pec. Maximus sc. natu, ac perinde sapientia valens. 522) V. i. Juppiter. 523) Hamb. II. servare Afros, non Poenos. Justitia referenda est ad totum mitiorem vitae cultum. 524) Hamb. I. circum maria, al. coni. huc per. 525) Zul. infandis. 526) Hamb II. Parce precor. Montalb. sine et. C. 7. aspice. 527) Bigot Tyrios. Sprot. Iliacos. 528) Heins. Cod. Ven. advertere litora praedas. Sprot. ad litora tollere. Pier. et Leid. a litore. C. 6, 7. littora. 529) Sprot. animo est. Ed. Ven. animis non tanta. Vis est audacia, superbia vero insolentia. 530) Locus s. regio. Hesperia s. Italia. 531) Goth. I. Patens. Terra a prima hominum memoria habitata, incolarum fortitudine et soli ubertate excellens. 532) Oenotri Pelasgi, qui principio agrum in interiore littore inferioris Italiae occupaverant, unde Oen tria dicta primum ager, tum tota regio. Minores sc. natu Virg. ad posteros yel seriores transferre solet. V. 2. Oenotrii. 533) Gens pro terra. 534 Medic. Hic. 535) Subito fluctu, repent na tempestate commota. Orion dictus de procellis, in eius ortu vel occasu oriri solitis. 536) Vada latentia. Vehementibus ventis. C. 8. tulunt. 537) Superantibus maris fluctibus. 538) Dorvill. Perpulit. Pier. advenimus, appulimus. 539) Goth. II. Nam g. Moret. fr. Quae g. haec h. Menag. I. Quod g. est. h. 540) Moret. I. patriam. Menag, I. hoo spatio.

545

Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos memores fandi atque nefandi,
Rex erat Aeneas nobis, quo justior alter,
Nec pietate fuit nec bello major et armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris:
Non metus, officio ne te certasse priorem
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes. 550
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum, 555
Pontus habet Libyae, nec spes jam restat Iuli:
At freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri; secludite curas.

560

Mortalia arma

541) Oudart. considere. 542) Al. sine et. sunt humanitatis iura et officia. Sperate, non timete, exspectate V. 2. tempnitis, ut C. I. et 8. 543) Vols. deas. Heins. fandique nefandi. 544) V. 2. Aeneas populo. 545) Dorvill. Non pietate. Mor. II. bello nec. 546) Hamb. I. et vesc; sed si spirat. C. 7. facta. 547) Medic. Nec m. C. 7. Aetherea occupat. 548) C. 1. 7. nec. Non metuendum est, ne te poeniteat aliquando benificiis nos provocasse. 550) C. 1, 8. Armaque, sc. ad Timorem Poenis incutiendum, sed vix. Acestes, rex Siciliae. 551) Hamb. I. vento. 552) Montalb. optare. Hamb. II. tangere. Al. In silvis a tr. navibus, et str. ferro, sc. amputare. 553) Mor. II. Ausoniam. Rex pro duce. C. 8. receptis. 554) V. 2. Lacium555) Hugen. abrupta. Burm. nec iam spes. que. periisti Aenea, et una tecum Julus spes nostra; ast saltem refectis navibus ad Siciliam remeabimus, depulso Italiae consilio. 556) Oudart. Libyes. 557) Sicaniae, Siciliae. Burm. Ad freta. C. 7. saltim. 558) Rom. hunc. Hamb. II. petemus. Al. Acestem. C. 7. adducti. 559) Medic. cunctis. Fremitus ac murmur adsensum commotis hominum animis indicat. 561) C. 1, 8. dimissa. Ment. II. vultu. Puduit e reginam, naufragos a suis tam dur habitos fuisse. C. 1, 7. corda metu. Mor. corde metu. de métum. Al. metus plurali numero,

Si tu

562)

Bigot pellite cor.
Bigot seducite.

Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.

570

Quis genus Aeneadum, quis Trojae nesciat urbem, 565
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni;
Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten:
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est. Subducite naves.
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem, 575
Adforet Aeneas! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema jubebo;
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates,
Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Aeneam compellat Achates:
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?

580

563) Goth. 11. res dira, dura rerum conditio. 564) Medic. finis. Ed. Ven. lato. Bigot forti cus Hamb. II. teneri. 565) Graev. Troiam. Ed. Ven. nescit et urtem. Genus Aeneadum erant maiores, a quibus ille genus ducebat. 566) Al. tanta. Burm. ac tanti. Ed. Dan. et t. 567) C. 1. ob tunsa, sc stupida. Zul. obscura. Populi sc., qui frigidioribus in plagis nascuntur, tardiori sunt indole. C. 7. Phoeni. 568) Multi adversus. Hamb. II. subiungit ab u. Men, I. Sobmergit. Ed. Ven. vergit. Sol oritur iterque suum diurnum conficit. 569) Magnam s. potentem. Saturnia ar va, sc. Latium, ubi Saturnus latuerit. 570) Ed. Ven. finem. Plures regnumque potatis Siciliae montem in parte occidentali, cui nomen imposuit Eryx, ibidem sepultus. 571) Tutos, sc. rebus necessariis munitos. 572) Bigot et hic. Ed. Ven. pariter mecum. Wall. sin vultis mecum. Pier. et Burm. consistere, Burm. coni. confidere. Rom. c. terris. 573) Puget subd._remos. C. 7. Subdicite. C. 6. navis. 574) Med. Tyriosque. C 7. et Sprot. agentur. Nonius coni. habetur. 575) Puget. c ibidem 576 Certi, qui certa nuntient. 577) Sprot. Emittam. Ven. videbo. Dimittam in diversas partes. 578 C. 8. Si quis Al. aut montibus. Vix credas, quam dirae soleant accide e calamitates eiectis naufragio, praesertim in sylvis. 579) Parrh. animi. V. 2.

581) C. 7. et 9. ut Mor. I.

erecti. Moret. dictis arrecti
nube. Pier. abrumpere.
582) Bigot. animum sent. vertit.

9. compellet, sed male.

585

590

Omnia tuta vides; classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum; dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,
Os humerosque deo similis: namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix, lumenque juventae
Purpureum, et laetos oculis afflarat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum 595
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Trojae miserata labores,
Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias, grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem,
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est, et mens sibi conscia recti,

600

583) Al. reductos. C. 9. receptus, sed male. 584) Puget. medio fluctu. Montalb. medio quem fluctu. 586) Rott. II. ita fatus. Cuning. emend. circum cum fusa. Vatic. fr. quae circumfusa; repente. 587) Al. in aera, extenuatur sc. nebula. 588) Vratisl Adstitit. Parrh. constitit. Res fulsit, apparuit. 589) Sprot. similes. Franc. Os humeros similisque deo. 590) Rott I. genetrix nato. Volunt aliqui repraesentatum a poeta morem veterum Romanorum, quibus promissa coma nitor iuventae eximiae et pulchrae. C. 8. genitrix. 591) Montalb. laetosque. Burm, et latos. Goth. III. laetis, sc. inerat oculis desiderabilis aliqua gratia. 592) Restitit et refulsit tali cum decore, quale est operis eburní, aut argenti marmorisve candidi, auro circumdati. 593) Mor. I. Argento. Wall. Pariusque. Serv. circumdatus. 594) Goth. I. Tunc. 595) Hamb I.' Impr. adest. 596) Hamb. II. abreptus 598) C. 1, 7. relliquias. Aeneas expendit liberalitatem Didonis. Stragi Troianorum caedique ab Achivis perpetratae superstites. 599) Zul. exactos. Parrh iam copiis omniumque. 600) C. 1. sociis, sc. de conatu. C. 8. socias. 601 Zul. Nil opis Men. I. nostri. Heins. tres sine est. Goth. II. o Dido. C. 7. quicquid. 602) Burm. tres Dardanidae. Moret I. Bigot. quae magnum. Rottend. II. aspersa 603) Ed. Junt. respecient. C. 7. Dii. 604) Al. iustitiae. Puget. recti est.

Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt 605 Saecula? qui tanti talem genuere parentes ?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet: Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, Quae me cunque vocant terrae. Sic fatus, amicum 610 Ilionea petit dextra, laevaque Serestum;

615

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem 620
Auxilio Beli, Genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanae, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat,

625

605) Al. ferent. 607) C. 7. curent. 608) Hamb. II. polum dum sidera pascent. Medic. pascit. Vatic. fr. poscet. Lustrabunt, circuibunt cacumina montium rotunda. Veteres solem et sidera, quia igneae atque voracis naturae, pasci arediderunt aquarum humore in caelum educto. 609) Manebunt, animo meo nunquam excident. 610) Hamb. II. Quo. Rott. II. vocent. 611) Al. Sergestum, Segestum, Serestrum. 612) Al. Gyam, Gigam. 613) Heins. primum. 614) Hamb. II. casum deinde viro C. 9. tanti. 616) Markland. applicat ausis, sc. quae vis maior admovet te tam ingentibus coeptis? Imman. oris Libyae, cuius feri incolae, sive horridae et asperae terrae. 617) Ven. An tu ille. Pier. Anchise, Capyos filio, Assarici nepoti, e stirpe Troianorum regum. 618) Ven. genuit Phrygii. Leid. Simountis, Men. I. in unda. Heins. ad undas. C. 7. Simeontis. 619) Burm. tres memini Teucrum, Telamonis Salaminis insulae regis filium, a Troia reducem, a patre non admissum, cum Cyprum petiisset, accessisse ad Belum, ut ejus ope sedem in illa insula obtineret. 621) Leid. cum Bel. C. 7. Belli. Opimam, opulentam. 622) Men. I. ditione premebat. 624) Duces Pelasgi, Thessali, Graeci. C. 6. regisque. 625) C. 1. hostes Teucros s Troianos. 626) Hesionefuit mater Teucri, Laomedontis Troiani regis filia, hic lli filius, Ilus Trois, Tros Erichthonii, Erichthonius Dardani, Dardánus Teucri gener. C. 8. a stirpe,

« 前へ次へ »