ページの画像
PDF
ePub

Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae: qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret Achivis, 60
Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.

Accipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno 65
Disce omnes.

Namque, ut conspectu in medio turbatus, inermis,
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
Heu, quae nunc tellus, inquit, quae me aequora
possunt

Accipere? aut quid jam misero mihi denique restat? 70
Cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt.
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus,
Quidve ferat; memoret, quae sit fiducia capto.
(ille haec, deposita tandem formidine, fatur.)

75

Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcunque,

fatebor

Vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo; Hoc primum. Nec, si miserum Fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 80 Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures

59) Al. Dardanidem, sc. regem. Servius quis se. Troiani a rege Dardano, Teucri genero. 60) Mor. I. sine ut Goth. III. instrueret Ut adduceretur ad regem sc. 61) Mor. I. fidensque. Rom. fidens animo. Oud. ad utrumque. 62) Longob. versare dolo. 63) C. 7. viscendi, sed male. 64) Rom. certatque. 65) Ed. Junt. crimen ab uno; ex unius fraude disce, quam perfidi omnes Danai sint. 67) Gud. sine in. 68) Mor. I. Phryg. circum agm. spexit; al. circ. Phr. ag. sp. Goth. II. spexit Ph. a. circ Phrygia pro Troiana, quia Troas in Phrygia minore fuit. 69 Mor. 1. quaenam nunc tellus. Hamb. II. possent. 70) C. 8. Jam quid. 71) Ed. Junt. unquam. C. 1, 2, 9. Mor. II. insuper, sc. praeterea. 72) Cum' sanguine, sc. vita ipsa. 73) Guelph compressi. Dorvill. comprensus. 75) Zul. cepto. C. 1. memor et. 77) Med. quidem. C. 1, 6, 8, 9. fuerint quaecunque, mihique exinde acciderint. C. 7. Rex tibi. 78) Ed. Ven. Vera, nec Arg. me iam de. 79) Ven. ne si. Hoc primum sc. verum fatebor. C. 8. sc. 80) Gud. fingit. Goth. III. finzit. Ed. Ven. fingat. Dorvill. iam vanum et mendacem. 81) C. 1, 8. aliquid, sed aliquod nomen dicitur.

[ocr errors]

85

90

Naupliadae nomen Palamedis, et incluta fama
Gloria: quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem, infando indicío, quia bella vetabat,
Demisere neci; nunc cassum lumine lugent:
Illi me comitem, et consanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat
Consiliis et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus, Invidia postquam pellacis Ulixi
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris;
Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
Et casum insontis mecum indignabar amici!»!
Nec tacui demens; et me, fors si qua tulisset,
Si patrios unquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem; et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes
Criminibus terrere novis; hinc spargere voces.
In vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro
Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?
Quidve moror? si omnes uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est: jamdudum sumite poenas.

at Beltare a Beli filio

[ocr errors]

pu.

95

100

82Palamedes fuit Nauplii filius, regis Euboeae insulae, in Aegaeo mari. C. 6, 7, 8. inclita. 83) Pelasgi, s. Achivi, 'seriorum Graecorum more, falso sub crimine proditionis. Ulysses enim aurum in Palamedis tentorio clam defodit. 84) Goth. III. quod b. vocabat. Dissuadebat bellum et oppign. fationem Troiae. C. 6. bella verebat (?!). 85) C.6, 7. Dimisere. Cassum lumine, privatum vita. 87) Witt in annis. Bigot ab armis. In arma, ad bellum; ab eius initis, pro prab annis. C. 6. primis me mis. 88) C. 1, 9. regnumque. Goth. III. regio incolumis. Vulgo regnumque. Subintelligatur commune imperium et concilium totius Graeciae ad bellum Troianum consociatae, vel regnum Euboeae, quod ob tinebat Nauplius Palamedis pater. 89) Al. Conciliis.90) C. 1. fallacis; al. infelicis. C. 7, 9, 8. Ulizei. 91) C. 1. loquar. Longob.excessit Puget decessit. Zul. discessit 921 Al. Afflictans. Reg vita, erasa littera m. Franc. lu ctumque. In tenebris, vitatis hominum conventibus. 93) Ven. casu. 94) Mor. I. Nec tac. infelix. Ed. Ven. et sors me si qua. 95) Al. usquam. G. 9, 7. remearem. ad agros. Leid. in agros. 96) Minatus sum, et Ulyssis odium exaspe. ravi. 98) Crimina nova proferre. 99) Conscius intra se occisi Palamedis, vel periculi imminentis. Arma esse possunt consilias 100 Goth. II, magistro. Calchas, Graecorum augur, absque cuius consilio nihil Troiano bello gestum est. C. 7. Calcante 101) Pier. ignota C. 7, 8. nequicquam. 102) Uno ordine, loco, reatu. 103) Jam dudum, quam primum.

Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas,
Ignari scelerum tantorum_artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur.

Saepe fugam Danai Troja cupiere relicta
Moliri, et longo fessi discedere bello.
Fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti
Interclusit hiems, et terruit Auster euntes.

105

110

Praecipue, quum jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toro sonuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi

Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: 115
Sanguine placastis ventos, et virgine caesa,
Quum primum Iliacas Danai venistis ad oras;
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica. Vulgi quae vox ut venit ad aures,
Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurrit 120
Ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios; quae sint ea numina divům,

101) Heins. Haec Ith. Al. hoc magno. Rem facietis opta. tissimam Ulyssi Ithacae regi, et Agamemnoni et Menelao Atrei filiis. 105) C. 9. Dum. Burm. scitare. Goth. II. scrutari. 106) Al. Pelasgi s. Graeci, quia suspecta olim fuit Graecorum fides. 107) Ad fraudem composito animo. 108) Carisius voluere. Saepe pro aliquoties. 109) Parrh. sine et. Cerda decedere. C. 7. Molliri, longo sine et. 110) Rott. I et saepe. Mont. illis asp. portum J. h. 111) Deterruit ire volentes, quo minus navigarent, Auster, ventus meridialis, adversus redeuntibus e Troade in Graeciam. In C. 1. hic versiculus post v. 125 positus est. 112) Medic. iam cum. Dorvill. cum hic. Hamb. I. confectus. Menag. II. contectus. Franc. concestus. C.7,8. acervis. 113) Mox orti sunt turbines. C. 7. toto. 114) A1. Euripilum, Eurypilum, Euriphilum fictantem, augurem nobilem, quem 40. navibus ad bellum Troianum venisse, ait Homerus. C. i. 7. Euriphili. 115) Parrh. sine que. Hamb. II. in que. Montalb susque. Hamb. I. tristia dona. C. 9. hicque aditis. 116) Hamb. II. placasti. Virgine caesa Iphigenia, Agamemno mis filia. 118) Hamb. II. animamque i. Argolicam. Medic. litandum est, s. sacrificandum ab iis, quorum oblatio Diis grata est, unde litaniae catholicorum derivantur. 120) C. J, 6, 7, 9 animi. Al. Obstipuere. 121) Hamb. II. parant. Goth. II. petant. Poscere proprium est de fatis. 122) Sprot. Hine. Burm. tres magno vatem. Mont. Calchante. Ithacus, Ulysses, Ithacae insulae rex. 123) Hamb. I. ea munera. Sed numina hic sumuntur pro voluntate Deorum.

125

130

[ocr errors]

Flagitat. Et mihi jam multi crudele canebant
Artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
Prodere voce sua quemquam, aut opponere morti.
Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus,
Composito rumpit vocem, et me destinat arae.
Assensere omnes; et quae sibi quisque timebat,
Unius in miseri exitium conversa tulere.
Jamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,
Et salsae fruges, et circum tempora vittae.
Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi;
Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
Delitui, dum vela, darent si forte, dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulces natos, exoptatumque parentem:
Quos illi fors ad poenas ob nostra reposcent
Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 140
Quod te, per superos, et conscia numina veri,
Per, si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides, oro, miserere laborum
Tantorum; miserere animi non digna ferentis.

135

1

His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.145 Ipse viro primus manicas atque afta levari

[ocr errors]

124) Multi divinabant. 125) Hamb. I. ventura timebant. Schrader coní. pavidi v. providebant. 126) Bigot bis senos. 128) Zul. clam. auctus. 129) Longob. Compositam. C. 6, 7. aris, sc. ut damnatos. 130 Gud. timebant. Goth. III. sibi 9. parabat. 131) Conversa tulere, converterunt. 132) Goth. infesta parantur. 133) Salsae fruges, far tostum contusum sale adsperso. Vincula non sunt vittae, sed, quibus ligatus servabatur, et ad aram ducebatur, etsi iam vittatus. C. 8. victae. 134) Burm. tres leto fateor. 135) Goth. I. lacus. Ulva est herba quaelibet palustris. 136) Menag. II. Dilicui. Moret. fr. daret. Hamb. II. si forte tulisset, sed potius si fata tulissent. Vulgo: dum vela darent, si forte dedissent 137) Prior s. pristina patria est antiqua. 138) C 1, 6, 7. dulcis. 139) Medic. fors et p., sed male nisi forsit, forset pro fortasse. G. 7. illó. 140) Bigot Refugium. 141) Quod, quocirca, qua in re. 142) C. 1, 9. restat. Al. un. quam. 143) Bigot horum mis. lab Ven. malorum. Fides hic est iusti rectique observantia. 144) Bigot miserere viri. 145) Al. veniam. Hamb. I. ultra; sed potius facili promtoque animo. His 1., propter has lacrimas. Manica significat aliquando vestium partem, quae manus et brachia protegit. 146) Sprot. Ipse ultro primus. Hamb. II. manicas primas. Hugen alta. Graev. arta atque. Goth. III. levavit; sed deberet sequi: Vincla senex vel bonus Priamus. C. 1, 6, 7, 8. arta. Manica significat modo vestium partem, quae manus et brachia protegit, modo vincula ma

nuum.

Vincla jubet Priamus, dictisque ita fatur amicis;
Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Grajos;
Noster eris; mihique haec edissere vera roganti:
Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auc-

tor?

150

155

Quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?
Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait; vos arae, ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque deûm, quas hostia gessi;
Fas mihi Grajorum sacrata resolvere jura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troja fidem; si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaûm, et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
Fatale aggressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas:
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri

160

165

Spes Danaûm, fractae vires, aversa deae mens. 170

148) Leid. hic. Mor. I. hinc nam. Bigot hinc obliviscere. Amissos, quorum sc. usu privatus est. 149) Sprot hoc. 150) Huger. Quid molem. Hamb. I. sine hanc. Ed. Ald. stra vere. 151) Burm. tres petant. Sprot petit. C. 6. relligio? quae. 152) Graeci mala fide infames fuerunt. 153) Leid. exhaustas. Goth. II. exustas. 151) Aeterni ignes sunt sol, luna et sidera. 155) C. 1. aras. 156) Desunt C. 1. vittaeque Deum, quas hostia gessi. Vittae deum sunt divinis rebus adhibitae. 157) C. 6. revolvere, jus commune popularium. 158) C. 1. aras. Oud. al. om. 159) Si pro siquidem, non dubitantis, sed affirmantis est. 160) Wall. Dum modo. Mor. III. turataque. Goth III, promissaque. 161) Men. II. si vera rependam. 162) C. 1. coeptis. Vratisl. capti. Ven. coepti et. Danaum s. Graecorum. Fiducia est spes certa de belli exitu. 163) C. 7. auxilio Bigot semp. fuit. 161) Graev. ex gl. revertor VI. Tydides, Diomedes, Tydei filius, impius propter Palladium ablatum, quod fuit Palladis statua, armata scuto breviore et hasta. 165) Graev. egressi. Men. II. advellere pro abvellere. 168) Heins. ed. Dan. virgineasque. Men. II. divas Ven. sunt divae ausi, contrectare manibus impuris. 169) Burm. et retro. 170) Gud. adversa.

« 前へ次へ »