ページの画像
PDF
ePub

225

Caprigenumque pecus, nullo custode, per herbas.
Irruimus ferro, et divos, ipsumque vocamus
In partem praedamque Jovem. Tum litore curvo
Extruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt
Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas,
Diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant
Immundo; tum vox tetrum dira inter odorem.
Rursum in secessu longo sub rupe cavata,
Arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, 230
Instruimus mensas, arisque reponimus ignem.
Rursum ex diverso coeli caecisque latebris
Turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis;
Polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,
Edico, et dira bellum cum gente gerendum.
Haud secus ac jussi faciunt, tectosque per herbam
Disponunt enses, et scuta latentia condunt.
Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
Litora, dat signum specula Misenus ab alta

235

Aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia tentant, 240
Obscenas pelagi ferro foedare volucres.

Sed neque vim plumis ullam, nec vulnera tergo
Accipiunt; celerique fuga sub sidera lapsae
Semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
Infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem;

ra,

245

221) C. 7. genus. C. 1. Caprienumque. Hamb. II. Caprig. genus. Vulgo. per herbam. 223 In partem praedae. 224) Toros, a torta herba, ex qua struebantur lecti. 225) Al. Et, Ac subito. Sprot horrifero. Goth de mont. altis. 226) Pier. aliquot plangoribus. Al. aures, auras. 228) Vox distridor. 229) Leid. un. Rursus secessu. 230) C. 1, 7. clausa; al. clausam, clausum. Forte aras Jovi erexerant, ut praedae partem ei sacrificarent. 231) Hamb. II. mensis arisque rep. ignes. Menag. II. imponimus. 232) Zulich. coelo. Leid. tenebris. 233) Pier. aliquot: T. s. ped. subito c. 234) Burm. et Goth. socii. Hamb. II. capessunt. Franc. capescant. Goth. III. Poll. os dapibus. 236) Rott. III. faciant. Mont. rectosque. Parrh. per herbas. Rottend I. per orbem. 238) Heins. dilapsae. Fingit poeta veluti hostile praelium, in quo utrinque tubis canitur. 239) C. 7. Misceñus. C. I. ad alta. Hamb. II. dederunt. Specula est locus editior, unde late prospectus patet. 240) Leid. un. coeptant. 241) Parrh. ferro pelagi foedare, s. vulnerare. Harpyae dicuntur filiae Ponti, aut Neptuni aut Terrae, hinc pel. vol. 242) C. 1. ullam plumis. Hamb. II. vulnere. 243) Moret. sidere. 245) C. 6, 7. Celeno. 246) C. 7, 8. rupitque.

Bellum etiam pro caede boum stratisque juvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,

Et patrio Harpyias insontes pellere regno?
Accipite ergo, animis atque haec mea figite dicta. 250
Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
Praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis

1bitis Italiam, portusque intrare licebit:

Sed non ante datam cingetis moenibus urbem,

Quam vos dira fames nostraeque injuria caedis
Ambesas subigat malis absumere mensas.
Dixit; et in silvam pennis ablata refugit.
At sociis subita gelidus formidine sanguis

255

Deriguit; cecidere animi; nec jam amplius armis, 260
Sed votis precibusque jubent exposcere pacem,
Sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
Et pater Anchises passis de litore palmis

Numina magna vocat, meritosque indicit honores.
Di, prohibete minas; di, talem avertite casum;
Et placidi servate pios. Tum litore funem
Deripere, excussosque jubet laxare rudentes.
Tendunt vela Noti; ferimur spumantibus undis,
Qua cursum ventusque gubernatorque vocabant.
Jam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos,

265

270

cui

247) Hamb. I. Bella. Goth. III. iam pro. Moret I. caesisque iuv. 248) Pier. bellumque. Troiani, a Laomedonte rege, Priami patre. 249) Patrio regno, Neptuni patris, parent mare et insulae. 250) Heins. distinxit post ergo, alii post animis. Med. figite dextra. 251) C. 7. purus Apollo. C. a. mi. - A Jove omnia prodire, notum est. 252) Ego deest aliquot Cod. Confusae tandem fuere Harpyae cum Furiis. 253) Ventum secundum nacti. 254 que abest a Mentel. II. 255) Datam, vel praedictam, vel fatis concessam. 257) C 8. subigit- consumere. Vols. subiget. Al. assumere, 258) Pier. in silvas. Plures cod. pinnis. 260) C. 6, 87. Diriguit. Zul. non iam. Parrh. nec ampl. 261) C. 6. vident, Gloss. volunt pacem s. veniam exp. 262) Parrh. durae. Per Deas intellige Furias. 263) C. 6. At. C. 7. pansis. Heins. Et. Sprot. En. Zul. sparsis. 204) que abest a Leid. Vulgo inducit. Dii erant maiores et minores. 265) Hamb. I. Di, pr. nefas! Di, t. av. pestem! Burm. exc. talemque a Montalb. advertite. Minas s. malum sinistro vaticinio denunciatum. 266) Hamb. I. Dii pl. Gud. placide. Goth. I. serv. viros! 267) C. 8, 6. Diripere. Oudart. extensosque, 268) C. 6, 7. fugimus. 269) C. 1. 6, 7. vocabat. Hugen. cursu. Goth. II. cursus.

Dulichiumque, Sameque, et Neritos ardua saxis.
Effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna,
Et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis,
Et formidatus nautis aperitur Apollo.

Hunc petimus fessi, et parvae succedimus urbi.
Ancora de prora jacitur. Stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti,
Lustramurque Jovi, votisque incendimus aras;
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
Exercent patrias oleo labente palaestras
Nudati socii. Juvat evasisse tot urbes
Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostes.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,
Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas.
Aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,
Postibus adversis figo, et rem carmine signo:
Aeneas haec de Danais victoribus arma.

275

280

285

Linquere tum portus jubeo, et considere transtris.
Certatim socii feriunt mare, et aequora verrunt. 290
Protenus aërias Phaeacum abscondimus arces,
Litoraque Epiri legimus, portuque subimus
Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem.

271) C. 1, 8. Samoque, et Nerithos. C. 6. Samaeque. 272) C. 6. Defugimus sc. Ithacaeque Laertia. Same, Dulichium et Ithaca sub eadem fere linea occurrunt ante fauces, sinus Corinthiaci. Neritos est mons Ithacae. Laertes A crisii filius vulgo Ulyssis pater creditus est. 273) C. 1, 6, 8. Ulixis. Goth. III. ultricem 271) Sprot. Leucaten umbrosa. Oudart. Leucatem, nobile amantum saltu promontorium., 275) Men. II. formidandus Templum Apollinis Actiaci fuit in loco edito. 276) Zulich. successimus; sed potius ascendimus. 277) C. 7. Anchora. 278) Puget. potimur. 279) Ed. Ven. Lustramusque, solvimus vota Jovi. 80) Al. Accia que, Acteaque, Acteiaque. Vols. un, celebrantur. Octavianus ludos splendidos instituit a. 723. 281) Palaestras pro ludis gymnicis. 282) Puget. Audaces socii. 283) Argi urbs Peloponnesi. 284) Zul. circum vertitur. 285) Exasperat procellarum ira. 286) Sprot. aere novo. Rottend. II. clypeo. Abas quis fuerit ambigitur 287) Ven. aversis fingo. Postibus figit Apollinei templi, vel Leucatae, vel Actii. 289) C. 8. cum. Goth. Il tum penitus. Transtris s. scamnis, in quibus remiges sedent. 291) C. 1, 8, 6, 7. Protinus aereas. Sprot. urbes. 292) C. 6,7. portusque. 293) C. 6. Chaonios. C. 1, 6. Bythrotí. C. 8. Butreti. Al. Brutoti, Bitroti, Vulgo ascendimus. Portus Pelodes ad Buthrotum Epiri Chaonibus olim habitatae.

295

300

Hic incredibilis rerum fama occupat aures, Priamiden Helenum Grajas regnare per urbes, Conjugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum ; Et patrio Andromachen iterum cessisse marito. Obstupui; miroque incensum pectus amores Compellare virum, et casus cognoscere tantos. Progredior portu, classes et litora linquens. Solemnes tum forte dapes, et tristia dona, Ante urbem in luco, falsi Simoentis ad undam, Lihabat cineri Andromache, Manesque vocabat Hectoreum ad tumulum: viridi quem cespite inanem, Et geminas, caussam lacrimis, sacraverat aras. Ut me conspexit venientem, et Troïa circum Arma amens vidit: magnis exterrita monstris Deriguit visu in medio; calor ossa reliquit ;Labitur; et longo vix tandem tempore fatur: Verane te facies, verus mihi nuntius affers, Nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit, Hector ubi est? dixit, lacrimasque effudit, et omnem Implevit clamore locum Vix pauca furenti Subjicio, et raris turbatus vocibus hisco:

805

310

Vivo equidem, vitamque extrema per omnia ducq. 315
Ne dubita: nam vera vides.

Heu! quis te casus dejectam conjuge tanto
Excipit? aut quae digna satis Fortuna revisit?

294) Ed. Mediol. Hinc. 295) C. 7, 8. Priamidem: al. Priamidenque. Helenus erat frater flectoris. 296) Leid. un. reg. nisque p. 297) Patrio marito, sc. Troianae originis. 298) C. 1. Obstipui incensnm est. Parrh. amore est. 299) Ven. agnoscere 300) Leid. Egredior portu, et. Hamb. 1. classes ac. Hamb. I. linquo. 301) C. 6. 7. cum. 302) · C. 7. Simoontis, al. Simeontis. Burm. duo undas. Simois in Ilio erat. 303) C. 7. Manisque. Vatic. fr. Andromachen. Vel vero cineri, vel eius umbrae. 304) Menag. II. cumulum. Inanem s. honorarium tumulum Hectoris. 305) Sprot. ge minans. Leid un. caussa. Hamb. II. caussas. Vel utram. que aram Hectori, vel unam huic, alteram Astyanacti. 306) Gamb. I. Troica 307) Hamb. II. Arma timens. Monstris, sc. aspectu. 308) C. 1, 7, 8. Diriguit. Burm. duo et Goth. III. relinquit. 310) C 6, 7. nuncius adfers. Medic. verum mihi. 311 Goth IL. an si lux. 312) Burm. effundit. Hector ipse inter umbras versatur. 313) Furenti s. impa. tienter dolenti. 314) Hisco, s. loquor. 315) Vatic. fr. omina. Extrema sc. pericula. 310) C. i. nec v. fides. Al. Nec dubites. 318) Zul. dig. sacris.

Hectoris Andromache Pyrrhin' connubia servas?
Dejecit vultum, et demissa voce locuta est:
O felix una ante alias Priameïa virgo,

Hostilem ad tumulum Trojae sub moenibus altis
Jussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,
Nec victoris heri tetigit captiva cubile!

320

330

Nos, patria incensa, diversa per aequora vectae, 325
Stirpis Achilleae fastus, juvenemque superbum,
Servitio enixae, tulimus. Qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque Hymenaeos,
Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore
Conjugis, et scelerum Furiis agitatus, Orestes
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
Pars Heleno, qui Charnios cognomine campos,
Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit,
Pergamaque, Iliacamque jugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?
Quid puer Ascanius? superatne, et vescitur aura?
Quem tibi jam Troja ****

Ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles

335

340

319 C. 6. Andromachen. Mentel I. Andromachae. Al. Pyrrhi, Pirri, Pyrrhi an c. servat? 320) Al. dimissa, submissa, secundum morem pudicae foeminae. 321) Mon talb. alios. Pr v., i. e. Polyxena, Priami et Hecubae filia, amata ab Achille. 324) C. 7. cativa. 325) Vatic. fr. vecti. De se tantum loquitur, licet in multitudine. 327) Andromache captiva a Pyrrho in uxorem admissa, suscepit ex eo Molossum 328) Menelai filiam, Lacedemonii regis, ex Helena filia Jovis et Ledae. 329) Sprot. transmittit. Hamb. I. concessit. Goth. III. permisit. 330) Vatic. fr. et Gud. flammatus. 331) Orestes Agamemnonis et Clytaemnestrae filius. 332) Burm. binis que abest. Patrias s. graecas s. delphicas. 333) C. 6, 7. Neoptolomi. 331) Vols. Sors Heleno. Chaon aut comes, aut frater Heleni fuit 335) Al. Pergamiam, Pergameamque Una res in duas dividitur: Perga mus enim fuit arx Iliaca s. Troiana, quam monti impo. suit 337) A rebus suis ad Aeneae transit. 338) Ed. Ven. quis iam. 339) Pier. aut v. aures. Jam a patre ad filii res transit. 340 C. 1. Quem t. j. Troja obsessa est enixa Creusa. C. 7. Q. t. j. Tr. peperit fumante Creusa. Menag. II. Quae t. 341) C. 7. Qua tamen C. 1. Quae tamen. amissae ad Creusam refertur. 342) C. 8. Et quid. Antiqua virtus videtur ad Aeneam, animi viriles ad Hectorem referri.

Vox

[ocr errors]
« 前へ次へ »