ページの画像
PDF
ePub

230

Instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
Hi proprium decus et partum, indignantur, honorem
Ni teneant; vitamque volunt pro laude pacisci.
Hos successus alit; possunt, quia posse videntur.
Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
Ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
Fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora

curro,

Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
Constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
Dixit, eumqué imis sub fluctibus audiit omnis
Nereidum Phorcique chorus; Panopeaque virgo
Et pater ipse manu magna Portunus euntem
Impulit. Illa noto citius volucrique sagitta
Ad terram fugit, et portu se condidit alto.
Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
Victorem magna praeconis voce Cloanthum
Declarat, viridique advelat tempora lauro;
Muneraque in naves ternos optare juvencos,
Vinaque, et argenti magnum dat ferre talentum.
Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:

235

240

245

Victori chlamydem auratam, quam plurima circum 250

228) Al. clamoribus. 231) Hamb. I. agit. Hamb. II. quae. Med. videtur. C. 1. quod posse. 234) Vocare s. invocare. Rott. Effunditque p. 235 C. 7, 1. sine est. C. 6, 7. aequore. Facit hic Cloanthus sacrum Diis maris, quod his verbis promittit: taurum constituam in litore, exta in fluctus porriciam, fundam vina. 238) Al. liquantia. 239) Sprot. in fl. 240 Phorcus, marinum numen, Ponti ac Terrae filius, filias habuit Gorgonas tres; chorus eius marina alia numina. Nereides, Nymphae maris, Nerei et Doridis eius sororis filiae quarum una Panopea. 241) C. I. Neptunus euntem. Portunus est inter Deos nautarum, praeses portuum, Neptunus. 244) Ex more ludorum gymnicorum. Bigot. At sat. Menag. II. Anchise. Wall. et cunctis. 245) Praeco voce populum ad ludum praeciebat juxta morem Olympicorum. 247) C. 1,6,7,8. aptare. Voluit, ut remiges quoque et navarchi, qui una insudaverant, participes essent laetitiae. Dat aptare, est graecis mus, pro, dat ut aptentur. 248) Talentum hic vel pro quolibet auri argentique pondere, vel pro talento Siculo sumendum est. 249) C. 8. victoribus Sprot, auctoribus. 250) Chlamys indumentum fuit non imperatorum solum, sed etiam militare. Plurima purpura significat genus tincturae bis, aut ter repetitae.

Purpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit;
Intextusque puer frondosa regius Ida
Veloces jaculo cervos cursuque fatigat
Acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
Sublimem pedibus rapuit Jovis armiger uncis.
Longaevi palmas nequidquam ad sidera tendunt
Custodes; saevitque canum latratus in auras,
At, qui deinde locum tenuit virtute secundum,
Laevibus huic hamis consertam auroque trilicem
Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse.
Vietor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto,
Donat habere viro, decus et tutamen in armis.
Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
Multiplicem, connixi humeris; indutus at olim
Demoleos cursu palantes Troas agebat:
Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,
Cymbiaque argento perfecta, atque aspera signis.
Jamque adeo donati omnes, opibusque superbi,
Puniceis ibant evincti tempora taeniis:

Quum saevo e scopulo multa vix arte revulsus,
Amissis remis, atque ordine debilis uno,
Irrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
Aerea quem obliquum rota transiit aut gravis ictu

255

260

265

270

251) Meliboea urbs ad radices montis Ossae, purpurei ostrei piscatu ac tinctura celebris. Maeander fluvius Asiae minoris maximus, e Phrygia maiore nascens. Hugen. Melibeta currit. 252) Elegantiae fuit veterum vestibus, tapetibusque, et aliis huiusmodi figuras hominum, et animalium intertexere. 253) Witt. Veloci. Hamb. II. iugulo. 256) C. 6, 7. nequiquam. Al. sid. tollunt. 257) Burm. duo ad auras. 259) Franc. hinc. 260) Demoleus, Graecorum dux aliquis ab Aenea occisus, apud Homerum Antenoris filius. Lorica pro praemio etiam in ludis Achillis occurrit. Gud. detraxerit. 261) Simois fluvius Troiadis. Heins. tres alta. Parrh. sub Ilion altum. 263 Hamb. II. Mox illam. 265) C. 7. palentes. Goth. II. pallentes. 266) C1, 7, 8. lebetes, qui olim dati sunt in praemium viris fortibus. 267) Vása sunt in formam cymbae nauticae, caelata variis imaginibus, quae tractanti manui asperitatem inducant. 269) C. 6, 7. tenis. C. 8. taenis, rubicundis vittis laneis. Hamb. I. et vincti. Gud. evictis. Goth tenis. 270) C. 8. sine e. 273) C. 6. depressus. Agger, viae publicae pars media, eminentior et lapidibus strata, ut pluviae defluant,

Aenea.

274) Al.

Seminecem liquit saxo lacerumque viator,
Nequidquam longos fugiens dat corpore tortus;
Parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
Arduus attollens; pars vulnere clauda retentat
Nexantem nodis, seque in sua membra plicantem.
Tali remigio navis se tarda movebat;
Vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat,
Servatam ob navem laetus sociosque reductos.

275

280

Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,
Cressa genus, Pholoë, geminique sub ubere nati. 285
Hoc pius Aeneas misso certamine tendit
Gramineum in campum, quem collibus undique curvis
Cingebant silvae; mediaque in valle theatri
Circus erat, quo se multis cum millibus heros
Consessu medium tulit, exstructoque resedit.
Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
Invitat pretiis animos, et praemia ponit.
Undique conveniunt Teucri, mixtique Sicani,
Nisus et Euryalus primi.

Euryalus forma insignis viridique juventa;
Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
Regius egregia Priami de stirpe Diores;

290

295

Hunc Salius, simul et Patron: quorum alter Acarnan, Alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;

Tum duo Trinacrii juvenes, Helymus Panopesque, 300

275) C. 7. Seminicem. Mor. I. saxi. Burm. Linquit. 276) C. 7. Nequicquam. C. 6. Nequiquam. Goth. III. pectore. Oudart. tractus. 278) C. 8. retardat. Jucunda est metaphora, qua serpentem claudum vocat, cui non sunt pedes. Rom. Arduos. Ven. v. tarda r. Gud. vulnera clausa. 279) Nectentem se in nodos et replicantem se in orbes. 280) Franc. sic tarda. Gud. ferebat. 281) Ostia s. portus. 283) C. 1. navim. 284) Minerva praecipue lanificio ac texturae praeesse dicitur. 285) C. 1, 8. Pholeae. C. 8. ubera: 286) Certamine finito. 289) Circus h. 1. pro stadio. 290) C. 6. in me-dio. 291) Moret. I. Huc. Ed. Ven. velit. 292) Pretia pro dignitate praemiorum. Praemia s munera ipsa. Goth. I. ponunt. 293) Leid concurrunt. 296 Gud. quem. Omnis amor et amicitia pietatem innuit, ut pueritia teneram aetatem 297) Goth. I. Driones. 298) C. 6. Acarna, ex Acarnania, Epyri parte.. Goth. III. Acharnem. 299) C. 1. 6, 8. Tegeae de. G. 1. Arcadiae.. Tegea, urbs Arcadiae, novem pagis constat.

Assueti silvis, comites senioris Acestae;
Multi praeterea, quos fama obscura recondit.
Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
Accipite haec animis, laetasque advertite mentes.
Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
Gnossia bina dabo laevato lucida ferro
Spicula, caelatamque argento ferre bipennem.
Omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi
Accipient, flavaque caput nectentur oliva.

305

Primus equum phaleris insignem victor habeto; 310
Alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
Threïciis, lato quam circumplectitur auro
Balteus, et tereti subnectit fibula gemma.
Tertius Argolica hac galea contentus abito.
Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente 315
Corripiunt spatia audito; limenque relinquunt,
Effusi nimbo similes, simul ultima signant.
Primus abit, longeque ante omnia corpora Nisus
Emicat, et ventis et fulminis ocior alis.
Proximus huic, longo sed proximus intervallo,
Insequitur Salius; spatio post deinde relicto
Tertius Euryalus;

320

Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso Ecce volat calcemque terit jam calce Diores, Incumbens humero; spatia et si plura supersint, 325

306) C. 7. laenata. Gnosus urbs Cretae insulae. Spiculum fuit missile telum, pedum quinque triangulo ferro. 307) C. 1, 8. caelatamque. Bipennem, sc. argenteo manu. brio ornato. 308) Ven. is erit. 309) Flava oliva, quia folii pars posterior subpallida est, nectentur ad caput. Hamb. 1. Accipiunt. 310) Phalerae sunt equorum ornamenta, praesertim in capite. Medic. equam. 311) Qualem pharetram ferebant Amazones, quas in Thracia proprie dicta aliqui veterum collocabant. 312) C. 6, 7. circum amplectitur. C. 8. Thraiciis. Ex more veterum baltheus militaris auro ornatus fuit. 313) Tereti,, quae rotunda et in longum porrecta est. 14) Č. 1. sine huc. C. 7. contemptus. Vel Argolica figura, vel quam Argivo alicui eripuerat. 315) Burm. duo loc. accipiunt. 316) Limen, s. lineam aliquam descriptam in campo. 317) Oculis animoque designant metam. Medic. Et fusi. Hamb. II. nimbi. 319) C. 7. fluminis. 320) Wall. huic longe, sed. 321) C. 1. inde. 323 C. 1. Euryalum sequitur Helymus. Parrh. quem. Med. quod. Goth. III. qui.

Transeat elapsus prior, ambiguumve relinquat.
Jamque fere spatio extremo, fessique, sub ipsam
Finem adventabant; laevi quum sanguine Nisus
Labitur infelix; caesis ut forte juvencis

335

Fusus humum viridesque super madefecerat herbas. 330
Hic juvenis jam victor ovans vestigia presso
Haud tenuit titubata solo; sed pronus in ipso
Concidit immundoque fimo sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
Nam sese opposuit Salio per lubrica surgens.
Ille autem spissa jacuit revolutus arena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici
Prima tenet, plausuque volat fremituque secundo,
Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
Hic totum caveae consessum ingentis et ora
Prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
Ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adjuvat, et magna proclamat voce Diores,

340

345

Qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
Ultima, si primi Salio redduntur honores.
Tum pater Aeneas, Vestra, inquit, munera vobis
Certa manent, pueri; et palmam movet ordine nemo:
Me liceat casus miserari insontis amici.
Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis

350

326) C 7. ambiguumque, de quo ambigerent alii, utrum victoriam obtenturus esset. Zulich. relinquit. 327) C. 8 ipsa. Spatio extremo, s. extrema stadii parte. 328) Finem, pro meta. Levi sanguine, pro solo levi propter sangui nem. 329) Caesis juvencis, ad sacrificia Anchisae persol venda. 330) Pierii duo humi. 332) Titubata, pro pedibus titubantibus. 335) Serv. Et sese. Parrh. obiecit. 336) Ven. resolutus. Vols. II. resupinus. 337) Men. II. munera, Med. amico. 339) C. 6. tunc. Palma hic non pro victoria, sed pro ipso victore sumitur. 310) Cavea vel pro parte circi, vel pro populo spectante sumitur. Multi consensum vel concessum. 341) Ora prima patrum, sc. seniores ac indices, quorum in conspectu atque ante ora vociferatur. 344) C. 1. pectore. Veniens pro existens. 345) Adjuvat Euryalum eiusque caussam. 347) C. 7. reddantur. 348) Moret. Cum. 349) Wall. Certa movent. Rott. III. vovet. 350) Al. licet. Goth. Mi. 351) Gaetuliae, pars Africae, leonibusque ferisque aliis infesta.

« 前へ次へ »