ページの画像
PDF
ePub

Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

35

40

Non unquam gravis aere domum mihi dextra redibat. M. Mirabar, quid moesta deos, Amarylli, vocares; Cai pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hine aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Nec tam praesentes alibi cognoscere divos. Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quotannis Bis senos cui nostra dies altaria fumant. Hic mihi responsum primus dedit ille petenti : Pascite ut ante boves, pueri; submittite tauros. M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt! Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus Limosoque palus obducat pascua junco. Non insueta graves tentabunt pabula fetas; Nec mala vicini pecoris contagia laedent, Fortunate senex, hic, inter flumina nota Et fontes sacros, frigus captabis opacum! Hinc tibi, quae semper vicino ab limite sepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti,

50

55

34) Burmann. Parrhas. erraret vict. Licet casei a me deportarentur in urbem, aut iuvencus unus et alter ex meis armentis deductus ibi venderetur. 35) Ingratae pro intelici. 36) Gravis aere, sc. pecunia, quae primum apud Romanos aere rudi, necdum signato, constitit. 37) Cerda: Galatea vocares. 38) Rom. mala pro poma. 39) V. i. abest te. 40) V. i haec abest. 41) Cum neque libertatem alibi recuperare, neque tam faventes deos, tam praesens eorum beneficium alibi experiri possem. 43 Juvenem, sc. Augustum, qui eo tempore, quo haec scripsit Maro, annum quintum et vigesimum agebat. 44) Fumant pro fumabunt. Singulas duodecim anni mensium calendas intellige sub bis senos. 45) Al. Hoc primum, sed male pro annuit. 46) Menag. greges pueri. Submittere est vel alere ad gregem supplendum, vel ad arandum. 47) Tua rura tibi non eripientur. 48) Magna satis ad pascendunt armentum, quamvis reliqua omnis regio, tam culta prius, nunc belli calamitate horrescat. 50) V. i. temptabunt. Goth. 11. foetus, ut sint agni. Graves, sc. aegras e partu. Tentare de morbis dicitur. 51) Al. Non. Quia ex difficultate pastionis fames oritur in grege, ex fame morbus contagiosus. 52) Goth. II. intra flumina nota, sc. Mincium et Padum. 53) Al. tentabis. 51) Ven. a limi te. 55) Al. Hyblaeus · Salicta, a monte Siciliae sic appellat Maro.

[ocr errors]

Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim;
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
M. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros:

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britantios.

60

65

En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas? 70
Impius haec tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procuî de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,

75

56) Goth. I. suadebat. 57) Heins. àlte. Parrhas. ad aures. Frondator est vitium atque arborum amputator 58) A 1. rauci. Palumbes sunt columbae sylvestres. 59) Servius: turtur cessabit ab ulmo. Gemere est proprium turturum ac columbarum. 60) Al. in aethera, in aequora, pro volabunt. 61) Ven. nudo (sc. nudato) in littore, s pisces in sicco vivent. Fretum proprie hic est mare. 63) Schrader: Aut Albim Parthis. Arar est Galliae fiuvius, qui in Rhodanum se immittit. 64) Al cultus 65) Ibimus in Afros. Sitientes ob siccissimam illam regionem. 66) Al Eazem, Oaxin, Oaxen, Cretae fluvius incognitus. Adibimus Cretam Scytharum nomine 67) Fabric. Britanos. Antiqui orbem vocabant terram continentem, quae Oceano allùitur. 68) Heins. En nunquam. Venet. Et patrios numquam. En umquam, pro umquamue, est vox optantis. 69) Tuguri pro tugurii. 70) Posthac, quando agros meos aliquando iterum aspicere mihi continget, rarae in illis aristae aliquot in oculis occurrent? 71) Al. Impius habebit Barbarus? has sagetes? Impius, pro nefarius, sceleratus, barbarus, Galli, aliique qui tum erant in legionibus Romanorum. 73) V. i. Prduxit. Pier. his nos consuevimus agros. 75) lleins. quondam feliz. 77) V. i. Posthaec. 77 Pierius: Frondosa de rupe procul pendere videbo. 78) Al. nec me pastore.

Florentem cytisum et salices carpetis amaras.
T. Hic tamen hanc mecum poteras

noctem

requiescere

80

Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis;

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

[blocks in formation]

Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quod speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat. Ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina cures?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes,
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras

5

10

79) V. i. Cithisum, quod est genus herbae, quo lac au. getur et greges pinguescunt. Al amatas. 80) V. i, haç poteris nocte. 82) Cast. molles sunt vel maturae, vel recentes, vel tostae, vel de genere quodam, quod corticem minus durum habet. 83 Et jam nox ingruit.

ECLOGA II. 1) Rom. Cor past. ard. Al. Alexim, Coridon, Choridon. 2) Brunck nec quod sp. V. i. ne. 4) Goth. II. Ubi. Al. solis Montib. Incondita, sc. sine arte, vel quasi naturali impetu. 5) Jactabat pro jacebat. 7) V.i. cogis? 8) Umbrosa sc. frigora. 9) Al Nunc incul tant. 10) Clericus rabido. Sol rapidus dicitur ab iis, qui magno et incitato cursu feruntur, adeoque incalescunt. Thestylis nomen est rusticae famulae. 11) Nonnulli: Alia serpillum, serpullum, serpelium, i. e. Quendel, Thymian. Olentes est ambiguum vocabulum, tam ad bonos, quam ad malos odores pertinens. 12) Rom. Ac mecum, i e me cantante cicadis strepentibus. 13) Me cantante, et cicadis una stridentibus arbusta resonant. 14) Zul. me lius. V. i. tristis,

15

Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori!
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim,' quaeris, Alexi;
Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans. 20
Mille meae. Siculis errant in montibus agnae.
Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, 25
Quum placidum ventis staret mare. Non ego Daphnin
Judice te metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura,
Atque humiles habitare casas, et figere cervos
Haedorumque gregem viridi compellere hibisco! 30
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera conjungere plures
Instituit; Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum.
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?, 35
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nung habet ista secundum. ula

15) V. i. Menalcam? Nonne pati satius erat Menalcae fastidia? 17) Ne confide formae. 18) Inter doctos fere convenit, vaccinia nigra esse eundem florem cum hyacinthis ferrugineo colore. Sub ligustris alii convolvulum majorem, al, Rainweide intelligunt Cadunt, s. neglecta decidunt 19) Vulgo quis sim. 20) Nivei referri potest et ad pecoris, et ad lactis 21) Sicilia fertilissimis abundat pabulis. 22) Menag. II. Hic mihi. Burmann et V. i. nec frigore. 23) Burm. vocabant coni., sed potius revocabat domum. 24) Al. Dirceus Arachincto vel Arachinto, cujus nominis nobilis mons est Boeotiae et Atticae, unde Actaeus. Amph. Dirc. a fonte Boeotiae. 25) Ven. Non s. Al. mé litt, sine in 26) Burmann. Dum placitum, per ventos s a ventis placidum. Daphnis est alius pastor, forma nobilis. 27) Ven. fallet, vulgo fallit, vt. V. i. 28) Búrm. O lib. tan. - rura, quae tibi sordent. 29) Figere, sc. telo vel jaculo. 301 Hibiscus est pabuli genus et planta esculenta. 31) Hic vers. deest in Zulich, Fragm. Moreti Meque una. Pan rusticae et pastoritiae rei praeses Deus. 32) Rom. et Goth. II. primum. Leid. cerae. V. i. pluris. 33) Franc. ministros, sc. pastores. 35) Corydon cantu fistulae excellebat, ejusque artis ae. mulus erat Amyntas. 36) Cicutis pro cannis.

40

45

Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreolis sparsis etiam nunc pellibus álbo
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathis: tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o Lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis:
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
Heu, heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

[ocr errors]

50

55

39) V. i. Amintas. 40) Periculo, capreas has silvestres ceperat. 41) Goth. pellibus. Ambo Bina die siccant, sed otiose ambo post duo substituitur. Albo, ut maculae fuerint albae. 42) Rom. quod, Interdum oves praebent ubera capreolis. 43) ipsos a me. Leid. a me ullos. Schrader conì. optai. Testilis. 44) Et faciet, abducet. 45) V. i. formosa. 47) Leid. Palantes, sed violae flavae inter vernos flores numerandae. V. i. Pallentis. 48) Fragm. Moreti bene iungit. Anethum nostrum Tille esse putatur. quod in hortis visitur. 49) Ven. Cum casia. Al, Tunc. Casia a Plinio inter herbas ac flores coronarios, et inter eos recensetur, quos circa alvearia serere jubet. 50) Nonius Marc. Pinguia lut. Variat caltha, tanquam flore diversi coloris. . i. Pinguit. 51) Intelligunt vulgo mala cydonia, s. cotonea, nobis Quitten, quae cana lana s. lanugine obduci satis constat. 53) Vul go et honos Ven. poma. Cerea pruna, s. flava s. matura, ob mollitiem. Honos erit etc., sc. commendatione accipientis Alexidis. 54) Myrte, quae in calatho proxima laureis frondibus ponetur. Laurus hic illa intelligatur, quae in sylvis et saepibus passim per Italiam visitur. 55) V. i. suavis. 56) Rom, est. 57) Al. certét. Pier concedet. Moret I. concedit.. Rottend. II. Jolla. V. i Jollas, sc. dominus pueri huius delicati. 58) Vulgo Eheu- misero, sc amore. 59) Rom. Perditos. Moret. IV. Proditus. Sed perditus promiser, ut, amore. Parrhas. immisit.

« 前へ次へ »