ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors]

Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa juvencum 85
Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva
Perdita, nec serae meminit "decedere nocti:
Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
Ducite ab urbe domum, mea carmina,
Daphnin.

ducite

90

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
Pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,
Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Has herbas, atque haec Ponto mihi lecta venena, 95'
Ipse dedit Moeris; nascuntur pluriina Ponto.

His ego saepe lupum fieri, et se condere silvis

Moerin, saepe animas imis excíre sepulcris,

Atque satas alio vidi traducere messes.

Ducite ab urbe domu, mea carmina, ducite

Daphnin.

100

Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
Transque caput jace; ne respexeris. His ego Daphnin
Adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Adspice, corripuit tremulis altaria flammis

105 Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! Nescio quid certe est; et Hylax in limine latrat.

83) Rott. II. me male urit. Schrader in hac ego Daphnida lauru, sc. adversus Daphnido comburo, ut is eodem niden modo flamma amoris comburatur. 85) Ven. alta. 87) Gud. concumbit Vulgo in herba, palustri sc. Goth. II. in umbra. Heinsius consedit in herba. 88) Mor. IV. sera mem. dec. nocte. Fr. Mor noctis, 92) Goth. II, limite. Liminis fit sollemnis mentio, cum aut admittuntur aut admitti cupiunt, aut excluduntur amantes. 93 Debent etc. Exspectat hoc a defossis sub limine vestibus, ut ad eas Daphnis vel invitus retrahatur et redire cogatur. 95) Lecta in Ponto, nunc pro Colchide, venena commendantur, quia Medea iis usa erat. Pontus est Asiae minoris regio. 98) Zul. Moerim et s. Parrhas animasque. Goth. II. exire. 101) In rivum fluentem. 102) Al. ne resp. 103) Deos, qui inter incantandum vocati fuerant. V. i. nihil. 105) AÍ. trepidis. Mor. 11. alt palmis. 106 Flammae ex cinere moto sponte corripuere aram, quod est laetum omen. 107) Ed. Ald. Nescio quis. V. i. Hylas.

Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite carmina, Daphnis.

MOERIS. ECLOGA IX.

LY CID A S.

MOER I S.

L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

5

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
Quod nunquam veriti sumus, ut possessor agelli
Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus haedos.
L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina
fagos,

Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
M. Audieras; et fama fuit. Sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacunque novas incidere lites

10

108) Al. omina. Zul. qui adamant. 109) V. i. carmina parcite.

[ocr errors]

ECLOGA IX. 2) Schrader O Lyc., vivi quo ven. 3) Mor. IV. Quo nunquam. 4) Ven. migrare. 5) Burm Nunc, victi, tristis quoniam sors omnia versat. Oppressi, afflicti, quibus id, quod victis evenire solet, contingit, ut fundos amittant. 71 Subducere se colles dicuntur, qui ex alto in planum decrescunt. 8) Goth. II. Incipiant. Goth. I. dimittere. Dorsum collis molliter declive lenem ad planitiem et fluvium Mincium descensum praebet. 9) Al. con.. fracta c. vel infracta. Fagos fractas puta procella et vetustate. V. i veteris · fagi. 10) Al. nostrum cam. 12) Fr. Mor. marcida; sed bellica, quia Mars est praeses belli. 13) Ven. aquila dicunt. Aquila irruente, hostili et infesto animo. Epirus saepe Chaonia dicitur. 14) Ven. quocunque. Gud. quaecunque vel quac. Nisi augurio monitus fuissem, ut quacunque via ac ratione, iurgia cum veteranis in agros immissis praeciderem: capitis periculum una cum hero Menalca adiissem.

Menal

15

Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
L. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu,
tua nobis

20

Paene simul tecum solatia rapta, Menalca!
Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis
Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
,,Tityre, dum redeo (brevis est via), pasce capellas:
,,Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

[ocr errors]

M. Imo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: ,,Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, ,,Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!) "Cantantes sublime ferent ad sidera cycní. L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae. Incipe, si quid habes, Et me fecere poëtain Pierides; sunt et mihi, carmina; me quoque dicunt Vatem pastores; sed non ego credulus illis.

25

30

Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna 35 Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

18) Solatia, carmina erepta. 19) Fr. Mor. Q. can. silvas? Medic, orbis.. 20) Fr. Mor. montes ind. 21) Vel quis caneret ea, quae nuper, te non sentiente, cum caneres, ex te didici, quando ad Amaryllidem te conferebas. 22) Am. del, nostr. pro amicam meam. 24) Tityrus hic est caprarius aliquis e Virgilii famulis. 25) Medic. capre - feret. Rott. II. cornu petit. 26) Al. nondum. Gud. canebant. 27) Meritum Vari aliquod fuisse apparet in agris Mantuanorum a veteranorum iniuria vindicandis. 28) Cum Cremonensium, qui Cassii et Bruti partes sequuti fuerant, agri militum numero, cui assignati fuerant, non sufficerent, proximi agri Mantuani additi sunt, licet ea urbs in Augusti partibus fuisset. 29) Schrader Candentes coni. 30) Al. Sic sun Cyr. fugient. Cyrneas s. Corsicanas taxos, quasi a notiore genere epitheton taxis dederit. 31) Vulgo distentent, Voss. I. distentant. - Ed. Ven. distendent. V. i. scithiso. 32) Incipe canere, si quid habes, quod memineris ex Menalca auditum. 33) Ven. dicent. 34) Mor. nón sum cred. 35) Al. Cigna, Cygna, Cyna. Mor. neque dic.

L. Varius, poeta epicus et tragicus, amicus Virgilii et Horatii. Cinna poeta Smyrnam scripserat, quod carmen 10. annorum spatio elimaverat. V. i. Varo videar. 36) Ven. inter strepet. Anser fors poeta huius temporis, M. Antonii laudator.

M. Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. ,,Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? ,,Hic ver purpureum; varios hic flumina circum 40 Fundit humus flores; hic candida populus antro ,,Imminet, et lentae texunt umbracula vites. ,,Huc ades; insani feriant sine litora fluctus. L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram? numeros memini, si verba tenerem. M.,,Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? ,,Ecce Dionaei processit Caesaris astrum:

,,Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo ,,Duceret apricis in collibus uva colorem.

45

,,Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes. 50 Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles.

Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerin
Jam fugit ipsa: lupi Moerin videre priores.

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. 55
L. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor; et omnes,
Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

-

43)

37) Zul. Jam pridem ago mecum ipsa voluto. Goth. II. ago, tac. sine et. 38) Goth. II. Qui valeam. 40) Ver purpureum pro pulcro, a splendore purpurae petitum. Bentley incani - fluctus. 44) Aliud ex Menalca auditum, quod Moeridem canentem audierat Lycidas serena sub nocte. 46) Zul. respicis. Gud suscipis. 47) Dionaeus vocatur Caesar, quod genus ab Julo, adeoque Anchisa et Venere, cuius mater Dione fuit, ducere credebatur. Cuius astrum ibi dicitur stella crinita illa, quae a U. CII. mense. Jul. inter ludos funebres, in eius honorem ab Augusto habitos, apparuit. 48) Medic. et quod. Astrum hic pro stella unica sumitur. 49) Zul. a priscis. Nonius Marc. in vallibus. A pricis, soli expositis. 50) Insere, planta. 52) Gud. ducere soles. Omnia aufert aetas, etiam aními vires, memoriam. At qui saepe ego me, dum puer essem, memini, totos dies aestivos cantando exigere; nunc tot carminum oblitus sum, ipsa etiam vox me deficit. 53) Vulgo Moerim. Obticui, quasi lupus me primus vidisset. 54) 1. Moerim. 55 Zul. refero. 56) Caussas et excusationes af ferendo, differs meum desiderium, canentem te audiendi. 57) Rott. et omnis. Aequor, sc. lacum, in quem non longe a Mantua fluvius Mincius diffunditur. 58) Triller misc. marmoris irae. Aura, ventus cecidit.

*60

Hinc adeo media est nobis via; namqué sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus.
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque (minus via laedet) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo,
M. Desine plura, puer; et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

65

GALLU S. ECLOGA X.

I

Extremum hunc, Arethusa mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. Neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

5,

59) Menag. II. iamque, 60) Ven, hic tibi. Bianor cognomen erat Ocni s. Aueni, filii Tiberis et Mantus, unde Mantua dicta est, quam urbem ille condidisse fertur. Alii putant, Bianorem fuisse solum ex heroibus vel viris illustri.bus Mantuanorum. 61) Stringere, decerpere. 62) Zul. ad urbem. 63) Menag. At, si. Parrhas. nos pluviam. Ne cum vespera nubes in pluviam colligantur. 64) Al. laedat. Medic. laedit. 65) Goth II. hoc abest. Hoc fasce; haedorum, quos portat, onere. 66) Leid. II. et abest. Desine plura di cere. 67) Al. tunc. Goth. II. cum venerit ipse Menalcas.

[ocr errors]
[ocr errors]

I

[ocr errors]

A

ECLOGA X. 1) Zul, hunc abest. Ven. hinc. Are thusam, Nympham Siciliae, invocat Siculus pastor et poe. ta. 2) Sed quae etc, sc ut et erubescat de levitate sua ac perfidia, et ut poeniteat, tam bohum ac constantem amatorem deseruisse. 4) Mor. subterlabare. Parrhas. interia. bare. Medic. subter labere Sicanos, maris Siculi. Ionii, unde Doris amara pro aqua salsa ac marina. 5) Zul. D amica. Heins. amata. Doris, Oceani filia, Nerei fratris coniux, et Nereidum mater; hic maris aqua. 6) Sollicitos amores, qui animum sollicitum reddunt, cruciant. 7 Mor. adtondunt. Ven. Dum simae adt. 8) Respondent, res sonant, per echo.

Virgilii Opera.

« 前へ次へ »