ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors]

Captivi pendent currus, curvaeque secures,
Et cristae capitum, et portarum ingentia claustra, 185
Spiculaque, clipeique, ereptaque rostra carinis,
Ipse Quirinali lituo, parvaque sedebat.
Succinctus trabea, laevaque ancile gerebat

190

Picus, equùm domitor: quem capta cupidine conjunx
Aurea percussum virga, versumque venenis,
Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo divûm patriaque Latinus
Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit;
Atque haec ingressis placido prior edidit ore:

Dicite, Dardanidae, neque enim nescimus et ur-
bem,

195

200

Et genus, auditique advertitis aequore cursum,
Quid petitis? quae caussa rates, aut cujus egentes.
Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
Sive errore viae, seu tempestatibus acti,
(Qualia multa mari nautae patiuntur in alto)
Fluminis intrastis ripas, portuque sedetis:
Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
Sponte sua veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini (fama est obscurior annis) 205
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes,
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.

185) Oud. ing. castra. 186) Ven. arreptaque. 187) C. 6. parvoque. Lituus est baculus augurum, in summa parte incurvus, quo Romulus aliquando usus est. 188) Ven. ferebat. Succinctus ad trabeam pertinebat, quae erat toga communis, brevis atque angusta. 189) Rottend. II equis d. Picus Saturni fuit filius, Italiae rex, forma oris conspicuus, 191) Hugen. Fixit avem. Heins. tres Circae. Purpureo et fulvo colore, quibus pici pennae distinctae sunt. 192) C 8. Talis. Excipi legatos in templis usitatissimum fuit. 194) Dorv. hic. Ven. ingressus. 198) C. 7. Usonium. Mor. III. per v. fervida Med. texit. 201) Franc. portusque. 202) Med. Nec f. Sub Latinis indicatur aetas aurea, in qua homines sponte virtuti dediti erant. 203) Dorv. aut v. 204) Al. feTentem, gerentem, sc. moderate viventem. 206) C. 8. hic. C. 1. in agris. Goth. II. et argis. Auruncos, tanquam communis cum Aboriginibus stirpis homines. 207) C. 7. penetravit. Ida est mons Troadis in Phrygia, quae est ad incolendum idonea. 208) C. 7. traiciamque Samum, quae triplex est.

Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia coeli
Accipit, et numerum divorum altaribus addit.

Dixerat, Et dicta Ilioneus sic voce secutus:
Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos
Atra subegit hiems vestris succedere terris,
Nec sidus regione viae litusve fefellit:
Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem
Afferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
Extremo veniens Sel adspiciebat Olympo.

Ab Jove principium generis; Jove Dardana pubes
Gaudet avo. Rex ipse, Jovis de gente suprema,
Troïus Aeneas tua nos ad limina misit.
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos; quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis;
Audiit, et si quem tellus extrema refuso

Submovet Oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

210

215

220

225

Innocuum, et cunctis undamque auramque paten

tem.

Non erimus regno indecores; nec vestra feretur
Fama levis, tantive abolescet gratia facti;
Nec Trojam Ausonios gremio excepisse pigebit.
Fata per Aeneae juro, dextramque potentem,

230

209) Hamb. I. Hunc. Recte. 211) C. 8. auget. 212) Medic. dictum. Gud. dicto. Mor. II. locutus. 213) Latinus filius fuit Fauni. 214) Mor. II. succumbere. 215 Sidus pro tempestate. 217) Priamus maximae parti minoris Asiae imperabat. 219) C. 7. quae Dardana. 221) C. 7. lumina. Mor. I. nunc ad. Hamb. I. mittit. 222) Campi Troiani, ubi mons Ida-Mycenae urbs Peloponnesi, regia Agamemnonis. 223) C. 7, 8; gerit campos. C. 7. utrique. 224) Rom. concurreret, Graeci ex Europa, Troiani ex Asia-orbis, pro mundi parte. 225) Rom. si quam-refuso, s. late diffuso et extento. 226) Menag. I. exemta. Ven. extrema. 227) C 8. Quatuor interea. Putabant veteres Zonam quintam, et mediam esse inhabitabilem propter immoderatum calorem. 228) C. 6. Deluvio. 229) C. 8. Dis ad sedem. Alludit ad partem illam Ita liae littoriosam, ad quam primo Troiani appulsi. 230 C. 7. auramque undamque. 231) C. 6. indecoris. C. 7. nostra. Ven. fatetur. 232) C. 8. abelescit. C. 6 abolescit. 233) C. 7. accepisse,

235

Sive fide, seu quis bello est expertus et armis;
Multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
Praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiere sibi et voluere adjungere gentes.
Sed nos fata deûm vestras exquirere terras
Imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus
Huc repetit, jussisque ingentibus urguet Apollo
Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici,
Dat tibi praeterea Fortunae parva prioris

Munera, reliquias Troja ex ardente receptas.

Hoc pater

Anchises auro libabat ad aras:

Hoc Priami gestamen erat, quum jura vocatis
More daret populis; sceptrumque, sacerque tiaras,
Iliadumque labor, vestes.

240

245

250

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret, Intentos volvens oculos. Nec purpura regem Picta movet, nec sceptra movent Priameia tantum, Quantum in connubio natae thalamoque moratur; Et veteris Fauní volvit sub pectoré sortem. Hunc illum fatis externa ab sede profectum Portendige generum, paribusque in regna vocari Auspiciis; huic progeniem virtute futuram Egregiam, et totum quae viribus occupet orbem. Tandem laetus ait: Di nostra incepta secundent,

255

235) Fides ad foedera spectat. 236) Parrh. et multae. 237) C. 8. proferimus. C. 7,8. precantum. Supplices tam apud Latinos, quam apud Graecos, solebant olivae ramum praeferre, revinctum laneis vittis, quae in eorum manus dependebant. 238) C. 7. conjungere. 239) Dorv. Et nos. 240) C. 6, 7. hic. 241) C7,8 Hunc, sc, in hanc terram. 242) C. 7. Nimici, se. fluvii ad designandam terram, ubi urbs Lavinium condenda est. 243) C. 7. fortunae praeterea. Dat sc. Aeneas. 244) C. 7. Munera et. 245) Rott. II. Huc. Plures ad auras. 246) Discrimen est inter jura dicere, et judicare: illud enim ad magistratum pertinuit, qui jurisdictioni praeerat. 247) Veteres reges jus dicturi sedebant cum sceptro Tiaras est Phrygum pileus. 248) Vestes a Troianis mulieribus acu pictae. 249) C. 6. latinis. 250) C 8. obtuitu. C. 8. sine ora. 254) C. 7. volvet. C. 6. sortes pro fato. 255) C. 6. Nunc. Fr. Vat. Hinc. 256) Non dubium, quin mentem adjiciat ad societates Romanorum. 257) Goth. III. hunc. 258) C 1. totum sine et. Fr. Vat. qui v. 259) Men. victus ait, Burm. duo Di vestra.

Anguriumque suum! Dabitur, Trojane, quod op

tas.

260

265

Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino,
Divitis uber agri Trojaeve opulentia deerit,
Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat sociusque vocari,
Adveniat; vultus neve exhorrescat amicos.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contra regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostrae,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima coelo
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris, 270
(Hoc Latio restare,) canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.
Haec effatus, equos numero pater eligit omni.
Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis.
Omnibus extemplo Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis.
Aurea pectoribus demissa monilia pendent.
Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Absenti Aeneae currum geminosque jugales,
Semine ab aetherio, spirantes naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos daedala Circe
Supposita de matre nothos furata creavit.

275

280

260) Menag. I. Auspiciumque, sc. Fauni oraculum. ̧261) C. 8. nobis. Parrh. Nec. 262) C. I. derit. Uber agri, pro ubertate terrae. 264) C. 8. sociosque. C. 6, 7. sociusve. Oud. properet. 265) Witt. abhorrescat. 266) C. 6. erat. Ven. Par Tyranni, sc. regis. 268) Rom. qua. 269) C. 7. audito. Burm. tres patriae. Goth. II. nec pl. 270) Leid. sinant. Parrh. nam fore. Menag. I. affore regnis Hic L. 271) Latinos manere hanc fortunam cañunt, ut gener filiae meae advena sit. 272) Burm. duo ferent. Oud. exposcere. 274) C. 7. affatus. Hamb. II. eligat. 276) C. 7. extimplo. 277) C. 6. tepetis. Plures Instructos. Alipedes sunt equi veloces et quasi alatis pedibus. Ostro, s. purpura e sanguine ostrei expressa. Pictis tapetis, s. stragulis purpureis acu pictis. 278) Sub monilibus alii phaleras, alii scatula in fronte intelligunt. 279) Ven. et Parrh. Strati auro. 290) C. 8. jugalis. 281) Fr. Vat. flagrantis. 282) Plures Circae. Fingitur hic a Virgilio Circe, Solis filia, paternis equis equam clam supposuisse, quae hos Latini equos ex eorum semine pepererit. unde nothi dicuntur s. illegitimi Circe daedala s. ingeniosa.

290

Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant. 285
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
Saeva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat;
Et laetum Aenean classemque ex aethere longo
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno,
Moliri jam tecta videt, jam fidere terrae,
Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore.
Tum, quassans caput, haec effundit pectore dicta:
Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit 295
Troja viros? medias acies mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi

Quin etiam patria excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto; 300
Absumtae in Teucros vires coelique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit? optato conduntur Thybridis alveo,
Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithum valuit; concessit in iras
Ipse deùm antiquam genitor Calydona Dianae;

305

284) C. 8. latinis. Rom. Aeneades. 285) C. 6. sublimis. 286) Goth. I. ab agris pro Argis Inachiis, urbe Peloponnesi, Iu. noni cara. Inachii dicuntur vel ab Inacho Argivorum rege, vel ab Inacho fluvio. 287) Mentel. I. invicta. Franc. curasque inventa. 288) C. 1, 6, 7, 8. longe. 289) Pachynus 'est promontorium Siciliae. 290) C. 8. eam. illud fidere terrae explico, non se gerentem ut hospitem, sed versantem uti in terra propria, qua videlicet fiducia esse quis inter suos potest. 291) C. 7. naves. 292) Hamb. II. Dum. Illud effudit notat habitum effutientis omnia prae iracundia, quasi nihil retinuerit, sed omnia dixerit. 294) Plures succumbere. Goth. II. occ. terris. Sigeum est Troadis promontorium. 295) Goth. III. Non capti. Plures Nunc. Bigot. aut inc. 297) Men: I1. mea munera. 298) C. 1, 6, 7, 8. haud. Parrh. haud exsatiata quierunt. Vrat. Fessa i. odiis, aut. 299) C. 8. infessa. Excussos, quasi procella abreptos. 300) Plures exponere. 301) C. 7. marique. 32) Pier. dira ch. 303) C. 7. alvo. 304) C. 1. Securis. C. 8. pars. Leid. prendere. 305) C. 7. Lapidum. Franc. in iram. 306 Oeneus, Calydonis rex, cum diis omnibus, omissa Diana primitias sacrificasset, irata Dea aprum immisit, a quo vastatus est late ager Calydonius, donec a Meleagro, Oenei filio, fera occideretur.

« 前へ次へ »