ページの画像
PDF
ePub

Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem?

་།་

Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum
Quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt 310
Magna satis: dubitem haud equidem implorare quod
usquam est..

Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux:

At trahere, atque moras tantis licet addere rebus; 315
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgojon)
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseis praegnans ignes enixa jugales;
Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;
Luctificam Allecto Dirarum ab sede sororum
Infernisque ciet tenebris: cui tristia bella,
Iraeque, insidiaeque, et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,

820

825

[graphic][subsumed]

330

335

Tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur:
Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
Hanc operam, ne noster honos infractave cedat
Fama loco; neu connubiis ambire Latinum
Aeneadae possint, Italosve obsidere fines.
Tu potes unanimos armare in proelia fratres,
Atque odiis versare domos; tu verbera tectis
Funereasque inferre faces; tibi nomina mille,
Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
Disjice compositam pacem, sere crimina belli;
Arma velit, poseatque simul, rapiatque juventus. 340
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae :
Quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
Femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 345
Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
Conjicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,
Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille, inter vestes et laevia pectora lapsus,
Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,
Vipeream inspirans animam. Fit tortile collo
Aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno

850

329) C. 8. pollulat. Vols. I. Quam saevae. 330) C. 8. at talia. Plures hie acuit dictis, sc. hortatur. 331) Heins, duo Nunc Virgo vocatur Furia, quia semper ultrix et incorrupta in puniendo. 332) C 6. caedat. 333) Ven. non conn. 331) C.3. Italosne. C. 7. Italos. Med. possent. 335) C. 7,8 unanimes. 336) Versare, vexare, exagitare. 337) C. 8. ubi numina; sed Gloss. potestates, facta, proprietates, pestes, ut Luctus, Pavor, Fames, Discordia etc. 338) Furiae malis sunt faecundissimae. 339) Crimina pro caussis. 341) Gud. infacta. Men I. inf. medullis. Gorgoneis, quia Medusa una e Gorgonibus caput habuit serpentibus horridum. 343) C. 1. pectus Amatae. Plures obsidit. Tacitum limen de solitudine est accipiendum. 345) Femineae, s. valde vehementes. 346) Ven Hinc pro huic, in hanc. 347) C. 1. subdens. Men. I. mittit. 348) C. 7. permiserat. 349) Rott. III. devia Plures corpora. 350) C. 7. ac tactu, sensibili, quem Amata perciperet. 351) Med. spirans. 352) C. 7. colubris. Taenia s. extrema pars vittae. 353) C. 8. Innectatque. Franc. An nect tque. 351) Plures At dum. Rom. uno. Lues est halitus venenatus, quo afflatum Amatae pectus.

360

Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem, 355
Necdum animus toto percepit pectore flammam:
Mollius, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
Exsulibusner datur ducenda Lavinia Teucris,
O genitor? nec te miseret nataeque tuique?
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abducta virgine, praedo?
At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,
Leda eamque Helenam Troianas vexit ad urbes.
Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum, 365
Et consanguineo toties data dextera Turno?
Si gener externa petitur de gente Latinis,

870

1dque sedet, Faunique premunt te jussa parentis:
Omnem equidem sceptris terram, quae libera nostris
Dissidet, externam reor, et sie dicere divos.
Et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediaeque Mycenae.

His ubi nequidquam dictis experta Latinum
Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum, totamque pererrat:
Tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem:
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,

875

355) C. 7. sexus Zul. Praetentat; subit. 357) Med. est abest. 358) C. 1, 6. natae. C. 8. lacrimas. Ment. lacrimis. C. 8. phrygeisque. C. 7. phrygiis 301) C. 1. primum. Aquilone, pro quolibet vento. 362) Parrh. adducta, Servius abrepta. 363) Plures An non Hamb II. At num. Med. Phrygios. Penetrat pro penetravit Spartam. 365) C. 1. facta fides. C. I deorum. 366) G. 6, 8, 7. toci ns. Matrem habebat Veniliam, sororem Amatae. 367 Parrh. genus. Goth I. patitur. Eludit oraculum Fauni, probatque illud in Turnum cadere. 369 Parrh. quae subdita. 370) C. 7,8. Desidet. Med. poscere. O 8 reos. 371) C. 8. reputatur. Parrh Aeterno si. Servii cod. domo 372) Inachus Argivorum rex fuit, qui nomen fluvio ibidem dedit; Acrisius ex eius fuit posteris. Urbes Argos et Mycenae commune inter utramque positum Junonis templum habebant. 373) C. 8 ut semper nequicquam. C. 1. ut semper nequi quam. C. 8. exparte Latinum. 374) C. 7. penitus. Burm. duo lapsum est. 376) Monstra sunt terrores et phanthasmata furenti animo objecta. 377 C. 6. fuit. Sine modo furiosa discurrit. 378, C. 8. ubere. Men I. toto. Ed. Dan. Heinsii sub verbera.

[ocr errors]

380

385

Quem pueri magno. in gyro vacua atria circum Intenti ludo exercent; ille actus habena Curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra Impubesque manus, mirata volubile buxum; Dant animos plagae. Non cursu segnior illo Per medias urbes agitur populosque feroces. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem, Evolat, et natam frondosis montibus abdit; Quo thalamum eripiat Teucris, taedasque moretur: Evoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum, Vociferans; etenim molles tibi sumere thyrsos, 890 Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. › Fama volat; Furiisque accensas pectore matrés Idem omnes simul ardor agit, nova quaerere tecta. Deseruere domos; ventis dant colla comasque. Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum Sustinet, ac natae Turnique canit hymenaeos, Sanguineam torquens, aciem; torvumque repentè Clamat: Io matres, audite ubi quaeque, Latinae: 400 Si qua piis animis manet infelicis Amatae Gratia, si juris materni cura, remordet;

395

1

[ocr errors]

379) C. 6. in magno. Hamb. II. magni. 380) Plures habe nis. Goth I habenas. 381) C. 8. Curvatus. 382) Plures Impubisque. Buxum est lignum arboris, ex quo fit turbo, lusorium instrumentum versatile. 383) C. 8. ille. Parrh. Nec. Hamb I ipsa. 385) C. 8. lumine; al. nomine, ut in silvis. Furorem mulierum Baccho sacrarum simulabat Amata, 386 C. 1, 6, 7, 8. adórsa. Rom. et Ed. Ven. exorsa. 387 C. 8. vatem. Mor. I. Avolat. Men. I. montosis frondibus. Goth. III. addit. 388) G8. taedisque. Hamb. II. Qui Mor. I thalamo. 389) C. 1. 7. 8. Euhoe, quae est vox bacchantium. C. I. solumque. Men. I. furens. 39a) C. 1. mollis Thyrsus est hasta aculeata, hederis et pampinis obtecta, quam Bacchus gestare solitus fuit. 391) C. 1, 8. choros. C 7. choris. Mos fuit, capillos Diis sacrare duplici modo. 392) Heinsius pectora. 393) Nova tecta, silvarum recessus. 394) C. 6. domus. 395) C. 7. At illae 396) Hastae pampinis tectae. 397) C. 8. pirram Sustinet facem nuptialem, quae frequenter e pinu. 398) C. 8. Sustentat, natae. C. 8 Turni. 399) Plures vulvens. 400) G. 8. ubicumque. Jo est vox affectus. 401) Piis animis pro vobis. 402) C. 8. jures. C. 7. matrum si.

[ocr errors]

もと

Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.
Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
Reginain Allecto stimulis agit undique Baechi.
Postquam visa satis primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini:
Protenus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros: quam dicitur urbem
Acrisioneis Danaë fundasse colonis,

405

410

415

Praecipiti delata Noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis; et nunc magnum manet Ardea nomen;
Sed fortuna fuit. Tectis hic Turnus in altis
Jam mediam nigra carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem et furialia membra
Exuit; in vultus sese transformat aniles,
Et frontem obscenam rugis arat; induit albos,
Cum vitta crines; tum ramum innectit olivae;
Fit Calybe Junonis anus templique sacerdos;

Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert; 420
Turne, tot incassum fusos patiere labores,
Et tua Dardaniis transscribi sceptra colonis?
Rex tibi conjugium et quaesitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
I nunc, ingratis offer te,

irrise,

periclis;

425

403) C. 1. crinalis. Vittae virginum et matronarum capil los coercebant; eas resolvere Baccharum mos fuit. 405) Goth. III. R. alloquio 406) Men. II. Plusquam. 407) Plures Conciliumque evertisse. 408) C. 1, 6, 7, 8. Protinus. C. 8. huc. C. 7. fussis. C. 6. detollitur. Men. I. fulvis. 49) C. 7. quem. Parrh. qua. 410) C. 1, 6, 8. Dane, Acrisii filia, cum Argivis fugae comitibus navi vecta ad Rutulorum litus adpulisse, et Ardeam exstruxisse dicitur. 411) Pier. aliqui Locus Ardua quondam. 412) C. 8. tenet. Goth. II. D. anus. 413) Fortuna fuit, vel ad anteriora, vel ad posteriora refertur. 414) C. 1, 6, 7. media. Goth. II. med. Plures magna. Mor. II. capiebat. 416) C. 7, 8 anilis. Exit et in. 417) Rugis arat, quod significat senectutem. 418) C. 8. cum. 419) Calyben poeta sacerdotem fingit templi Junonii, quod Ardeae fuisse indicat; unde favor Junonis in Turnum. Illa vittas s. infulam sacerdotalem gerebat. 420) Burm. duo iuvenem. 421) Incassum ducitur a carendo. 422) Hamb. 11. transcribis. Coloniae numerantur in sacris. 424) Ven. Denegat. Dorv. aeternusque. Vratisl. heros. Caius definit extraneum haeredem, qui nullo propinquitatis gradu testatori jungitur, sed assumitur ad arbitrium. 425) C. 8. Et nunc.

« 前へ次へ »