ページの画像
PDF
ePub

Dixit, deinde lacu Fluvius se condidit alto, Ima petens. Nox Aenean somnusque reliquit. Surgit, et, aetherii spectans orientia Solis Lumina, rite cavis undam de flumine palmis Sustulit, ac tales effundit ad aethera voces: Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde

est,

Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
Accipite Aenean, et tandem arcete periclis.

70

Quo te cunque lacus, miserantem incommoda nostra,
Fonte tenet, quocunque solo pulcherrimus exis; 75
Semper honore meo, semper celebrabere donis,
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
Adsis o tantum, et propius tua numina firmes.
Sic memorat, geminasque legit de classe biremes,
Remigioque aptat; socios simul instruit armis,

80

Ecce autem, subitum atque oculis mirabile mon-
strum,

Candida per silvam cum fetu concolor albo
Procubuit, viridique in litore conspicitur sus;
Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Juno,
Mactat, sacra ferens, et cum grege sistit ad aram. 85
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
Leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant; rumore secundo

90

66) C. 7. Fluminis. Heins coni. lacu et fluvio. 67) Rom. relinquit. 68) C. 6, 7. aetherei. 69) C. 6. undante. Undam ad lavandas manus ante preces fluviali aqua. 70) C. 1. talis. Multi sustinet. Ed. Ven. diffudit. 71) C 6. undae. Nymphae sunt fontium praesides, ex quorum colluvie fluvii fiunt. 72) Burm. duo Tu quoque Tybri. 74) Lacus pro ipso amne. 75) Rom. tenent. Dubitat Aeneas de loco, unde exeat Tyberis, vel quia peregrinus ipse, vel quia caput Tyberis extra Latium est. 77) Rex ital. aquarum ob magnitudinem urbis Romae, quam praeterfluit. 78) C. 1. 6, 8, 7. tandem. C. 7. placidus tua. Pier. aliq. Adsis et Tuum monitum per somnum firmes. 79) C. 1. biremis. Parrh. memorans geminas legit. 80) Sprot. soc. atque instr. Remigio, sc. remigibus-armis, sc. armamentis nauticis. 82) Sprot. foeta. 83 C. 7. cum color. 85) C. 6. aras. 87) Goth. III. sustulit. 88) C. 6. ut morem. Men. II. et in m. 89) Witt. et 1. Ed Ven. abiret. C. Rom. abisset. 90) C. 1, 8. 'celebrant; al. peragunt, peragrant, accelerant.

Labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
Miratur nemus insuetum fulgentia longe
Scuta virum, fluvio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
Arboribus, viridesque secant placido aequore silvas.
Sol medium coeli conscenderat igneus orbem,
Quum muros arcemque procul ac rara domorum
Tecta vident; quae nunc Romana potentia coelo
Aequavit; tum res inopes Evandrus habebat.
Ocius advertunt proras, urbique propinquant.

Forte die solemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
Ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
Una omnes juvenum primi, pauperque senatus,
Thura dabant; tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas videre rates, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis:
Terrentur visu subito, cunctique relictis

95

100

105

Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas 110
Sacra vetat, raptoque volat tela obvius ipse;
Et procul e tumulo: Juvenes, quae caussa subegit
Ignotas tentare vias? quo tenditis? inquit.

115

Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis, an arma? Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta, Paciferaeque manu ramum praetendit olivae: Trojugenas ac tela vides inimica Latinis;

92) Plures Mirantur. 93) C. 7. pictas. Ed. Ven. p. fluvioque. 94 Ven. navigio. Poetae tempori tribuunt tanquam actum ab eo, quod in eo fit. Fatigare est proprie fatim agere, valo tractare. 96) C. 7. virides. C. 6. virisque. Plac. fluvii alveo navigant inter ripas silvis consitas. 97) C. 6. urbem. Sprot. medio. Franc. considerat. 98) C. 8, 7. et rara, 100, C. 7, 8. tunc. C. 1, 6, 8, 7. Evander. 101) Burm. duo avertunt. Goth. II. et ubique. 102) Dorv. diem. Mediol. solemne. 103) C. 1. Amphitryonidae; Hercules filius uxoris Amphitryonis. 104) Oudart hinc. Parrh. quem. 105) Concilium senum a Romanis vocatum est senatus 106) Gud. dabat. Zul. trepidus. Mor. I. ad auras. Fuit solemne in conviviis et sacris heroum tauros mactari. 107) C. 8. utque inter o 108) C. 6. tacitos, Gl. nullum strepitum moventes. 110) Med. quod. Mensis, ubi vescebantur sacris carnibus, et postea sacrificio vacabant 111) Goth. III. ille. 112) Plures quae cura. 114) C. 6, 7. Quid genus. Rom. in arma. 115) Puppis est locus principis. 116) Witt. tetendit.

120

Quos illi bello profugos egere superbo.
Evandrum petimus. Ferte haec, et dicite lectos
Dardaniae venisse duces, socia arma rogantes.
Obstupuit tanto percussus nomine Pallas:
Egredere o, quicunque es, ait, coramque parentem
Alloquere, ac nostris succede penatibus hospes.
Excepitque manu, dextramque amplexus inhaesit.
Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt

Tum regem Aeneas dictis affatur amicis:
Optime Grajugenûm, cui me Fortuna precari.
Et vitta comtos voluit praetendere ramos;

125

Non equidem extimui, Danaûm quod ductor, et Arcas,
Quodque ab stirpe fores geminis conjunctus Atridis; 130
Sed mea me virtus, et sancta oracula divům,
Cognatique patres, tua terris didita fama,
Conjunxere tibi, et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Graji perhibent, Atlantide cretus,
Advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
Edidit, aetherios humero qui sustinet orbes.
Vobis Mercurius pater est; quem candida Maja
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;

135

At Majam, auditis si quidquam credimus, Atlas, 140
Idem Atlas generat, coeli qui sidera tollit.

Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus non legatos, neque prima per artem
Tentamenta tui pepigi; me, me ipse, meumque

[ocr errors]

8, 7. venisse viros. 121) C. 6. obstipuit. 122) C. 1. parente. 7. Egredere, sine o 124) Hugen. manum. 125) Franc. lu cum Gud. fluvioque. 128) Č. 6. volunt Comtos, s. ornatos. 129) Burm. duo timui. Rom. aries. 130) C. 1, 6, 8, 7. a st, a sororibus Atlantis filiabus cognationem inter Evandrum et Aeneam repetunt. 131) Conscientia virtutis meae, qua nihil mihi videbar commisisse, quod odio tuo dignum esset. 132) C. 1, 7, 8. dedita, al. debita. 134) C. I. auctor et urbis. 135) C 6. cretos. 136) C 7. Athlus. Rom. Atlans. 138) Vel vobis. Arcadibus, quia natus ille in Arcadia, vel vobis Evandro et Pallanti, quia Mercurius habetur pater Evandri. Cand. s. pulchra Maja. 139 C. 7. Cyleni. Dorv, Cilleni; ed., pl. Cyllenes. 140) C. 1. Athlas. C. 7. candidus, 142) Dorv. findit. Goth. II. ab imo. 144) C. 7. memet ipse. Pangere est figere, constituere; ex eo, quod figi dicuntur. ea, quae decreta sunt, etiam sunt pacta.

145

Objeci caput, et supplex ad limina veni.
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
Insequitur; nos pellant, nihil afore credunt,
Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant,
Et mare, quod supra, teneant, quodque alluit infra.
Accipe daque fidem. Sunt nobis fortia bello
Pectora, sunt animi, et rebus spectata juventus.

150

155

160

Dixerat Aeneas. Ille os, oculosque loquentis Jam dudum, et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum, Accipio agnoscoque libens! ut verba parentis Et vocem Anchisae magni vultumque recordor! Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, Protenus Arcadiae gelidos invisere fines. Tum mihi prima genas vestibat flore juventa; Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat Anchises. Mihi mens juvenali ardebat amore Compellare virum, et dextrae conjungere dextram: Accessi, et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetrain Lyciasque sagittas Discedens chlamydemque auro dedit intertextam, Frenaque bina, meus quae nunc habet, aurea, Pallas. Ergo et, quam petitis, juncta est mihi foedere dextra; Et, lux quum primum terris se crastina reddet, 170 Auxilio laetos dimittam, opibusque juvabo.

165

145) C. 8. moenia. C. 7. lumina. 146) C. 8. belle. Taunus rex fuit pater Turni. 147) C. 7, 8. abfore, obfore. Med. adfore. 148) C. 7. sub sua juga, sc. militaria. 149) C. 7. supra est. Plures abluit. Supra sive Adriaticum, infra s. Tyrrhenum. 150) Credibile hoc puncto temporis datas dexteras ab Evandro et Aenea: erat enim symbolum acceptae et datae fidei duarum manuum innexio. 151) C. 1. exspectata. 155) C. 8. sic verba. C. 6. ut libens. Plures Aspicio. 157) C. 7. viscentem. Rom. Hisionae, Laomedontis filia, uxor Telamonis. 158) C. 7. et Salamina. 159) G. 1, 8. Protinus. 160) C. 1. juventus. C. 6. juventas. 163) C. 1, 7, 8. juvenili. 164) C. 1. dextram conjungere dextrae. 165) Pheneum Arcadiae urbs et lacus. 166) Hospitalia munera in omnium gentium usu erant. 167) C. 8. intertextam, Gl. intertexto. 169) Leid. Et nunc quam. Mont. quae. 170) Bigot. luz quam. 171) Pier. tutos. Ed. Junt. demittam. Opibus, qui bus Trojani ad bellum instrui poterant.

Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
Annua, quae differre nefas, celebrate faventes
Nobiscum, et jam nunc sociorum assuescite mensis.
Haec ubi dicta, dapes jubet et sublata reponi 175
Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili;
Praecipuumque toro et villosi pelle leonis
Accipit Aenean, solioque invitat acerno.
Tum lecti juvenes certatim araeque sacerdos
Viscera tosta ferunt taurórum, onerantque canistris 180
Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas, simul et Trojana juventus,
Perpetui tergo bovis, et lustralibus extis.

Postquam exemta fames, et amor compressus
edendi,

185

Rex Evandrus ait: Non haec solemnia nobis,
Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
Vana superstitio veterumque ignara deorum
Imposuit: saevis, hospes Trojane, periclis
Servati facimus, meritosque novamus honores,
Jam primum saxis suspensam hanc adspice rupem: 190
Disjectae procul ut moles, desertaque montis
Stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam.
Hic spelunca fuit, vasto submota recessu,
Semihominis Gaci facies quam dira tenebat,
Solis inaccessam radiis; semperque recenti
Caede tepebat humus; foribusque affixa superbis

195

172) Men. I. sacra, huc q. v. 173) C. 7. defferre. Hamb. II. Annue. Men. II. celebrare. 175) Pocula metu navium adventantium sublata. Gram. sed, suppetente quippe hanc materiam agro ipso. 177) Men. I. Principioque. In conviviis maxime sedes spectabatur, qua quis accipiebatur, 178) C. 6. laeti. 179) Ara, non templum, erat Herculis. 180) Ment. I. ferant. In conviviis veterum viscera prae aliis animalium partibus in honore fuerunt. 181) Ed. Ven. frequentant. Labore confecti panis. 183 186 versus

desunt C. 1. Constat boves integros ad ignem et epulas apponi solitos. 184) Rom. comprensus. 185) C. 6, 8, 7. Evander. Burm. duo Evandros. 186) Cerda nominis. 187 C. 1, 6, 8, 7. veterumve. Non colimus Herculem, recentiorem Deum contemptu antiquiorum. 189) Men. I. Serv. colimus. Dorv. meritos sacrumus. Mor. I. renovamus. 190) C. 6. aspide. 192) Burm. duo texere. 193) Mor. qu. Haec. Ven. huic. 194) C. 8. tegebat. Cacus media parte ferus, media homo fuisse dicitur. 196) Superbis s. atrocibus.

Virgilii Opera.

34

« 前へ次へ »