ページの画像
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER PRIMUS.

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites Conveniat; quae cura boum, qui cultus habendo Sit pecori; apibus quanta experientia parcis: Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem coelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres; vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista,

5

GEORGICON. LIBER I.

V. i. Quid faciat laetas segetes, quo sidere servet
Agricola, ut facile terram perscindat aratris,
Semina quae iacienda modus cultusque locorum
Edocuit messes magno olim foedere reddi. (Conf. Hey.
pii ed. Vol. V. 304.).

2) Vites pro oinni arborum genere, quia altius elevantur in Italia V. i. Mecenas. 3) Cod 2, 3 quis cultus. Al habendus. sed male. Cultus pro cura apta. 4) C. 3 Sit pecori, atque. Al. pecorique parvis, sc. habendis cura. In libro I ergo exponitur agricultura et rusticatio, in II. vini et omnino arborum cultura, in III. res pecuaria, et in IV. res apiaria. 5) Al. Vos, Dii, qui ducitis. Bacchum et Cererem vocat mundi lumina, annique ductores. 6) Al. Numina, Sidera 7) Med. vestro si numine. 8) Gud. Chaonia, species pro genere. Pro glande grandi veści coeperunt homines frumentis.

Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis:

[ocr errors]

10

Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum, magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci:
Ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,

15

Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum; 20
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges;
Quique satis largum coelo demittitis imbrem.
Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
Concilia, incertum est, urbesne invisere, Caesar, 25

9) C. 3. Achelonia. Miscere vinum pro bibere pocula Acheloia pro aqua, quia Achelous, Aetoliae fluvius, pro quovis flumine et aqua quacunque sumitur. 10) Editio Genev. 1636: praestantia, sed potius potentia et propitia numina. i) Cod. Goth. I. Satyrique pro Faunique. Ferte pedem pro adeste. Dryades, tanquam deae silvarum et saltuum, in quibus greges pascuntur. V. i. Driadesque. 12) Tuque, sine: o, in pluribus Cod. Al. furentem. Munera, sc. frumenta, vitem, armenta, greges. 13) C. 2. tridente. Tu, cuius iussu primum e terra equus editus est. 14) C. 3. Cacae, sed male. Schrader coni. et cultor pecorum, sc. pascuorum et gregum curam habens Aristaeus, Apollinis et Cyrenes filius. Pinguia, herbosa. Caea est insula maris Aegaei. 15) Dumeta pro saltibus, loco arbustis consito. Tondent, s. pascunt. Ter centum Schrader pro magno numero. 17) Moret. I. si sint tibi.

et Brunck: tua seu tibi munera Quandoquidem Maenalus, Arcadiae mons, pascuis egregius, tibi est longe gratissimus, tu mihi rem pecuariam tractanti propitius, precor, adsis. 18) C. 2, 3, Tegee; al. Tegeee, Tegaee. Tegaeus Pana Tegea oppido Arcadiae, in qua et montes Lycaeus et Menalus. 19 Triptolemus Eleusinius a Cerere arationem edoctus est, et, licet heros, nunc inter deos invocatur. 20) Burmann: a radice, truncum cupressi. 21) C. 3. Diique. Videtur deos Romanorum agrestes, miris nominibus ab omni re rustica petitis, declarare voluisse. 22) C. 3. 6. non nullo. Pierius et Catroeus: nullo de semine, nulla satione. Cod. Koeleri: messes pro fruges, s. plantas sua sponte provenientes. 25) Pierius et Catroeus: Consilia, sc. de decreto a Diis faciendo. Al. urbes invisere, inspicere.

[ocr errors]

30

Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto;
An deus immensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant; tibi serviat ultima Thule;
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis;
Anne novum tardis sidus te mensibus addas;
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur; ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpios, et coeli justa plus parte relinquit,
Quidquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido;
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem)

35

Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis, 40
Ignarosque viae mecum miseratus agrestes
Ingredere, et votis jam, nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit, Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro Ingemere, et sulco attritus splendescère vomer.

[ocr errors]

.45

26) Curam s. administrationem. 27) Cod. Goth. II. frugum coeli terraeque potentem. Tempestates sunt caeli aerisque mutationes, non procellae. 28) Voss: Accipiet. Durum esset iungere: Adcipiat: cingens myrto An Deus venias; etsi sic ad maris imperium myrtea corona respe ctu Veneris bene referretur, ait Heyne. 29) Goth. II, an tua; V. i. et tua. Venias, futurus sis. 30) Goth. II. serviet. Al. Thile, Thylae, Thyle, Tyle quae est terrarum ultima insularum Shetlandicarum. 31) Al. Thetis, pro mari. Thetis filia Nerei Pelei, Thessaliae regis, coniux, Achillis mater. 32) Pierius: Atque novum. God. et Ed. Ven. sidus tardis le messibus, Annorum, mensium, ac dierum mensuram siderum decursus facit. Tardos vocat menses aestivos, quia dies illorum longiores sunt.. 33) C. 2. Erigonem, filiam Icarii, a Baccho amatam, quae inter stellas relata Virgo dicitur. Chelae, brachia Scorpii in coelo. 31) Servius: Panditur ipse. C. et ed. Ven. tibi nam. 35) C. 2, 3. Scorpius. C. 2. 6. plus iusta reliquit. Al. ut coeli relinquat. -Ardens Scorpius tanquam sidus. 36) C. 2. nec te. Tartara omnino pro locis inferis dixit, non proprie: substituit paulo post campos Elysios in inferorum parte sitos. 37) C. 2. veniet. 39) Nec curet, nolit, noluerit. Proserpina est Jovis et Cereris filia. 40) V. i. annue. 42) Mecum ingredere, incipe. 43) C. 2, 3. cum. Novum ver est eius initium. 44 Al. putri, al. se putris gl., sc. emollita tepore. 45) C. 2. tunc..

1

Illa seges demum votís respondet avarí
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit
Illius immensae ruperunt horrea messes.

55

At prius ignotum ferro quam scindimus aequor, 50 Ventos et varium coeli praediscere morem Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum ; Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, Arborei fetus alibi atque injussa virescunt Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ehur, molles sua thura Sabaei? At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? Continuo has leges aeternaque foedera certis Imposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem: Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae Pingue solum primis extemplo a mensibus anni Fortes invertant tauri, glebasque iacentes Pulverulenta coquat maturis solibus aestas;

[ocr errors]

60

65

47) C. 3. respondebit contra metrum. Al. voti, al. avaris. Seges, sc. ager, terra. 48) C. 2. sentit. Al. quae bis, sc. hiberno et aestivo tempore. 49) Illius, sc. segetis, rup. horr., s. replent. 50) C. 2. cum scind. C. 3, 6. Ac prius, immensum. Ignotum aequor, sc. agrum, cuius natura nobis ignota sit. 51) Al. et proprium coeli. Sed hic variat tempestas pro regionum diversitate. Burmann. praedicere. 52) Al. cultus habitusque locorum, sc. naturam, genium agri. 53) Pierius: quid ferre recuset. 54) Pierius: Hic segetes veniunt uvae felicius illuc. 55) C. 2. invisa (?). Al. iniusta, Gl. sponte. Per gramina intellige pascua. 56) C. 2. Motus. Al. Tmolos. Rom. cruceos uti molus. Goth. I. adores Tmolus, mons Lydiae, est nobilis vino. 57) Heins. nutrit ebur. Medic. mittat. Molles, effeminati caeli indulgentia et soli bonitate. 58) V. i. Chalibes. Al. Et Calybes vel Calibes vel in Ponto, ferro cudendo occupati, vel in Hispania ad Chalybem fluvium. Virosa, tetri odoris. 59) C. 3. Epeiros. V. i. Epýrus. Al. Epirus, qui alit equos praestantissimos. Palma, ut victoria, pro victore dicitur. Castorea sunt castoris testiculi. Elis ad Peneum urbs ludis memorata. Equarum, quia velociores in cursu quam equi. 60) Foedera, sc. conditionés, legest 61) AI. Nam posuit primus. 62) Al. lapides va num. 64) V. i. extemplo mensibus sine a, sc. Januario et Februario. 65) C. i, innutant. Al. invortant. 66) Pier. maturis frugibus. Sol maturus adultae aestatis, quo maturescunt fruges.

70

75

At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant laetis ne frugibus herbae;
Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiere situ durescere campum,
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Unde prius laetum siliqua quassante legumen,
Aut tenuis fetus viciae, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem,
Urit enim lini campum seges, urit avenae:
Urunt Lethaeo perfusa papavera somno.
Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem immundum iactare per agros,
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva.
Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: 85
Sive inde occultas vires et pabula terrae

1

80

67) Al. Et si. Goth. II. Aut si. Secunda, tenuis, graeilis. 68) Goth. II. splendescere sulco, al. solco. Suspendere, leviter proscindere, vomere non alte descendente. Arcturus est stella primae magnitudinis prope caudam ursae maioris. 69) Illic, in pingui solo. 70) Al. Haec, non deserat. 71) Al. tonsis. Ager novalis dicitur, qui alternis annis vacat et novatur, vel qui silvis excisis pri mum colitur. 72) C. i., 6. Aut segnem. Durescere pro requiescere. 73) Al. At ibi, Aut tibi, Aut ubi fl. s., mut. semine. Sidus hic pro sole et sol pro anno sumitur, ergo altero anno. Far est optimum frumenti genus. 74) Pier. lectum. Reisk. foetum. Siliqua, involucrum seminis. Quassante, pro quassata a vento, cuius impulsu siliquae crepitant. Legumen sunt fruges, quae non secantur, sed manu leguntur. 75) Burm. Servius et al. tenues. - Medic. lupinis. Lupini seges agro stercorando admodum utilis habita. 76) C. 3. Sust; si frag. contra metrum. Sonantem, quia calami aridi sunt8) Al. Letheum, Lethaeum. Papavera habent vim soporificam. Undae fontis Lethae epotae rerum omnium oblivionem inducunt. 80) Al. Nec sat. 81) Al. Immundos, Effossos, Effectos. 82) Al. requiescat, requiescent, requiescant fecibus, sed male. 84) Moret. fragm. Sentes et steriles. 86) Pro varia soli, vel macri vel uliginosi vel densi vel rari natura varias caussas subjicit. Pabula sunt succi, qui nutriunt semina ac plantas, sc. ex cinere crematarum stipularum et lixivio.

« 前へ次へ »