ページの画像
PDF
ePub

Observans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
Suscitat, et stimulis haud mollibus injicit iras.
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarcho
Fertur equo, variisque instigat vocibus alas,
Nomine quemque vocans; reficitque in proelia pulsos.
Quis metus, o nunquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?

780

Femina palantes agit, atque haec agmina vertit? Quo ferrum, quidve haec gerimus tela irrita dex

tris?

735

At non in Venerem segnes, nocturnaque bella,
Aut, ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
Exspectare dapes, et plenae pocula mensae, for
(Hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haru-

spex

Nuntiet, ac lucos vocet hostia pinguis in altos. 740
Haec effatus, equum in medios, moriturus et ipse,
Concitat, et Venulo adversum se turbidus infert,
Dereptumque ab equo dextra complectitur hostem,
Et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
Tollitur in coelum clamor; cunctique Latini
0745
Convertere oculos. Volat igneus aequore Tarcho,
Arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
Defringit ferrum, et partes rimatur apertas,
Qua vulnus letale ferat: contra ille repugnans
Sustinet a jugulo dextram, et vim viribus exit.

750

728) C. 6, 8, 7 incitat ires. 729) C. 1. cadentiaq. C. 7, 6.. Tarchon. 730) Mor. I. vanisq. Heins. conj. irritat. Gud. iras. 731) Bigot in pr. fusos. 732) Dolituri, infamiae sensum habituri. 734) C. 1, 7. palantis. Franc agitatque haec. 735) C. 7- geritis tela irrita, quae sc, carent effectu._736) Leid. nocturnave, sc. amantium. 737) C. 8. tibea. C. 7. At ub. Leid. inducit. Bacchanalia sunt epulae ad sonitum tibiae Baccho sacrae. 738) Goth. I. sacrosanctus. 739) C. haec. Burm. duo vocat. Haruspex ex inspectis hostiarum visceribus futura praedicit. 741) C. 1. Fatus. C. 6. affatus. Zul. in medio. Moriturus animi proposito. 742) C. 8. offert. Goth. III. se adversum turb., sc. ira. Venulus e Latinis, qui ad Diomedem missus fuerat. 743)

C. 6. Direptumq.. sed male. 744) Rom Egregium a. s. 845) Heins. tres ad caelum. 746) 8. ingens. C. 8 Tarchon. Aequore, planitie campi. 747) Ven. cum. Hamb. II. illius. 748) C. 1. partis. Parrh. Defigit ferra. 749) Rott. II. ferit. 750) C. 1. Sust. et j Leid. dextra. Ed. Burm. I. vis v. haesit. Exit, evitat; hinc active.

Utque volans alte raptum quum fulva draconem
Fert aquila, implicuitque pedes, atque unguibus haesit:
Saucius at serpens sinuosa volumina versat,
Arrectisque horret squamis, et sibilat ore,

760

Arduns insurgens, illa haud minus urguet ohunco 7:5
Luctantem rostro; simul aethera verberat alis:
Haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarcho
Portat ovans Ducis exemplum eventumque secuti
Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns
Velocem iaculo et multa prior arte Camillam
Circuit, et, quae sit fortuna facillima, tentat.
Qua se cunque furens medio tulit agmine virgo:
Hac Arruns subit, et tacitus vestigia lustrat;
Qua victrix redit illa, pedemque ex hoste reportat:
Hac juvenis furtim celeres detorquet habenas. 765
Hos aditus, jamque hos aditus, omnemque pererrat
Undique circuitum, et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybelae Chloreus, olimque sacerdos,
Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,
Spumantemque agitabat equum: quem pellis äënis 770
In plumam squamis auro conserta tegebat.
Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,
Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu
Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati

751) Goth. I. dapes atq. 752) C. 7. exit. 753) C. 1. et serp. 754) C. 7 arrectis Burm. duo haeret. 755) C. 8. adunco. C. I ab Auno; al. abunco. 756) Ven. summum aethera. 757) Zul. ex sanguine. 758 Fventum pro fortuna -exemplum pro ductu. 70 Maeonidae, Tyrrheni, e Moeonia s. Lydia orti Fatis debitus, quia fatale erat mori illum, qui Camillam interficeret. Arruns ex Etruscis, quos Tarcho Aeneae adduxerat. 760) C. 8. arte. Prior ad velocem spectat. 761) C. 1. 8. Circumiit. 762) C. 6, 1. ferrens. Pier. aliq. Quo. Bigot. se cuiq. 763) Mor II. Huc Ed. Med. armis subit. 765) C. 7. Ac. C. 7. celeres furtim. 766) Gud. atq. hos 767) Goth. II. circuitu. 768) Č. 6, 8, 7. Cybelo. C. i. Choreus. C. 8. Chyloreus. Cybele est dea deorum mater. 770) Equum sc. cataphractum. 771) Goth Implumem. Zul. scamis. Loricae equi erant ex corio, cui insertae erant aereae squamae oblongae ad plumarum formam. 772) Purpura Iberica, ferruginea et subnigricante. 773) Lyceo Gor. tynea, species pro genere. Arcus enim insignes e cornea materia, e Lycia Asiae regione. Cortynos, urbs Cretae, sagittandi arte floruit. 774) Gud. ex humero.

[ocr errors]

"

5780

[ocr errors]

785

Cassida; tum croceam chlamydemque › sinusque crepantes pa slap 775 Carbaseos fulvo in nodum collegerat auro,i›› Pictus acu tunicas, et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma Troïa, captivo sive ut se ferret in auro, Venatrix, unum ex omni certamine pugnae Caeca sequebatur; totumque incauta per agmen Femineo praedae et spoliorum ardebat amore covale Telum ex insidiis quum tandem tempore capto Concitat, et superos Arruns sic voce precatur: Summe deûm, sancti custos Soractis Apollo, Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo Pascitur, et medium freti pietate per ignem ro Cultores multa premimus vestigia prunat ai Da, Pater, hoc nostris abbleri dedecus armis, Omnipotens. Non exuvias, pulsaeve tropaeum Virginis, aut spolia ulla peto. Mihi cetera laudem Facta ferent. Haec dira meo dum vulnere pestis... Pulsa cadat, patrias remeaho inglorius urbescho Audiit, et voti Phoebus succedere partem manimbly Mente dedit: partem volucres dispersit in auras, 795 Sterneret ut subita turbatam morte Camillam,slut q Annuit oranti: reducem ut patria alta videret, 11014 Non dedit; inque Notos vocem vertere procellae.

790

1

775) C. 1. chlamydem. C. 1. crepantis. Parrh sonaty, crep. Cassida est nomen primae declinationis, deduotum ex accusativo nominis tertiae. 777) regmina crurum sunt ocreae barbarorum more, sc. Phrygum 778 C. g. ut tempus. Men. I. Tunc. 779 Fastus amantissimae foeminae. 781) DC. 6, 1. incensa. Parrh. Certa s. 782) Pem, s. impatienti ardore. 783) Dorv. tam. Parrh rapto. Goth. III cauto. 784) C. 6, 8. Conficit. 785 Hamb. I. sacri, Soractes est mons Etruriae in agro Falisco, ad occidentalem ripam Tyberis, ad septemtrionem Romae, ubi templum Apollinis fuit. 786) Oud. primum. Pineus ardor sunt prunae, e pint succensa excitatae. Primi pro praecipue. Acervum pro strue lignorum. 787) C. 1, 8. et deest. 788) C. 7. prima. 790) C. 6, 1, 7, 8 tropheum. C. 7. Nonne. Pulsae, s. victae. 791) C. 7. at. Goth. I. haud sp. 792) C. 1 ferant. Parrh. modo dum. 793 C. 8. cadit. Inglorius nulla caede nobilis. 795) C. 1, 8. volucris. Dorv disperdit. Mente, decreto animi concessit. 796) Hamb. II. in subita. Oud. turb. voce. 797) C. 8. Adimit. Alta s. nobilis. 798) Notos, speciem pro genere, ventos meridionales pro quibuslibet.

Ergo, ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
Convertere animos, acres oculosque tulere
800
Cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa neque aurae,
Nec sonitus memor, aut venientis ab aethere teli:
Hasta sub exsertam donec perlata papillam
Haesit, virgineumque alte bibit acta cruorem.
Concurrunt trepidae comites, dominamque ruentem 805
Suscipiunt. Fugit ante omnes exterritus Arruns,
Laetitia mixtoque metu; nec jam amplius hastae
Credere, nec telis occurrere virginis audet.
Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
Continuo in montes sese avius abdidit altos,
cciso pastore, lupus, magnove juvenco,
Conscius audacis facti, caudamque remulcens
Subjecit pavitantem utero, silvasque petivit:
Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns,
Contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
IHa manu moriens telum trahit; ossa sed inter
Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
Labitur exsanguis; labuntur frigida leto

Lumina; purpureus quondam color ora reliquit.

810

815

Tum sic exspirans Accam, ex aequalibus unam, 820 Alloquitur; fida ante alias quae sola Camillae, Quicum partiri curas; atque haec ita fatur:

Hactenus, Acca soror, potui; nunc vulnus acerbum
Conficit, et tenebris nigres cunt omnia circumn.

Effuge, et haec Turno mandata novissimā perfer: 825
Succedat pugnae Trojanosque arceat urbe.
Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,

[ocr errors]

ນ [

799) Med. ubi m. 800) C. 1, 8. acris. Vrat. alacres. 801) C. 8. auras. C. 6 aura. C. 7. actis 802) Goth. III. aeth. coeli. 803 C. 8 excitam. C. i. pupillam. Goth. III. Hasta per. Rom. expertam. Goth. II. perlapsa. Rott. II. mamillam. Est mamma exserta, humero dextro nudato. 805) Hug. comitem. Leid. cadentem 806) C. 8. exterritus armis. 207 C. 1. mixtaq. 808) Plur. concurrere. 809) Plur. quem. Zul. sequatur. Gud sequuntur. 810) Mor. I. abvius. Goth II. obvius. 811) C. 8. magnoq. 812) Gud. remulgens, reflectens. 813) Mor. II. subjectat. Zul. pavi tans. Hug uterum. Men. II. silvisq 814) Zul abdidit. 815) S. concitatus fuga, s. contendens fugam. 818) Vrat. L. exanimis. 819) Leid. calor ossa; al. relinquit. 8:0) C. 7. Tunc. 841)Med fidam. 822) C. 1, 7, 8. Quacum, 823) Hamb. II. valui, viribus. 724) Leid ex tenebris. 825) C. 8. profer.

Ad terram non sponte fluens, Tum frigida toto
Paullatim exsolvit se corpore, lentaque colla
Et captum leto posuit caput, arma relinquens;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
Sidera; dejecta crudescit pugna Camilla;
Incurrunt densi simul omnis copia Teucrum,
Tyrrhenique duces, Evandrique Arcades alae.

(

211

830

835

840

[ocr errors]

At Triviae custos jam dudum in montibus Opis Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Utque procul medio juvenum in clamore furentum Prospexit tristi multatam morte Camillam: Ingemuitque deditque has imo pectore voces: Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti Supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras. Non tamen indecorem tua te regina reliquit Extrema jam in morte; neque hoc sine nomine letum Per gentes erit, aut famam patieris inultae. Nam quicunque tuum violavit vulnere corpus, Morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto Regis Dercenni terreno ex aggere bustum Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum; Hic dea se primum rapido pulcherrima nisu

845

850

828) Rott II. ruens. Zul. Cum. 829) Ment. I. solvit Hamb. I. se pectore, lentaque colla, in qua lentitie videtur spectare ad tacitam florum, aut papaveris comparationem. 830) Rom. reliquit. Caput leto victum. 831) C. 1. umbris. Goth. 1. venit i. Qui moriuntur indignabunde, dicuntur mori cum gemitu. 831) Multi Concurrunt. 835) C. 8, I. Custos, Dianae comes, quae

Tirreniq. C. 8. Arca Atq. Bigot. juvenem, sc

colebatur in triviis.

bellatorem. 839) C. 7. cumulatam. Al. mulctatam, mutatam. 840) Dorv. Ingemit, et dedit has. 841) C. 7. virgo nimium 843) Vrat. Dianae. Dumi, i. e. sylvae et luci sunt campi pars Dianae sacrae, 844) C. 6, 7, 8. sagittas. 845) C. 5. 1, 7, relinquet. C 8 relinquit. 816) Plur. numine. 847) C. 7. inultam. Mont. patiaris. Non morieris inulta. 848) Nunquam atrocius mortales puniebant Dii, quam cum violassent, quae sibi essent sacra. 849) C: 1. Tuat. Goth. II. licet. Med. arto. 850) C. 1. Dyrceam. C. 8. Discenni. C. 5. thyrrheno. C. 7. Regis, reliqua huius vers. desunt. Med. Dercerni; al. Dircerni. Bustum pro sepulchro. 852) Franc. nixu. Goth. III, cursu.

« 前へ次へ »