ページの画像
PDF
ePub

410

415

Tum liquidas corvi presso ter gutture voces
Aut quater ingeminant; et saepe cubilibus altis,
Nescio qua praeter solitum dulcedine laeti,
Inter se foliis strepitant; juvat imbribus actis
Progeniem parvam dulcesque revisere nidos.
Haud equidem credo, quia sit divinitus illis
Ingenium aut rerum fato prudentia major;
Verum, ubi tempestas et coeli mobilis humor
Mutavere vias, et Jupiter uvidus austris
Denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat;
Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
Concipiunt. Hinc ille avium concentus in agris,
Et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi,

Si vero solem ad rapidum lunasque, sequentes
Ordine, respicies: nunquam te crastina fallet
Hora, neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentes quum primum colligit ignes,
Si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
At, si virgineum suffuderit ore ruborem,
Ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.

420

425

430

410) Ed. Ven. Cum lig. Moret. II. presso corvi ter gutture, acuto cantu. Voces liquidae opponuntur raucis, quibus corvus imbres alias denuntiat. 411). Paris. Atque ter ingeminat. 442) Al. dulc. capti. 413) Al. strepitant vel crepitant foliis. Imbribus abactis, puisis. 414) Al. et dulces invisere natos. 415) Schrader: Haud (equidem credo) quia sit divinius illis Ingenium. 416) Al. facto rerum. 417) Goth. I. mollibus humor. 418) Markland- Mut, vices. C. 3, 6. Juppiter humidus austris. Tribuitur hic Jovi, quod nos de Natura pronuntiamus. Is aerem densuin ac gravem rarefacit. Mut. vias, sc. rationem et qualitatem aeris. 419) Al. Densat aut, quae d., relaxet. Densare est aliquid in minorem dimensionem contrahere, relaxare vero in maiorem dilatare. 420) Plurimi: pectore. 421) Al. Tunc al. 422) Al. Hic ille avium contentus in auris. Ed. Ven. ovium. 423) Ovantes gutture, laetam vocem edentes. 424) Al. ad rapidum solem, ad solem rapidum. 425) Al.. respicias. Parrhas. prospicias, al. prospicies. V. i. fallat. 426) C. 3. Hora, nec. 427) Goth. II. colliget. Luna renascens, si obscura fuerit, est praesagium pluviae; si rubicunda venti. 423) Al. obscurae (sc. Lunae). Ed. Ven. comprenditur. Ed. Ald. aere, ut C. 3. 429) Gerda: agricolas. Pelago pro nautis. 430) Cerda: virgineo. Heins. ora rubore. 431) Vento, sc. cum ventus futurus est.

Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
Pura, neque obtusis per coelum cornibus ibit:
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo
Exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt; 435
Votaque servati solvent in litore nautae

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens, et quum se condet in undas,
Signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
Et quae mane refert, et quae surgentibus astrís, 440
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orbe:
Suspecti tibi sint imbres; namque urguet ab alto
Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
Diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:

445

Heu, male tum mites defendet pampinus uvas;
Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Hoc etiam, emenso quum jam decedet Olympo, 450
Profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
Ipsius in vultu varios errare colores;
Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros.
Sin maculae incipient rutilo immiscerier igni:

432 C. 3. Sin ortu in quarto, namque his. Quarta dies a nova luna, si puro nitore fulserit, serenitatem per totum mensem portendit. 433) C. 3. Pura, nec. Al. Plena nec obtunsis. 434) Pierius: nascetur, et nascuntur. 435) Ed. Ven. carebit. 436) Rom. ad littora. Secunda erit navigatio. 437) Al. Pañopiae vel Panopae Melicerti. Glaucus e piscatore factus deus. Melicertes, Ino filius, deusnis maris. Panopea maris nympha. 438) Ed. Ven. Sol q. cum ex. Moret. frag. condit. Goth. II. cudet. Moret. IV. ad undas. Paris. et Ven. nec quum se. 439) C. 3, sequentur. Prognostica Solis sub ortum et occasum. 440) Plures Codd. austris. 441) Burmann. et Parrhas. orbem, al. ortu. 442) Al. mediove. Medio orbe refugere, sc. e conspectu subduci. 443) C. 3. urget ab alto, seu mari, seu ex aethere. 445) Rottend. II. At ubi. Si sub ortum Sol medio orbe obscurato radios quaqua versum exterius sparserit. 446) C. 3. Div. erumpent surgit. Rom. et al. rumpunt. 448) C. 3, 6. defendit. 449) Al. Quam vel Tum multa. 450) Leid. II. emisso. Pierius: decedit. Rottend. II. descendit. Si Solis orbi praetexuntur nubes variae, nigrae denuntiant imbres, rutilae ventum. 451) Ed. Ven. Profuerat. Al. iam saepe. 452) C. 3. vultu. 453) Leid. II. Caeruleos. 454) Rom. Si. Pierius: incipiunt. Leid. II. miscerier. Sin maculae, s. permixtae inter se erunt et nigrae et rutilae.

-455

460

Omnia tunc pariter vento nimbisque videbis
Fervere. Non illa quisquam me nocte per altum
Ire, neque a terra moneat convellere funem.
At si, quum referetque diem condetque relatum,
Lucidus orbis erit: frustra terrebere nimbis,
Et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique, quid vesper serus vehat, unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
Audeat? Ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella. 465
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Quum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque, et aequora
ponti,

Obscenique canes, importunaequè volucres

470

Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania coelo
Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes
Ingens; et simulacra modis pallentia miris

[ocr errors]

475

455) Al. tum vel cum. 456) Si venti et nimbi quaqua versus fervent. 457) Catroeus; moveat convellere, permoveat ut solvam. 458) Si mane et vesperi sol purus erit ac serenus, certum id serenitatis pignus puta. 460) Goth. II. cer. nis silvas. 461) Zulich. quod serus vesp. Rom. Medic.. et Cantabrig. ferat. 462) C. 3. cogat et. Reisk. unde serenans Eurus agat. Schrader : serenus. Al. qui cogitat, vel concitet. 463) Moret. IV. dedit. Falsum pro fallentem. 464) Tumultus bellicos ex occulto natos, et fraudes coniurantium. 465) Bodlei. aperta. 467) C 3. Tum. Al. tinzit. Ferrugo hic sumitur pro caligine, rubore nigricante: 468) Impia saecula sunt homines istius aevi, quo impium facinus in Caesarem commissum erat. 470) Burmann. Obscenaeque canes, sc. ominosae. Ed. Ven. Obscenique amnes. Volucres molestae mali ominis cantu. 471, C. 3 Quotiens. Aestuantis Aetnae explosi ignes verbis a tempestate maris petitis describuntur. 472) Moret. I. Aitnan. 473) Massa liquescens, quae mox lapidescit, vulgo Lava appellatur.474) Ed. Ven. sonitum et toto. Al. sonitus. 475) Zulich. et Moret. I. timuerint. Rom. Medic. montibus. 4761 Paris, est audita. 477) Simulacra mirum in mo dum pallentia sunt defunctorum umbrae.

Visa sub obscurum noctis; pecudesque loquutae;
Infandum! sistunt amnes, terraeque dehiscunt,
Et moestum illacrimat templis ebur, aeraque su-

dant.

Proluit insano contorquens vortice silvas
Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibrae apparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit; et altae
Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes.
Non alias coelo ceciderunt plura sereno
Fulgura; nec diri toties arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;
Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra robigine pila,

Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

480

485

490

495

478) C. 3. locutae. 479) Menag. I. sist. omnes. Sistunt se, consistunt amnes. Terrae dehiscunt, sc. motu ac ruina soli, qua obseptus fluvii cursus est. 480) Pierius: lacri mat Ebur aerâque sunt signa ex ebore et aere; ea illacri mari credebantur, forte dum tepido sudabant humore per tempus pluvium collecto. 481) Al. Proruit. Ut ira, rabies, sic furor et insania incitato flumini tribuitur. 482 Al. Flujorum. Eridanus, rex fluviorum, Padus, qui in Adriaticum mare influit. 483) Al. armenta trahit. 484) Ed. Mediol. haud extis. Gudian. minacis. Rottend. II. minantes. Exta sunt viscera. 485 Ed. Mediol. Haut put Al. Nec p. Franc. Aut putris. 486) Leid II. Per noctes. 487) Gudian. sinistro. 488) C. 3. totiens 189) Dicit Romanos alterum praelium, post illud in priore bello civili ad Pharsalum habitum, inter se fecisse. 491) Parrhas. Non fuit. Markland. Nec f. i, Superi, bis. lis placuit', in eodem Macedoniae regno, latius accepto, bis stragem Romanorum fieri. 492) Al. laetus. Emathia est pars Macedo niae, quo nomine poetae pro Thessalia utuntur. Haemus est mons Thraciae, cui urbs Philippi subiacere dici po test. 493) Al. Scilicet, et veniet temp. 494) C 3. in curvo. Al. terra, terrae. 495) Rottend. II. inveniat. V. i. rubi gine. 497) Cum in istis praeliis fortissimi homines cecidissent, posteritas eodem modo horum ossa mirabitur, ut nos priscorum hominum.

500

Di patrii, Indigetes; et Romule, Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere saeclo
Ne prohibete. Satis jam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus perjuria Trojae.
Jam pridem nobis coeli te regia, Caesar,
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos;
Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per
orbein

Tam multae scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
Vicinae ruptis inter se legibus urbes
Arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe.
Ut, quum carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis aurigā, neqne audit currus habenas.

505

510

[ocr errors]

498) Ed. Ven. Indigenae. Heins. Di patriae, al. Di patrii, Indigetes, sc. heroes, qui in terris degerant, atque inter Deos relati erant, et quos Aeneas a Troia in Latium adve xerat. 499) Moret. frag. Qui. 500) Goth. II. Huic. Ed. Ven. iuvenem everso. Al. averso. Iuvenem Octavianum Caesarem, tum circa 27. annum agentem. 501) Ven. Nec pr. Ed. Ven. Satis nam prid. Permittite, ut Caesar rempublicam restituat, et belli civilis scelera expiet. 502) Al. Laumedonteae. Laomedon Apollinem et Neptunum mercede pro muris Troiae exstruendis pacta fraudaverat, 503) Rom. coeli nobis. 505) Franc, versumque. (Conf. vita Virgilii ad a. 717 et sequentes V. C.) Apud quos fas nefasque confusum. 506) Al. Jam, Tum multae -non nullus. 507) Rottend. II. adductis. 508) Al. rigidus. formantur vel curvæntur in ensem; sed melius conflare de ferro cudendo, dum liquescit. 5c9) A Parthis et a Germanis bellum movetur. 510) Plures Cod. Vic. inter se ruptis jam leg de dissidiis civilibus accipe. 51 Al. fremunt. 512) Spatia pro loco, quo decurritur, et de decursu aeque bene dicuntur. 513) Al. Add spatio. Ardent, in spatia et fr. 514) Equi regi non possunt.

2

« 前へ次へ »