ページの画像
PDF
ePub

་་་

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

Hactenus arvorum cultus et sidera coeli. Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum Virgulta, et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena Muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno Floret ager, spumat plenis vindemia labris: Huc, pater o Lenaee, veni; nudataque musto Tingue novo mecum dereptis crura cothurnis. Principio arboribus varia est natura creandis,

[ocr errors][merged small]

V. i. Hactenus arvorum cultus, et sidera coeli,

[ocr errors]

Pampineas canit ille comas, collesque virentis Descriptasque loci vires, et dona Lyaei, $141 Atque oleae ramos pomorum ex ordine laetos. (Conf. Heyne V. 304.)

3) C.3, 6. tardae. Virgulta silvestria, sc. arbores omnis generis. Per prolem olivae vel fructum, vel propaginem olearum intelligit. 4) C. 3. Lunae. Al. Nunc pater. Cerda: tuis haec, al. t. sunt. Lenaeus est Bacchus. Huc, in argumento carminis mei. 5) Tibi, per te, beneficio tuo. V. i. autumno. 6) Floret, s. plenus est Labra sunt vasa ad recipiendum mustum apta. 8) C. 3, 6. Tinge - direptis. Bacchus exhibitus olim cothurnatus. 9) Ratio arborum creandarum est triplex, aut ut sponte proveniant, aut semine, aut a radice.

Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae 10
Sponte sua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent; ut molle siler, lentaeque genestae,
Populus, et glauca canentia froude salicta.
Pars autem posito surgunt de semine: ut altae
Castaneae, nemorumque Jovi quae maxima frondet 15
Aesculus, atque habitae Grajis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva;

Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.

Hos natura modos primum dedit; his genus omne 20
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi reperit usus.
Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos;
Silvarumque aliae pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliae; summumque putator

Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu!
Truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et saepe alterius ramos impune videmus

salicis est

25

30

A es

10) Goth. I. Atque aliae 11) Zulich. campos et. 12) C. 3. genistae, Al. et molle siler, laetaeque. Siler fors genus genesta fruticis viminei. 13) C. 3. Populusque. 14) Ed. Ven. surgant. Zulich. surgunt posito. 15) Reisk. frondent. Al. Castaneae, nemorumque Jovi quae mazuma frondent, Aesculus atque quercus Semen castaneae est nux. 16 Al. Esculus, atque altae. V. i. Grais culus est arbor glandifera. Hab. or. q. pro sede oraculi Dodonaei. 17) Al. a rud. 19) C. 3. subigit. Gl. crescit, adolescit. 21) Goth. I. virent. Frutices sunt, quae statim a radice se in ramos effundunt. 22, Gudian. Sunt alii, quos ipsa via. Pierius ipse viani. Kingius: Sunt alii (sc. modi), queis ipse viam sibi. Heins. Sunt aliae, quas ipse viae s. - Scaliger: Sunt aliae, quas ipse vias sibi repperit usus. V. i. repperit. 23) Al. teneros abscidens. V. i. abscindens. 26) Leid. II. alii. Servius: flexos. 27) Ed. Steph. Nec se spectant. Servius: Nexae spectant. Plantare in ea terra, in qua mater crevit. 28) Moret. frag. putatum. Infossio taleae e cacumine rami amputatae, quae absque radice crescit. 30) Caudex resectus, abscissus. 31) Pontedera : ex sicto pro secto. 32) Zulich. et Menag. At saepe, cum surculus unius arboris alteri immittitur.

Vertere in alterius; mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o, proprios generatim discite cultus, 35
Agricolae, fructusque feros mollite colendo ;
Neu segnes jaceant terrae. Juvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque volens da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto 5
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox. Ades, et primi lege litoris oram.
In manibus terrae. Non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

40

45

50

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras; Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque si quis Inserat, aut serobibus mandet mutata subaetis, Exuerint silvestrem animum; cultuque frequenti In quascunque voces artes haud tarda sequentur. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros; Nunc altae frondes et rami matris opacant,

[ocr errors]

55

Al.

33) Heins. Vertere in alterius naturam atque insita. mutata. 35) C. 3 Quare agite sine o. V. i. vultus. 36) Al. cultusque feros. 371 Al. Ne iuvet. Ismarus, mons Thraciae, vitibus, et Taburnus, mons Samnii, olivis nobilis, quanquam uterque alioquin asper et horridus. 38) Goth. I. Tiburnum. 39 Rottend II. discurre. Decurre laborem, a navigatione repetendum est. 40) C. 3, 6. maxima. Al. O Deus, o patriae nostri. Maximam suae gloriae partem eo contineri ait, quod Maecenatis amicitia utatur. 41) Al volans. 42) C. 3. complecti. 43) Zulich. orave. 44) Al. Aenea vor. V. i. Aderit. Lege s. stringe terrarum litora. 47) Ed. Ald. auras. In luminis oras. in lucem, adeoque in aetherem. 49) Al. soli. Ed. Ven. hoc quoque. V. ì. hae. Solo ea naturalis vis inest, quae ad procreandas illas arbo res necessaria est ac propria. 50) Parrhas. at scrob. Moret. II. mundata. Reisk. multa arte. Sola transpositione arborum silvestrium natura mitescit. 51) Animus hic sumitur pro natura et ingenio arborum. 52) Moret. Fr. Ad quascunque. Gudian. voles. Pierius: velis. Quascunque artes ad maiorem earum cultum adhibeas, feliciter tibi succedere videbis. 54) Rom. Medic. faciat. Ed. Ven. disiecta. V. i. Haec. 65) Nunc latae.

Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Jam, quae seminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;
Pomaque degenerant succos oblita priores;
Et turpes avibus praedam fert uva racemos.

60

.65

Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites Respondent, solido Paphiae de robore myrtus; Plantis et durae coruli nascuntur, et ingens Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae, Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma Nascitur, et casus abies visura marinos. Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida; Et steriles platani malos gessere valentes; Castaneae fagus, ornusque incanuit albo Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere simplex. Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmae, Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso

70

7

75

56) Al. Crescentisque, Crescentesque - uruntve; sc. de subducto suco. Fetus sunt arborum fructus. 57) C. 3. Nam -arbor. Seminibus iactis, seu temere, cadentibus iis in solum, seu manu iactis. 59) Al. fucos - prioris. 60) Menag. una. Turpes racemi, sc. deficiente cultu, squalidi, rugosi. Uva hic pro vite sumitur. 62) Franc. magna merc., multi laboris impendio. 63) Oleae felicius proveniunt. 64) C. 3. myrtis. Ed. Ven. et Paphiae. Gloss. Respondent me lius Paphiae. Myrti, Veneri sacrae, vastiore ramo ad pali modum in terram infosso. 65) C. 3. coryli edurae, sc. nuces valde durae. Al. nascentur. V. i. corili. 66) Goth. I. arbos frondosa. 67) Al. et iam ardua planta. Quercus dicata Jovi in nemore Chaonio s. Dodonaeo. 69) Al. ex foe. tu vel fetu - arbutus horrens. Optime inseritur arbuto nux, platano malus, fago castanea, orno pirus, et ulmo quercus. Arbutus horrida dicitur a cortice hispido et aspero. 70) Al. sic interpunxere: Et steriles platani malis: gessere valentes Cast. 71) C. 3. fagos. Reisk. ficus. Moret. II. incanduit. Ornus est fraxini sylvestris genus, pirus inseritur in orno, et castanea in fago. 72) Gudian. glandesque. Significat quercus glandiferas ulmis fuisse insit as, ad pastum porcorum. 73) C. 3. aut oculos. 74) Zulich. trudunt medio, Moret. II. de vertice. 75) Inoculatio fit, dum in ea parte, qua gemmae s oculi s. nova germina se trudunt, erumpunt ex cortice, ruptis tuniculis, i. e. libro, interiore cortice, vulnus fit; sive angustus sinus, i. e. cavitas, avulsa gemma et cortice in modum scutuli, cuius loco includitur novum germen, ut coalescat cum vetere

bro.

Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cunejs via; deinde feraces
Plantae immittuntur: nec longum tempus, et in-
gens

Exiit ad coelum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes et non sua poma.

80

85

Praeterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici, lotoque, neque Idaeis cyparissis. Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, Orchades, et radii, et amara pausia bacca, Pomaque, et Alcinoi silvae; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae; Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae; Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos, Tentatura pedes olim, vincturaque linguam; Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam, 95

90

77) Al. Inducunt. 78) Moret. II. At. Parrhas. et alta. Resecantur, fit sc. incisio seu fissura in trunci cortice, qua parte nullus nodus est. 80) Pierius: immittantur. 81) Burmann. arbor. Rami felices sunt arboris feracis, cuius surculi sylvestri arbori inseruntur. V. i. Exit. 82) Heins. Miratisque. Schrader: Emirata. Gudian. Mirataque novas. V. i. Miratasque. 83) Menag. II. unum est. 84) Al. lotove. Lotus hic est genus arboris, Italiae familiaris, dulcissimo fructu. Cupressi in Ida, Cretae monte, sponte proveniunt. 86) Manut. et Servius: Orchites. Al. Orchades radiique. 87) Reisk, Poma neque, Alcinoi, Phaeacum regis, hortorum studio celebris. 88) Ed. Ven. Syr. pomis. Rottend. volomis. Medic. Rom. volaemis. 89) Heins. pendent. Vindemia s. vitium proventus, uvae. 90) Al. Quamve -de cespite Lesb., insulae maris Aegaei. Methymna est urbs Lesbi. 91) Al. et sunt Mar. uvae. Vinum Mareoticum a locis circa lacum Mareoticum super Alexandriam. Tam vites quam vinum Thasiae celeberrima sunt. 93) Reisk. Est passo. Al. Phithia, Sithia, Sichia, Phicia, Psithia. Al. Ligeos, Legeos. Vinum passum ex uvis in sole coctis, ut exarescerent. Psithia vitis, et Lagea, Graeca, parum cognita, facile inebrians. 94) C. 3. victurasque. Gudian. Junctura pedes. V. i. Temptatura. 95) Al. pretiae, prae. tiae, praeciae, a maturitate, quasi praecoquae, quia cito maturescunt; purpureae a colore nomen habent,

« 前へ次へ »