ページの画像
PDF
ePub
[ocr errors]

Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina;
Tmolius assurgit quibus, et rex ipse Phanaeus ;
Argitisque minor: cui non certaverit ulla,

Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos. 100 Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque, quam multae species, nec, nomina quae

sint,

Est numerus; neque enim numero comprendere refert;
Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem 105
Discere quam multae Zephyro turbentur arenae;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi.
Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos:
Divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
Fert ebenum; solis est thurea virga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno

110

115

96) Rottend. Rethia. Burmann. ne cellis. Pierius: adeo. Vinum Rhaeticum inferius est Falerno. Al. Sunt etiam Amynneae vel Amyneae, Aminneae. Vinum Aminaeum

e Chio insula ortum habet. 98) C. 3. Tmolus et ads. Heins. et Pier. Tmolius ads. Franc. Thmolius. Moret. Fr. Timolus. Mead. Mollius. 99 Moret. fr. Argutisque. Rottend. II. Archivusque. Ed. Ven. non cui. 100) C. 3. Aut tantum aut fluere Ea vitis vino firmo ac durabili abundat.

101)

C. 3. mensis et Diis. Cod, unus: dis aut m. De vino Rhodio in mensis secundis Diis ante omnia libabatur. 102) Zulich. Transieram. Mead: gravidis B. rac. 103) Moret. Fr. et nomina. Erford. quot sint. 104) Ed. Ven. Et numerus. Nec enumerandi facultas cuiquam suppetit, nec numeratu opus est. 105) Gudian. Quem si. Leid. Quae qui. Mead: scire volet. 106) Burmanň. turbantur ar. 108) Gu dian. quod. Moret. II. venient. 112) Franc. mitissima. Burmann, ditissima. Van Hoven: apricos. Myrti solent esse laetissimae in littoribus. 113) Leid. II. amant. 114) Burmann. Aspice et externum, domitis cultoribus, orbem. 115) Pierius: domus. Franc. Gelonès. Geloni sunt populus Sarmaticus ad Borysthenem, qui corpora pingebant. 116) Mead: Diversae. Franc. sed India. 117) Al, hebenum. Pierius solis et.

Virgilii Opera.

7

120

Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Aethiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano proprior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis? ubi aëra vincere summum
Arboris haud ullae jactu potuere sagittae.

130

Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris. 125
Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali; quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late jactaret odorem,
Laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.

135

Sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus, Laudibus Italiae certent; non Bactra, neque Indi, Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis.

119) Al. bacas. V. i. achanti. Mead: Bals. quid b. Acanthus est fortasse genus arboris. Caesaris triumphus Ponticus apparatum ex acantho habuit. 129 Leid. albantia lana. 121) Al. et foliis despectant. Servius: depectat. 122) Al. proprior. Ed. Nor, proprio. 123) C. 3. ubi altae. 124) Al. Aut. 125) Al. haud tarda sagittis. Gudian. aut dura, pro non tarda s. strenua. 126) Al. durumque, sardumque, asprumque sap. V. i. tristis, acidi aut ámari succi-sapor din palato immanens. 127) C. 3. praestantius. Mafum Medicum ad citrorum genus pertinet; felix s. salubris. 128) Novercale odium, venenum, solemne fuit antiquis. 129) Al. Miscuerant, Miscuerint noxia verba, incantationes. V. i. Miscuerantque. 130) Vratisl, agitata venena. Sed agit pro expellit, exigit. 131) Mead: facieque. Rom. Medic. tauros. 132) Ven. ructaret. 134) C. 3. Flos appriAl. ad prima, apprima, apprime pro imprimis, 135) Ven. medicatur. V. i. hanelis. 136) Rom. Medic, ditissima regna. Al. Medorum silvae, ditissima terra. Silvae pro silvarum. 137) Zulich. aut auro. Rom. Med. atque aura, Goth, II. neque auro. V. i. Hermes. 138) Leid. certant. Al. nec Indi. 139) V. i. Panchagia. Al. Totave. Panchaia, fabulosa Fuhemeri insula, Arabiae ab oriente obiecta, pro Arabia dicta. Pinguis aut propter tus pingue, quod resinae naturam habet, aut fertilis, solo arenoso, cui frutex turis innascitur.

mae et.

140

145

150

Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertere, satis immanis dentibus hydri;
Nec galeis densisque virum seges horruit hastis:
Sed gravidae fruges, et Bacchi Massicus humor,
Implevere; tenent oleae armentaque laeta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deûm duxere triumphos.
Hic ver assiduum, atque alienis mensibus aestas;
Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbor.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes;
Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes, operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque alluit infra,
Anne lacus tantes? te Lari maxime, teque
Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino? 160

155

140) Al. nec tauri spirantis. Maro Colchidem intelligit, in quam profectus Iason, vellus aureum in Martis loco Al. immanes. suspensum diripuit. 141) Goth I. immani. Rom. Med. hydris. 142) Al. Nec galea. Zulich. viris. Horruit pro exiit, nata est. 143 Mons Massicus, Campaniae, ad Sinues am, vitibus consitus. 144) Al. oleaeque 146) Goth. II. Hinc aibi, arbustaque. 145) Erford. Hic. Tyberyne. C. 3. te maxima Clitumnus Umbriae cis Ap. peninum fluvius, ubi iuxta urbem Mevaniam Finiae se miscuit, cum eo ad Tiberim descendit. V. i. greges. Clitumne, et maxima. 147) Taurus ab his arvis adductus, candidus victima in triumpho immolari solita. 148 Tem149) Ven. Hic iter pla Deum, Capitolium Jovi sacrum. ads. Al. Hic vir perpetuum, atq. al. messibus 150) Ctiobsunt - leones. Reisk. lis, fertilis. 151) Al. rapidae et secla leonum. Semina nec miseros fallunt aconita legentes, i. e. nec fallunt aconita miseros illos, qui germina legunt. 152) Aconita, herbae venenosae. 153)-Al. neque lento vel torto tractu. 155) Al. labores, opera, fabricas, aedificia. 156) Al. Tunc coniecta. Congesta manu, 158) Parrhas. structa in rupibus. 157) Subter s. praeter. supra est. Ál. abluit. Mare superum et inferum, Adriaticum ac Tyrrhenum. 159 Lacus Larius, nunc Lago di Como. V. I. maxima. 160) Al. insurgens. Benacus lacus in Veronensi, propter magnitudinem ventis et procellis obnoxius non aliter ac mare.

ex

165

An memorem portus, Lucrinoque addita claustra;
Atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Julia qua ponto longe sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Haec genus acre virum Marsos, pubemque Sabellam,
Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos
Extulit; haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxim Caesar,
Qui nunc extremis Asiae jam victor in oris
Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virum: tibi res antiquae laudis et artis
Ingredior, sanctos ausus recludere fontes,
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,

170

175

161) Al. Quid memorem. Gudian. abdita. Al. claustro. Lucrinus, in Puteolano Campaniae sinu minor est sinus, inter Bajas et Puteolos; intra eum Avernus lacus est, eidem per angustas fauces conjunctus. 162) Wasse: magnis clamoribus. 163) V. i. Julia quo, sed qua portus Julius immisso mari erat effectus. 164) Servius: Averni, lacus, qui a poetis inferorum ostium habitus est. 166) Plurimum auri inest. 167) Zulich. et Mead. Hoc. Goth. viros. Marsi, bellieosi, cum Sabinis, severa disciplina nutritis, primo loco memorari solent inter Italiae populos. 168) Zul. Adsuetum malo, pomis vel navibus. Rom. Med. Li gurum. Al. Vulscos, Vulcos, Volcos, Volctos. Lipsius: veruto sc. adsuetum. Volsci erant hastae genere, s. telo ve ruto armati. 169) Ed. Ven. haec doctos Marios. Caius Marius, ex municipio Arpinate humili loco natus, triumphavit de Jugurtha rege Numidiae. Decii fuerant familia Romae celeberrima. M. Furius Camillus de Veientibus triumphavit. 170) Gud. maxima. C. 3. bello: te, maxime Caes.; Scipiadas, s. e Scipionum genere. 171) Goth. I. extremis aciem. De bello Actiaco, vel potius Aegyptiaco intelligamus. 172) Vratisl. In bellum advertis. Martin. artibus. Avertis, dum praesidiis urbes in finibus firmat. 173) Saturnia tellus, Italia, in qua Saturnus latuit. 174) Gud. artem. Al. artes. Res rustica apud maiores in honore habita fuit Tibi, s. tui gratia. 175) Al. Aggredior, Ingrediar excludere. Virg. primus inter Romanos hoc argumentum versibus tractat. 176) Hesiodus ex Ascra, Boeotiae vico, oriundus georgica scripsit. 177) Gud. ingentis, quae robora cano, sc. quae praecipua vis ac virtus cuiusque soli sit, qua potissimum valeat.

180

Quis color, et quae sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terrae, collesque maligni,
Tenuís ubi argilla, et dumosis calculus arvis,
Palladia gaudent silva vivacis olivae.
Indicio est, tractu surgens oleaster eodem
Plurimus, et strati baccis silvestribus agri.
At quae pinguis humus, duleique uligine laeta,
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus, 185
Qualem saepe cava montis convalle solemus
Dispicere: huc summis liquuntur rupibus amnes,
Felicemque trahunt limum: quique editus Austro,
Et filicem curvis invisam pascit aratris:

190

195

Hic tibi praevalidas olim multoque fluentes
Sufficiet Baccho vites; hic fertilis uvae,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras
Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
Sin armenta magis studium vitulosque tueri,
Aut fetus ovium, aut urentes culta capellas:
Saltus, et saturi petito longinqua Tarenti,
Et qualem infelix amisit Mantua campum,
Pascentem niveos herboso flumine cycnos.
Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; 200
Et, quantum longis carpent armenta diebus,

178) Al. aut quae creandis vel serendi. 179 Terrae difficiles, parum feraces, quasi morosae, parcae. 180) Al argillae dumos. ancris. 181) Al. gaudet, quia sc. cal eulus in animo haerebat. 182) C. 3. tracto. 183) Leid. I. baccis stridentibus. 184) Al. Atque et, Et quae. C. 3. Atqui. Solum sc. pingue vitibus colendis idoneum est. 187) C. 3, 6. Despicere, videre, prospicere. Al. linquuntur, liquentur montibus. 188) Schrader: obditus vel uvidus austre. Felix i. fecundans limus. Editus Austro, sc. in loco edito versus Austrum. 189) Al. silicem. Invisa aratris, propter late serpentes radices. 190) Ven. Hinc. 191) C. 6. et Gud. Sufficiat. Paris. wires, ut G. 3. C. 6. vitis. 192) Ed. Mediol. libatur, pateris aureis. 193 Gud. et Goth. II. ad auras. C. 3. Tyrrhenis Fbur est tibia ex ebore. 194) Al. et pateris, et patutis. Reddimus, s. diis offerimus, damus. 1 ances ad sacra pertinuerunt 195) Mead. studium est. 196) V. i. Aut ovium fetus, aut urentis c. c., laedentes seu serrato dente, seu saliva, ut exarescant. 197) V. i., Et saltus satyri. Saturum Tarentum propter insignem agrorum ubertatem. 199) C. 3. herbosi in fl. Mincius arundine et alga obsitus est. 200) C. 3, 6. desunt. 201) Rom. Medic. reponit. Rottend. 111. reponat.

« 前へ次へ »