Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt, cum indice rerum: Ad vetustorum librorum fidem accurate recogniti, 第 1 巻

前表紙
Sumtibus et typis Caroli Tauchnitii, 1848
 

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

33 ページ - Nee his nee illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit ; et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, cum...
116 ページ - membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. ' Inde apparuisse, ventris quôque haud segne ministerium ' esse : nee magis ali, quam alere eum, reddentem in ' omnes corporis partes hune, quo vivimus vigemusque, ' divisum pariter in venas maturum, confecto cibo,
26 ページ - Augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes...
372 ページ - ... et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris lunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur.
357 ページ - Sigovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas dii dédissent auguriis sedes ostendit. Quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset.
193 ページ - Placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit. Postremo concessum Patribus, modo ne lex Icilia de Aventino ' aliaeque sacratae leges abrogarentur.
4 ページ - Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat...
439 ページ - ... concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio ; a plebe nobilitati de praetore uno , qui ius in urbe diceret, ex Patribus creando.
4 ページ - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
117 ページ - Ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Hi tres collegas sibi creaverunt : in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem ; de duobus, qui fuerint, minus 3 convenit. Sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam.

書誌情報