ページの画像
PDF
ePub

Vix ea dicta; dehinc progressus, monstrat et aram, Et Carmentalem Romano nomine portam

Quam memorant, nymphæ priscum Carmentis honorem, Vatis fatidicæ, cecinit quæ prima futuros

Æneadas magnos, et nobile Pallanteum.

Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycæi.

340

338. Romani nomine Gud.

nita Parrhas. 337. dein Montalb. et arma Medic. cum quatuor aliis Heins.; adde Medic.; nec assequor, unde hæc lectio venire potuerit. 339. memorat Goth. sec. primum C. Oudart., ex interpretatione, arbitror. Interpunctione refeci locum: Et Carmentalem Romano nomine portam Quam memorant, Nymphæ priscum Carmentis honorem, Vatis fatidicæ. Apposita sunt: portam honorem Nympha Carmentis. Antea interpungebatur sic: Et C. ·portam : Quam memorant Nymphæ priscum Carmentis honorem Vatis fatidicæ. Ita frigebat totus hic versus, ut eum expungere mallem : expeditior enim fuisset oratio: Et Carmentalem Romano nomine portam Vatis fatidicæ. - 341. et nomine P. Rom.-342. asper pr. Hamb., sed acer defendit Burm.; recte, nec tamen expedit. Acer, ut puùs, est poetis vocabulum proprium virorum fortium, dpaorto x☎v, uti alias impiger, promtus, animosus. — 344. Parnasio Rom. de monte Bigot. et Goth. tert. Sicque emendabat Jo. Schraderus, fundo emendationis in Ovidio quæsito: Fast. II, 423, Quid vetat Arcadio ductos a monte Lupercos? Faunus in Arcadia templa Lycæus habet. Ita erit: Lupercal dictum de monte Panis Lycæi Parrhasio. quæ non bene conveniunt. Sane montem Parrhasium putes esse debere To opos Пappάorov. At nunc erit dictum pro Arcadico. Lycei male excusum a Burmanno. Est urbs Arcadiæ Aúzasa et opos Aúxaiov, vide vel Pausan. VIII, 2 et 38. Δε τὸ Λύκειον (scil. ἱερὸν ) in quo gymnasium, et περίπατος, Athenis, et Apollo

ginquum, saltem ex sensu et notione priscæ Græciæ, cui occidens inter terras ignotas et invisas erat.

337. aram Carmentis seu Carmentæ, quam se vidisse testatur sub portam Carmentalem Dionys. lib. I, 32 ad radices Capitolii. 338. portam per appositum honorem Nymphæ Carmentis, vatis fatidica.

340. 341. Ingeniose hæc a poeta intexta sunt, ex instituto præcipitandi Eneidis argumentum per vaticinia, secundum observata Disquis. II. inpr. s. VI sqq. Sententiam hanc Maronis ornavit Ovid. Fast. I, 475 sqq. 515 sqq. Propert.

[ocr errors]

IV, 1 et jam Tibull. II, 5, 19 sq., ille ex sua, hic ex Sibyllæ persona. Pallanteum Palatium. cf. sup.v. 54. 342. 344. lucum Asylum cf. Liv. 1,18. Dionys. II. 15. rettulit est, appellavit. Male aliter Serv. et alii. Lupercal sub monte Palatino, cf. Liv. I, 5. Dionys. I, 32. dictum Panos Lycei Lupercal, nomen gerens Panis Lycæi, quasi is a xúxos, lupus, dictus sit : prava nonnullorum etymologia: quum verius ab urbe et monte Arcadia Lycao ductum sit nomen. de more Parrhasio, h. Arcadico; ad exemplum Panis Lycei nomine ab Arcadibus ducto,

Nec non et sacri monstrat nemus Argileti,
Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Jam tum relligio pavidos terrebat agrestis
Dira loci; jam tum silvam saxumque tremebant.
« Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem,
Quis deus, incertum est, habitat deus; Arcades ipsum
Credunt se vidisse Jovem, quum sæpe nigrantem
Egida concuteret, dextra nimbosque cieret.

[ocr errors][merged small]

Aúxios.-345. monstrant Goth. pr.—346. et mortem docet aliquot Pier. - 347ad abest pr. Hamb. et abest Goth. tert. 349. jam tunc Dorvill., etiam vs. sequ. 350. jamjam aliquot Pier. silvas Rom. saltumque Montalb. tenebant Medic. a m. pr. Bigot. 351. hoc inquit f. v. saxum Gud. pro div. lect. formoso sec. Hamb. Probus I Instit. p. 1395 hoc nemus, hunc, inquit, fontem. — 353. vidisse deum aliquot edd. 354. crearet Hugen. sæpe alieno loco positum meminimus et alibi occurrere: ut statim Ge. I, 354 quid sæpe videntes et alibi. Mutavi interpunctionem, quam miror nemini moram fecisse. Vulgo: quum sæpe nigrantem Ægida concuteret dextra, nimbosque cieret. Quis quæso clipeum, si ægis pro clipeo est, dextra vibret? Scilicet jungenda sunt : quum Ægida concuteret, dextra nimbosque cieret. Læva vibrat ægidem, dextra autem jaculatur fulmina. Poterat saltem Servius monere : dextra nimbosque cieret: ct de dextra fulmina commoveret. Wakefield præfert antiquam interpunctionem, et simul ægidem pro thorace

[merged small][ocr errors][merged small]

[ocr errors]

361. aurea simpliciter esse multo auro ornata, nemo dubitet. Sic au rea Roma. - 350. dira, magna, admirabilis: Serv.; scilicet ea, quæ dira sunt, horrorem incutiunt, qui idem ex religione, seu specie augusta et religiosa loci sanctitate venire solet. -353. 354. Ægish.l. clipeus sine controversia; quum alibi ambiguum sit, de thorace, an de clipco, seu Jovis, seu Palladis, accipienda sit; cf. inf. ad 435. Hac Jovis ægida incutientis species manifeste ex Homero est adumbrata: Iliad., 167 de Troja excidio: Εσσεται ἦμαρ etc. Ζεὺς δέ σφιν Κρονίδης

Αὐτὸς ἐπισσείησιν ἐρεμνὴν αἰγίδα πῶσιν, Τῆσδ ̓ ἀπάτης κοτίαν· ergo de irato Jove, ad incutiendum terro

Hæc duo præterea disjectis oppida muris,
Relliquias veterumque vides monumenta virorum.
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem :
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen. »
Talibus inter se dictis ad tecta subibant

Pauperis Evandri, passimque armenta videbant
Romanoque foro, et lautis mugire Carinis.

Ut ventum ad sedes : « Hæc, inquit, limina victor
Alcides subiit; hæc illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum
Finge deo; rebusque veni non asper egenis.

accipit, qui quomodo dextra concutiatur, non intelligo.

-

[ocr errors]

355

360

365

355. delectis Menag.

pr. pro dejectis; conf. 191. — 357. arcem bene Heins. e potioribus post Pierium; vulgg. urbem, etiam Rom. 359. ac t. Gud. a m. pr. - 361. lætis ap. Schol. Horatii Cruqu. 1 Ep. 7, 48. latis cavernis Parrhas. a m. sec. cavernis etiam Rom. - 362. In voc. victor argutati sunt veteres, dum ad cognomen Herculis Victoris retulere, quo nomine duæ ædes Romæ fuere, Herculis Victoris dictæ. v. Macrob. III, 6. 364. contingere Goth. sec.

rem vibrante ægidcm ante ora Trojanorum; ut alias heroes fulgentem ære et radiantem sole clipeum quatiunt, et ingerunt oculis hostium. Similiter Jupiter fugat Achivos Iliad. p, 593 καὶ τίτ' ἄρα Κρονί Της έλετ' αἰγίδα θυσσανόεσσαν Μαρμα ρέων, Ιδην δὲ κατὰ νεφέεσσι κάλυψεν, Αστράψας δὲ μάλα μεγάλ ̓ ἔκτυπε, τὴν

(ægidem) irívaže. Nízny di Tpasoos δίδου, ἐφόβησε δ' Αχαιούς. Simili modo h. 1. Jupiter ægidem concutit et fulminat; et alterum quidem facit læva, fulmen jacit dextra. Pro fulmine posuit adjunctum nimbos; et propter hos ægis nigrans, nube nigra et caliginosa per tempestatem inducta.

355-358. Habet nescio quid religionis veneranda hæc antiquitas ruinæ duorum antiquissimorum oppidorum, quam hospiti suo monstrat Evander. Attemperatum

et hoc ad famam veterem de Janiculo et Saturnia, duobus antiquis oppidis in montibus Janiculo et Capitolino, olim Saturnio dicto; v. Varro de L. L. IV, 7. conf. Excurs. II. ad h. libr. sub f.

359 sqq. Etiam in his vetus simplicitas delectat, inprimis cum magnificentia serioris ætatis comparata. lautis Carinis, qui in IV Regione locus fuit ab Arcu inde Constantini inter Esquilias et Cœlium procedens, Pompeii, M. Antonii, aliisque magnificis sumtuosisque domibus ornatus; unde lauto Carinæ. (Servius multa inepte cumulat.) - 362. Ut ventum ad sedes, Evandri domum in Palatino monte, seu Palatio, quod Pallanteum dixit poeta. - 364. 365. Nihil magnificentius his versibus dici potest. aude contemnere, quasi rem arduam et difficilem: ita nt

Dixit, et angusti subter fastigia tecti
Ingentem Ænean duxit, stratisque locavit
Effultum foliis et pelle Libystidis ursæ.

Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequidquam exterrita mater, 370 Laurentumque minis et duro mota tumultu,

Volcanum adloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo

366. angusti Exc. Burmann. subeunt aliquot Pier. vestigia duo Burm. — 368. effectum pr. Rottend. a m. pr. spoliis Goth. tert., quod ipsum in mentem venisse video Jo. Schradero, ut sint ipsa pellis ursæ. Libistridis Ven.; Julius Sabinus: vel legatur Hybistidis (quod nihili esse arbitror), ut a Sicilia ( in qua nulla Hybista est) ut diximus in quinto ( ibi nihil tale occurrit) vel ut sit a Libya - Si volumus intelligere Libystidis, Siculæ, ut Libystinus Apollo in Pachyno. Fuit utique Apollinis Libystini templum in Pachyno. v. Macrob. I Sat. 17. Sed ab eo nomen ducere alienum est. Pro άρκτος Λιβυκή dictum Λιβυσις, ex Λίβυς. 369. Alii novam sententiam ordiuntur cum hoc versu, alterumque 370 subjiciunt. — 371. duro- tumultu erit ut bellum durum : pugna dura, Præstat tamen cum Jo. Schradero legere diro. muta tert. Mentel.

virtute opus sit animi ad expellendam mirationem divitiarum. Sic bene Serv. et Guell. et te quoque dignum finge deo. Compone te, mentemque informa, ad similitu

dinem numinis; h. fac, redde te similem Herculis in contemtu hoc inanis fastus. non asper, non alienus, infestus, adeoque non fastidiosus.

366-368. E more prisci ævi; cf. Odyss., 48, Orph. Argon. 1009. Eneam ingentem alius reddidisset per: inclinato capite subeuntem angustas fores. De Libystide ursa v. ad lib. V, 37. Etiam imago Noctis v. 369 notabilis. Hinc Stat. I. Achill. 620 totis ubi Somnus inertior alis Defluit in terras, mutumque amplectitur orbem.

370 seqq. Qui sequitur locus, meo judicio, artis magis quam ingenii laudem habet. Nimis manifesta imitationis Homericæ sunt vestigia, simulque jejunæ copiæ,

quæ fere imitationis studium prodere solet. Thetidis ad Vulcanum accessus, ut Achilli arma peteret Iliad. ", multo majorem habet suavitatem ex simplicitate priscæ vitæ ibi adumbrata; habet etiam caussam multo magis idoneam; amiserat enim Achilles arma Patroclo detracta. Utinam præcederet saltem locus egregius lib. XII, 87 sqq. de insignibus armis Turni : his ut divina arma opponerentur, erat, quod exspectabas. Nunc Venus adit maritum, eumque illecebris suis delinitum amoreque devinctum ad amplexus suos invitat. In quibus primum redhibitus est locus præstantissimus Iliad. §, 294 seqq., ubi Juno Jovem simili modo circumvenit; sed eo consilio, ut alto eum sopore opprimeret, ut inde pugnæ inter Achivos et Trojanos fortuna vices accipere posset. Hic vero Vulcanus v. 405, 406 obdormit, ut mox ante diem

[ocr errors]

Incipit, et dictis divinum adspirat amorem :
<< Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
Debita, casurasque inimicis ignibus arces;
Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
Artis opisque tuæ; nec te, carissime conjunx,
Incassumve tuos volui exercere labores;
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Æneæ flevissem sæpe laborem;
Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris.
Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen

-

375

380

373. inspirat aliquot Pier. tum Ven. alter Hamb. Dorvill. Parrhas. Ed. Ven, iavi. honorem idem sec. Hamb. odorem pr. Voss. 374. Cum sec. Moret. Tum Franc. vastabant h. 1. de oppugnatione. Jo. Schrader. malebat quassabant : quod sane magis proprie diceretur. — 375. que abest Hamb. pr. a m. pr. urbes Oudart., ut v. 357. —377. opusve aliquot Pier. et pr. Moret. ac Leid. ( si opusque usquam legeretur, non improbandum dicerem ). opisve sex Heins. cum Erf. opesve Franc. Karissime Dorvill. 378. incassumque Medic. 381. imperio Oblongus Pier. cum aliis, et pars Heins., quod vulgarius, arvis Moret. sec. 382. venio et si non m. n. Goth. sec. ex literarum compendio. nomen Leid. Jo. Schrader. conj. et sanctum tibi nomen Arma rogo genetrix nato : ut adeo jungenda sint : genetrix sanctum tibi nomen. An vero Venus Vulcano erit mater veneranda, quæ natum ex alio viro suscepit? Scilicet morabatur virum doctum non animadversa omissio To te. Nam est: rogo (te,) sanctum mihi numen, arma.

adlaborem evigilet. Idem a Venere ad somnum invitatur, quum jam precibus facilem se et paratum ostendisset. Illud vero nolim urgere, quod pro filio ex alio viro suscepto maritum rogat. Friget tamen multo magis aliorum imitatio, ut Statii Theb. III, 262-317, ubi Venus Marti supplicat.

373. dictis divinum adspirat amorem ; addit τὴν χάριν, τὸ θελκτήριον, ut delinirent verba Vulcanum. Quod Lucretio est in simili loco dulcissimo: tu suaves ex ore loquelas funde, lib. I, 40. Burmannum vix quisquam hic probet, dum exponit: quasi in ipso amplexu amorem anima et spiritu suo infunderet.»- - 375. Debita: potest

"

ex seqq. inimicis ignibus adjungi : idque melius. Servius: fataliter ad exitium destinata. Ita vero adjungi fere aliquid solet : fatis mihi debita tellus En. VII, 120; generi debita En. III, 184; sors ista senectæ Debita erat nostræ, XI, 165; mollius etiam fata debita dicuntur. Latet vero in hoc caussa, cur Vulcanum precibus tum non fatigaverit. 379. natis; solito more pro uno, Paride.-381. Rutulorum oris; variat orationem, pro Latinis, a populo finitimo.382. Conf. Iliad., 457. et (te) sanctum mihi numen Arma rogo; non: o sanctum mihi numen; sed: et rogo numen tuum mihi sanctum arma; h. te, sed blandiore oratione effert, te, mihi semper

« 前へ次へ »