Q. Horatii Flacci Opera omnia

前表紙
sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1853 - 262 ページ
 

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

75 ページ - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
227 ページ - ... verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
83 ページ - Caesarem. tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides...
36 ページ - NON ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar, Non trabes' Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa...
203 ページ - Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
133 ページ - Lucilius, hosce secutus mutatis tantum pedibus numerisque ; facetus, emunctae naris, durus componere versus : nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno...
206 ページ - Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. navem agere ignarus navis timet ; habrotonum aegro non audet nisi qui didicit dare ; quod medicorum est promittunt medici ; tractant fabrilia fabri : scribimus indocti doctique poemata passim.
222 ページ - Segnius irritant animos demissa per aurem, 180 Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator : non tamen intus Digna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis quae mox narret facundia praesens.
19 ページ - Motum ex Metello consule civicum Bellique causas et vitia et modos Ludumque Fortunae gravesque Principum amicitias et arma Nondum expiatis uncta cruoribus, 5 Periculosae plenum opus aleae, Tractas et incedis per ignes Suppositos cineri doloso.
51 ページ - Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et iuga demeret Bobus fatigatis, amicum Tempus agens abeunte curru.

書誌情報