ページの画像
PDF
ePub

KPF 965 (2)

HARVARD UNIVERSITY LIBRARY FEB 17 1961

VIRGILII MARONIS

ÆN EI S.

LIBER V.

IN

EREA

nem

Interea medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
Mænia respiciens, quæ jam infelicis Elissä
Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem
Causa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique cælum;
Olli cæruleus supra caput adstitit imber,
Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda te-
Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus,
Colligere arma jubet, validisque incumbere remis ;
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
Magnanime Ænea, non, si mihi Juppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cælo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum,
Sufficimus: superat quoniam fortuna, sequamur;
Quoque vocat vertamus iter. Nec littora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Æneas: Equidem sic poscere ventos
Jam dudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior úlla,
Quove magis fessas optem demittere naves,
Quam quæ Dardanium tellus mihi seryat Acesten,
Et patris Anchisæ gremio complectitur ossa?
Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri: fertur cita gurgite classis;
Et tandem læti notæ advertuntur arenæ.

nebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta : Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ;
Troia Crimiso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum,

Gratatur reduces; et gaza lætus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera quum primo stellas oriente fugarat
Clara dies, socios in cætum littore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur:
Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divům,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo relliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra, mæstasque sacravimus aras.
Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum (sic di voluistis) habebo.
Hunc ego Gætulis agerem si syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ;
Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,

aud equidem sine mente, reor, sine numine divům, Adsumus, et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem: Poscamus ventos, atque hæc me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troja generatus Acestes Dat numero capita in naves: adhibete Penates Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes, Præterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,

nen

Orem:

Prima citæ Teucris ponam certamina classis: .
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cestu;
Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.

Sic fatus, velat materna tempora myrto:
Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat
Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hîc duo rite mero libans carchesia baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro;
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:
Salve, sancte parens, iterum: salvete, recepti
Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ.
Non licuit fines Italos, fataliaque arva,
Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Thy-

brim. Dixerat hæc, adytis quum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, septena volumina, traxit, Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras; Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro Squamam incendebat fulgor; ceu nubibus arcus Mille jacit varios adverso sole colores. Obstupuit visu Æneas. Ille, agmine longo

[ocr errors]
« 前へ次へ »