ページの画像
PDF
ePub

LIBER VIII.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu,
Utque acres concussit equos, utque impulit arma;
Extemplo turbati animi; simul omne tumultu
Conjurat trepido Latium, sævitque juventus
Effera. Ductores primi, Messapus, et Ufens,
Contemptorque deûm Mezentius, undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,
Advectum Ænean classi, victosque Penates
Inferre, et fatis regem se dicere posci,
Edoceat, multasque viro se adjungere gentes
Dardanio, et late Latio increbrescere nomen:
Quid struat his cæptis, quem, si fortuna sequatur,
Eventum pugnæ cupiat, manifestius ipsi,
Quam Turno regi aut regi apparere Latino.

Talia per Latium: quæ Laomedontius heros
Cuncta videns, magno curarum fluctuat æstu,
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias, perque omnia versat.
Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen ahenis,
Sole repercussum, aut radiantis imagine lunæ,

Omnia pervolitat late loca; jamque sub auras
Erigitur, summique ferit laquearia tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnes,
Alituum pecudumque genus, sopor altus habebat;
Quum pater in ripa gelidique sub ætheris axe
Æneas, tristi turbatus pectora bello,
Procubuit, seramque dedit per membra quietem.
Huic deus ipse loci, fluvio Tiberinus ameno,
Populeas inter senior se attollere frondes
Visus. Eum tenuis glauco velabat amictu
Carbasus, et crines umbrosa tegebat arundo.
Tum sic affari, et curas his demere dictis :

O sate gente deûm, Trojanam ex hostibus urbem
Qui revehis nobis, æternaque Pergama servas,
Exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
Hîc tibi certa domus; certi, ne absiste, Penates;
Neu belli terrere minis: tumor omnis et iræ.
Concessere deûm.
Jamque tibi, ne vana putes hæc fingere somnum,
Littoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
Triginta capitum fetus enixa, jacebit,
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
[Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum:]
Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.
Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat
Expedias victor, paucis, adverte, docebo.
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
Qui regem Evandrum comites, qui signa secuti,
Delegere locum, et posuere in montibus urbem,
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
Hi bellum assidue ducunt cum gente Latina; .
Hos castris adhibe socios, et fædera junge.
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
Adversum remis superes subvectus ut amnem.
Surge, age, nate dea; primisque cadentibus astris,
Junoni fer rite preces, iramque minasque
Supplicibus supera votis: mihi victor honorem
Persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis
Stringentem ripas, et pinguia culta secantem,
Cæruleus Thybris, cælo gratissimus amnis.
Hîc mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.

Dixit; deinde lacu fluvius se condidit alto,
Ima petens: nox Ænean somnusque reliquit.
Surgit; et, ætherii spectans orientia solis
Lumina, rite cavis undam de flumine palmis
Sustulit, ac tales effundit ad æthera voces
Nymphæ, Laurentes Nymphæ, genus amnibus unde

est, Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, Accipite Ænean, et tandem arcete periclis. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra

Fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
Semper honore meo, semper celebrabere donis,
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
Adsis o tantum, et propius tua numina firmes.

Sic memorat, geminasque legit de classe biremes,
Remigioque aptat; socios simul instruit armis.
Ecce autem, subitum atque oculis mirabile monstrum,
Candida per sylvam cum fetu concolor albo
Procubuit, viridique in littore conspicitur, sus:
Quam pius Æneas tibi enim, tibi, maxima Juno,
Mactat, sacra ferens, et cum grege sistit ad aram.
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
Leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
Mitis ut in morem stagni placidæque paludis
Sterneret æquor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant; rumore secundo
Labitur uncta vadis abies: mirantur et undæ,
Miratur nemus insuetum, fulgentia longe
Scuta virûm fluvio, pictasque innare carinas. :
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
Arboribus, viridesque secant placido æquore sylvas.
Sol medium cæli conscenderat igneus orbem,
Quum muros, arcemque procul, ac rara domorum
Tecta vident, quæ nunc Romana potentia cælo
Æquavit; tum res inopes Evandrus habebat.

ler

Ocius advertunt proras, urbique propinquant.

Forte die solemnem illo rex Arcas honorem . Amphitryoniadæ magno divisque ferebat Ante urbem in luco. Pallas huic filius una, Una omnes juvenum primi, pauperque senatus, Tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas videre rates, atque inter opacum Allabi nemus, et tacitis incumbere remis; Terrentur visu subito, cunctique relictis Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse; Et procul e tumulo: Juvenes, quæ causa subegit Ignotas tentare vias? quo tenditis? inquit. Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis, an arma? Tum pater Æneas puppi sic fatur ab alta, Paciferæque manu ramum prætendit olivæ: Trojugenas ac tela vides inimica Latinis, Quos illi bello profugos egere superbo. Evandrum petimus: ferte hæc, et dicite lectos Dardaniæ venisse duces, socia arma rogantes. Obstupuit tanto percussus nomine Pallas: Egredere, o quicumque es, ait, coramque parentem Alloquere, ac nostris succede Penatibus hospes. Excepitque manu, dextramque amplexus inhæsit. Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt.

Tum regem Æneas dictis affatur amicis:

10MIT

« 前へ次へ »