Optime Grajugenûm, cui me fortuna precari, Et vitta comptos voluit prætendere ramos,
Non equidem extimui Danaûm quod ductor et Arcas, Quodque ab stirpe fores geminis conjunctus Atridis; Sed mea me virtus, et sancta oracula divûm, Cognatique patres, tua terris didita fama, Conjunxere tibi, et fatis egere volentem. Dardanus, Iliacæ primus pater urbis et auctor, Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus, Advehitur Teucros: Electram maximus Atlas Edidit, ætherios humero qui sustinet orbes. Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenæ gelido conceptum vertice fudit; At Maiam, auditis si quidquam credimus, Atlas, Idem Atlas generat cœli qui sidera tollit.
genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus, non legatos, neque prima per artem Tentamenta tui pepigi: me, me ipse, meumque Objeci caput, et supplex ad limina veni. Gens eadem, quæ te, crudeli Daunia bello Insequitur: nos si pellant, nihil abfore credunt Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant, Et mare quod supra teneant, quodque alluit infra. Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello Pectora, sunt animi, et rebus spectata juventus.
Dixerat Æneas: ille os oculosque loquentis
Jam dudum et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrûm, Accipio agnoscoque libens! ut verba parentis Et vocem Anchisæ magni vultumque recordor! Nam memini Hesionæ visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, Protenus Arcadiæ gelidos invisere fines.
Tum mihi prima genas vestibat flore juventa; Mirabarque duces Teucros; mirabar et ipsum Laomedontiaden: sed cunctis altior ibat
Anchises. Mihi mens juvenali ardebat amore Compellare virum, et dextræ conjungere dextram : Accessi, et cupidus Phenei sub mœnia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas, Discedens, chlamydemque auro dedit intertextam, Frenaque bina meus quæ nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis juncta est mihi fœdere dextra : Et, lux quum primum terris se crastina reddet, Auxilio lætos dimittam, opibusque juvabo. Interea sacra hæc, quando huc venistis amici, Annua, quæ differre nefas, celebrate faventes Nobiscum, et jam nunc sociorum assuescite mensis. Hæc ubi dicta, dapes jubet et sublata reponi Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili; Præcipuumque toro et villosi pelle leonis Accipit Enean, solioque invitat acerno.
Tum lecti juvenes certatim aræque sacerdos Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris Dona laboratæ cereris, bacchumque ministrant. Vescitur Æneas, simul et Trojana juventus, Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames, et amor compressus
Rex Evandrus ait: Non hæc solemnia nobis, Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram, Vana superstitio veterumque ignara deorum Imposuit: sævis, hospes Trojane, periclis
Servati facimus, meritosque novamus honores. Jam primum saxis suspensam hanc adspice rupem; Disjectæ procul ut moles, desertaque montis Stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, vasto submota recessu, Semihominis Caci facies quam dira tenebat, Solis inaccessam radiis; semperque recenti Cæde tepebat humus; foribusque affixa superbis Ora virûm tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros Ore vomens ignes, magna se mole ferebat. Attulit et nobis aliquando optantibus ætas Auxilium adventumque dei: nam maximus ultor, Tergemini nece Geryonæ spoliisque superbus, Alcides aderat, taurosque hac victor agebat
Ingentes; vallemque boves amnemque tenebant. At furiis Caci mens effera, ne quid inausum Aut intractatum scelerisve dolive fuisset, Quattuor a stabulis præstanti corpore tauros Avertit, totidem forma superante juvencas; Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, Cauda in speluncam tractos, versisque viarum Indiciis raptos, saxo occultabat opaco. Quærenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, quum jam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta, abitumque pararet, Discessu mugire boves, atque omne querelis Impleri nemus, et colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro Mugiit, et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidæ furiis exarserat atro
Felle dolor: rapit arma manu, nodisque gravatum Robur, et ætherii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem, Turbatumque oculis. Fugit ilicet ocior euro, Speluncamque petit: pedibus timor addidit alas. Ut sese inclusit, ruptisque immane catenis Dejecit saxum ferro quod et arte paterna Pendebat, fultosque emuniit obice postes; Ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque Accessum lustrans, huc ora ferebat et illuc,
Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira Lustrat Aventini montem; ter saxea tentat Limina nequidquam; ter fessus valle resedit. Stabat acuta silex, præcisis undique saxis,. Speluncæ dorso insurgens, altissima visu, Dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona jugo lævum incumbebat ad amnem, Dexter in adversum nitens concussit, et imis Avulsam solvit radicibus; inde repente Impulit, impulsu quo maximus insonat æther: Dissultant ripæ, refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens Regia, et umbrosæ penitus patuere cavernæ: Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes, et regna recludat Pallida, dis invisa, superque immane barathrum Cernatur, trepident immisso lumine Manes. Ergo insperata deprensum in luce repente, Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem, Desuper Alcides telis premit, omniaque arma Advocat, et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga jam super ulla pericli, Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,
Evomit, involvitque domum caligine cæca, Prospectum eripiens oculis; glomeratque sub antro Fumiferam noctem, commixtis igne tenebris.
« 前へ次へ » |