Arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, Te potuit lacrymis Tithonia flectere conjux. Adspice qui coeant populi, quæ mœnia clausis Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum. Dixerat; et niveis hinc atque hinc diva lacertis Cunctantem amplexu molli fovet: ille repente Accepit solitam flammam, notusque medullas Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit: Non secus atque olim tonitru quum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit læta dolis et formæ conscia conjux. Tum pater æterno fatur devinctus amore: Quid causas petis ex alto? fiducia cessit Quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset, Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset; Nec pater omnipotens Trojam nec fata vetabant Stare, decemque alios Priamum superesse per annos. Et nunc, si bellare paras, atque hæc tibi mens est, Quidquid in arte mea possum promittere curæ, Quod fieri ferro liquidove potest electro,
Quantum ignes animæque valent; absiste precando Viribus indubitare tuis. Ea verba locutus, Optatos dedit amplexus, placidumque petivit Conjugis infusus gremio per membra soporem.
Inde ubi prima quies, medio jam noctis abactæ Curriculo, expulerat somnum; quum femina primum,
Cui tolerare colo vitam tenuique minerva
Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, Noctem addens operi, famulasque ad lumina longo Exercet penso, castum ut servare cubile Conjugis, et possit parvos educere natos: Haud secus ignipotens, nec tempore segnior illo, Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium juxta latus Æoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis; Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis Antra Ætnæa tonant, validique incudibus ictus Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis Stricturæ Chalybum, et fornacibus ignis anhelat: Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens cœlo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyrac-
His informatum manibus, jam parte polita, Fulmen erat, toto genitor quæ plurima cœlo Dejicit in terras, pars imperfecta manebat. Tres imbris torti radios, tres nubis aquosæ Addiderant, rutili tres ignis et alitis austri. Fulgores nunc terrificos, sonitumque, metumque, Miscebant operi, flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes: Ægidaque horriferam, turbatæ Palladis arma, Certatim squamis serpentum auroque polibant, Connexosque angues, ipsamque in pectore divæ Gorgona, desecto vertentem lumina collo. Tollite cuncta, inquit, cœptosque auferte labores, Ætnæi Cyclopes, et huc advertite mentem. Arma acri facienda viro: nunc viribus usus, Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra: Præcipitate moras. Nec plura effatus: et illi Ocius incubuere omnes, pariterque laborem Sortiti: fluit æs rivis, aurique metallum ; Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit. Ingentem clypeum informant, unum omnia contra Tela Latinorum; septenosque orbibus orbes Impediunt: alii ventosis follibus auras Accipiunt redduntque; alii stridentia tingunt. Æra lacu gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe massam.
Hæc pater Æoliis properat dum Lemnius oris, Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma, Et matutini volucrum sub culmine cantus. Consurgit senior, tunicaque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis. Tum lateri atque humeris Tegeæum subligat ensem,
Demissa ab læva pantheræ terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto Præcedunt, gressumque canes comitantur herilem. Hospitis Æneæ sedem et secreta petebat, Sermonum memor et promissi muneris, heros. Nec minus Æneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. Congressi jungunt dextras, mediisque residunt Ædibus, et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior hæc:
Maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam Res equidem Troja victas aut regna fatebor, Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto Exiguæ vires: hinc Tusco claudimur amni; Hinc Rutulus premit, et murum circumsonat armis. Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis Jungere castra paro: quam fors inopina salutem Ostentat; fatis huc te poscentibus affers. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto Urbis Agyllinæ sedes, ubi Lydia quondam Gens, bello præclara, jugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo Imperio et sævis tenuit Mezentius armis.
Quid memorem infandas cædes, quid facta tyranni Effera? Di capiti ipsius generique reservent! Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,
Componens manibusque manus atque oribus ora, Tormenti genus! et sanie taboque fluentes Complexu in misero longa sic morte necabat. At fessi tandem cives infanda furentem Armati circumsistunt ipsumque domumque: Obtruncant socios; ignem ad fastigia jactant, Ille inter cædem Rutulorum elapsus in agros Confugere, et Turni defendier hospitis armis. Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis; Regem ad supplicium præsenti Marte reposcunt. His ego te, Ænea, ductorem millibus addam. Toto namque fremunt condensæ littore puppes, Signaque ferre jubent: retinet longævus haruspex, Fata canens: O Mæoniæ delecta juventus, Flos veterum virtusque virûm, quos justus in hostem Fert dolor, et merita accendit Mezentius ira, Nulli fas Italo tantam subjungere gentem; Externos optate duces. Tum Etrusca resedit Hoc acies campo, monitis exterrita divûm. Ipse oratores ad me regnique coronam
Cum sceptro misit, mandatque insignia, Tarcho, Succedam castris, Tyrrhenaque regna capessam. Sed mihi tarda gelu sæclisque effeta senectus Invidet imperium, seræque ad fortia vires, Natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella Hinc partem patriæ traheret. Tu, cujus et annis
« 前へ次へ » |