ページの画像
PDF
ePub

LIBER IX.

ATQUE ea diversa penitus dum parte geruntur,
Irim de cælo misit Saturnia Juno
Audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.
Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est :

Turne, quod optanti divům promittere nemo
Auderet, volvenda dies en attulit ultro:
Æneas, urbe, et sociis, et classe relicta,
Sceptra Palatini sedemque petit Evandri.
Nec satis: extremas Corythi penetravit ad urbes;
Lydorumque manum, collectos armat agrestes,
Quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere

currus:
Rumpe moras omnes, et turbata arripe castra.

Dixit; et in coelum paribus se sustulit alis;
Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Agnovit juvenis, duplicesque ad sidera palmas
Sustulit, et tali fugientem est voce secutus:
Iri, decus cæli, quis te mihi nubibus actam
Detulit in terras? unde hæc tam clara repente
Tempestas? medium video discedere cælum,
Palantesque polo stellas: sequor omina tanta,
Quisquis in arma vocas. Et sic effatus ad undam

Processit, summoque hausit de gurgite lymphas,
Multa deos orans: oneravitque æthera votis.

Jamque omnis campis exercitus ibat apertis,
Dives equûm, dives pictaï vestis et auri.
Messapus primas acies, postrema coërcent
Tyrrhidæ juvenes: medio dux agmine Turnus
[Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est:]
Ceu septem surgens sedatis amnibus altus
Per tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus,
Quum refluit campis, et jam se condidit alveo.
Hîc subitam nigro glomerari pulvere nubem
Prospiciunt Teucri, ac tenebras insurgere campis.
Primus ab adversa conclamat mole Caïcus:
Quis globus, o cives, caligine volvitur atra!
Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros;
Hostis adest, eia! Ingenti clamore per omnes
Condunt se Teucri portas, et mænia complent.
Namque ita discedens præceperat optimus armis
Æneas: si qua interea fortuna fuisset,
Ne struere auderent aciem, neu credere campo; .
Castra modo et tutos servarent aggere muros.
Ergo, etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
Objiciunt portas tamen, et præcepta facessunt,
Armatique cavis exspectant turribus hostem.

Turnus, ut ante volans tardum præcesserat agmen, Viginti lectis equitum comitatus, et urbi

VISIT

Improvisus adest; maculis quem Thracius albis
Portat equus, cristaque tegit galea aurea rubra.
Ecquis erit mecum, juvenes? qui primus in hostem...?
En, ait: et jaculum adtorquens emittit in auras,
Principium pugnæ, et campo sese arduus infert.
Clamore excipiunt socii, fremituque sequuntur
Horrisono: Teucrûm mirantur inertia corda;
Non æquo dare se campo, non obvia ferre
Arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
Lustrat equo muros, aditumque per avia quærit.
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili,
Quum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbres,
Nocte super media; tuti sub matribus agni
Balatum exercent; ille, asper et improbus ira,
Sævit in absentes; collecta fatigat edendi
Ex longo rabies, et siccæ sanguine fauces:
Haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
Ignescunt iræ; duris dolor ossibus ardet :
Qua tentet ratione aditus, et quæ via clausos
Excutiat Teucros vallo, atque effundat in æquor.
Classem, quæ lateri castrorum adjuncta latebat,
Aggeribus sæptam circum et fluvialibus undis,
Invadit; sociosque incendia poscit ovantes;
Atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt: urget præsentia Turni,
Atque omnis facibus pubes accingitur atris..

Diripuere focos; piceum fert fumida lumen
Tæda, et commixtam Vulcanus ad astra favillam.

Quis deus, o Musæ, tam sæva incendia Teucris
Avertit? tantos ratibus quis depulit ignes ?
Dicite: prisca fides facto, sed fama perennis.

Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Æneas classem, et pelagi petere alta parabat, Ipsa deûm fertur genetrix Berecyntia magnum Vocibus his affata Jovem: Da, nate, petenti, Quod tua cara parens domito te poscit Olympo. Pinea sylva mihi, multos dilecta per annos, Lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, Nigranti picea trabibusque obscurus acernis : Has ego Dardanio juveni, quum classis egeret, Læta dedi; nunc sollicitam timor anxius urget. Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem, Ne cursu quassatæ ullo, neu turbine venti, Vincantur: prosit nostris in montibus ortas. Filius huic contra, torquet qui sidera mundi: O genetrix, quo fata vocas? aut quid petis istis? Mortaline manu factæ immortale car Fas habeant? certusque incerta pericula lustret Æneas? Cui tanta deo permissa potestas? Immo, ubi defunctæ finem portusque tenebunt Ausonios, olim quæcumque evaserit undas, Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,

al

[ocr errors]

Mortalem eripiam formam, magnique jubebo
Æquoris esse deas: qualis Nereïa Doto
Et Galatea secant spumantem pectore pontum.
Dixerat; idque ratum Stygii per flumina fratris, oi
Per pice torrentes atraque voragine ripas,
Annuit; et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies, et tempora Parcæ
Debita complerant, quum Turni injuria matrem
Admonuit ratibus sacris depellere tædas.
Hîc primum nova lux oculis offulsit, et ingens
Visus ab aurora cælum transcurrere nimbus,
Idæique chori; tum vox horrenda per auras
Excidit, et Troum Rutulorumque agmina complet:
Ne trepidate meas, Teucri, defendere naves,
Neve armate manus; maria ante exurere Turno
Quam sacras dabitur pinus. Vos, ite solutæ,
Ite, deæ pelagi; genetrix jubet. Et sua quæque
Continuo puppes abrumpunt vincula ripis,
Delphinûmque modo demersis æquora rostris
Ima petunt. Hinc virgineæ (mirabile monstrum),
[Quot prius æratæ steterant ad littora proræ,]
Reddunt se totidem facies, pontoque feruntur.

Obstupuere animis Rutuli; conterritus ipse
Turbatis Messapus equis; cunctatur et amnis
Rauca sonans, revocatque pedem Tiberinus ab alto.
At non audaci cessit fiducia Turno;

[ocr errors]
« 前へ次へ »