ページの画像
PDF
ePub

Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro: Trojanos hæc monstra petunt; his Juppiter ipse Auxilium solitum eripuit: non tela nec ignes Exspectant Rutulos. Ergo maria invia Teucris, Nec spes ulla fugæ: rerum pars altera adempta est; Terra autem in nostris manibus; tot millia gentes Arma ferunt Italæ. Nil me fatalia terrent,

Si

qua Phryges præ se jactant responsa deorum. Sat fatis Venerique datum tetigere quod arva Fertilis Ausoniæ Troes: sunt et mea contra Fata mihi ferro sceleratam exscindere gentem, Conjuge prærepta. Nec solos tangit Atridas Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis. Sed periisse semel satis est. Peccare fuisset Ante satis, penitus modo non genus omne perosos Femineum. Quibus hæc medii fiducia valli, Fossarumque moræ, leti discrimina parva, Dant animos. At non viderunt mœnia Trojæ, Neptuni fabricata manu, considere in ignes? Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum Apparat, et mecum invadit trepidantia castra? Non armis mihi Vulcani, non mille carinis, Est opus in Teucros. Addant se protenus omnes Etrusci socios; tenebras et inertia furta [Palladii, cæsis summæ custodibus arcis,] Ne timeant; nec equi cæca condemur in alvo:

Luce, palam, certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, læti bene gestis corpora rebus
Procurate, viri; et pugnam sperate parati.

Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messapo, et moenia cingere flammis.
Bis septem Rutulo muros qui milite servent
Delecti; ast illos centeni quemque sequuntur
Purpurei cristis juvenes auroque corusci.
Discurrunt, variantque vices, fusique per
Indulgent vino, et vertunt crateras ahenos.
Collucent ignes: noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

herbam

Hæc super e vallo prospectant Troes, et armis Alta tenent; nec non trepidi formidine portas Explorant, pontesque et propugnacula jungunt, Tela gerunt. Instant Mnestheus acerque Serestus, Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent, Rectores juvenum et rerum dedit esse magistros. Omnis per muros legio sortita periclum

Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum est. Nisus erat portæ custos, acerrimus armis, Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis :

Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Eneadum, Trojana neque induit arma;
Ora puer prima signans intonsa juventa.

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant;
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: Dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam, aut aliquid jam dudum invadere mag-
num,

Mens agitat mihi; nec placida contenta quiete est.
Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum:

Lumina rara micant; somno vinoque sepulti
Procubuere; silent late loca. Percipe porro
Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat.
Ænean acciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt, mittique viros qui certa reportent.
Si tibi quæ posco promittunt, nam mihi facti
Fama sat est, tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et monia Pallantea.
Obstupuit, magno laudum percussus amore,
Euryalus; simul his ardentem affatur amicum:
Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes
Argolicum terrorem inter Trojæque labores
Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi,

Magnanimum Ænean et fata extrema secutus.
Est hîc, est animus lucis contemptor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.
Nisus ad hæc: Equidem de te nil tale verebar,
Nec fas; non: ita me referat tibi magnus ovantem
Juppiter, aut quicumque oculis hæc adspicit æquis.
Sed, si quis (quæ multa vides discrimine tali),
Si quis in adversum rapiat casusve deusve,

Te

superesse velim: tua vita dignior ætas.

Sit qui me raptum pugna, pretiove redemptum,
Mandet humo solita; aut, si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.

Neu matri miseræ tanti sim causa doloris;
Quæ te, sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acesta.
Ille autem: Causas nequidquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Acceleremus, ait. Vigiles simul excitat; illi
Succedunt, servantque vices: statione relicta
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnes animalia somno
Laxabant curas, et corda oblita laborum:
Ductores Teucrûm primi, delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant;
Quid facerent, quisve Æneæ jam nuntius esset.
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,

Castrorum et campi medio. Tum Nisus et una
Euryalus confestim alacres admittier orant;
Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus
Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.

Tum sic Hyrtacides: Audite o mentibus æquis
Æneadæ; neve hæc nostris spectentur ab annis
Quæ ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
Procubuere: locum insidiis conspeximus ipsi,
Qui patet in bivio portæ quæ proxima ponto.
Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
Erigitur. Si fortuna permittitis uti,
Quæsitum Enean ad monia Pallantea,
Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peracta,
Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes:
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
Venatu assiduo, et totum cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
Di patrii, quorum semper sub numine Troja est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Quum tales animos juvenum et tam certa tulistis
Pectora. Sic memorans, humeros dextrasque tenebat
Amborum, et vultum lacrymis atque ora rigabat.
Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,
Præmia posse rear solvi? Pulcherrima primum
Di moresque dabunt vestri: tum cetera reddet
Actutum pius Æneas, atque integer ævi

« 前へ次へ »