ページの画像
PDF
ePub

Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
Purpureum pennis et pactæ conjugis ostro;
Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans
(Suadet enim vesana fames) si forte fugacem
Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum,
Gaudet hians immane, comasque arrexit, et hæret
Visceribus super incumbens; lavit improba teter
Ora cruor:

Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
Sternitur infelix Acron, et calcibus atram
Tundit humum exspirans, infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
Sternere, nec jacta cæcum dare cuspide vulnus;
Obvius, adversoque occurrit, seque viro vir
Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abjectum posito pede nixus et hasta:
Pars belli haud temnenda, viri, jacet altus Orodes.
Conclamant socii, lætum pæana secuti.

Ille autem exspirans : Non me, quicumque es, inulto,
Victor, nec longum lætabere; te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis.
Ad quem subridens mixta Mezentius ira:

Nunc morere: ast de me divûm pater atque homi

num rex

Viderit. Hoc dicens, eduxit corpore telum:
Olli dura quies oculos et ferreus urget

Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.

Cædicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen, Partheniumque Rapo et prædurum viribus Orsen; Messapus Cloniumque, Lycaoniumque Ericeten; Illum infrenis equi lapsu tellure jacentem,

Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis, Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitæ Dejicit; at Thronium Salius; Saliumque Nealces, Insignis jaculo et longe fallente sagitta.

Jam gravis æquabat luctus et mutua Mavors Funera; cædebant pariter pariterque ruebant Victores victique; neque his fuga nota neque illis. Di Jovis in tectis iram miserantur inanem Amborum, et tantos mortalibus esse labores. Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Juno. Pallida Tisiphone media inter millia sævit, At vero ingentem quatiens Mezentius hastam Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, Quum pedes incedit medii per maxima Nerei Stagna viam scindens, humero supereminet undas; Aut summis referens annosam montibus ornum, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit: Talis se vastis infert Mezentius armis.

Huic contra Æneas, speculatus in agmine longo, Obvius ire parat. Manet imperterritus ille, Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;

Atque oculis spatium emensus quantum satis hastæ:
Dextra mihi deus, et telum quod missile libro,
Nunc adsint. Voveo prædonis corpore raptis
Indutum spoliis ipsum te, Lause, tropæum
Æneæ. Dixit, stridentemque eminus hastam
Injicit: illa volans clypeo est excussa, proculque
Egregium Antorem latus inter et ilia figit,
Herculis Antorem comitem, qui missus ab Argis
Hæserat Evandro, atque Itala consederat urbe.
Sternitur infelix alieno vulnere, cœlumque
Adspicit, et dulces moriens reminiscitur Argos.
Tum pius Æneas hastam jacit: illa per orbem
Ære cavum triplici, per linea terga, tribusque
Transiit intextum tauris opus, imaque sedit
Inguine; sed vires haud pertulit. Ocius ensem
Æneas, viso Tyrrheni sanguine, lætus,
Eripit a femine, et trepidanti fervidus instat.
Ingemuit cari graviter genitoris amore,
Ut vidit, Lausus, lacrymæque per ora voluta.
Hic mortis duræ casum, tuaque optima facta,

Si

qua fidem tanto est operi latura vetustas,

Non equidem, nec te, juvenis memorande, silebo.
Ille pedem referens, et inutilis, inque ligatus,
Cedebat, clypeoque inimicum hastile trahebat.
Prorupit juvenis, seseque immiscuit armis.
Jamque assurgentis dextra, plagamque ferentis,

Æneæ subiit mucronem, ipsumque morando
Sustinuit: socii magno clamore sequuntur,
Dum genitor nati parma protectus abiret;
Telaque conjiciunt, proturbantque eminus hostem
Missilibus: furit Eneas, tectusque tenet se.
Ac velut effusa si quando grandine nimbi
Præcipitant, omnis campis diffugit arator,
Omnis et agricola, et tuta latet arce viator,
Aut amnis ripis, aut alti fornice saxi,
Dum pluit in terris, ut possint, sole reducto,
Exercere diem: sic obrutus undique telis
Æneas nubem belli, dum detonet, omnem
Sustinet, et Lausum increpitat, Lausoque minatur:
Quo, moriture, ruis? majoraque viribus audes?
Fallit te incautum pietas tua. Nec minus ille
Exsultat demens: sævæ jainque altius iræ *
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcæ fila legunt; validum namque exigit ensem
Per medium Æneas juvenem, totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
Et tunicam, molli mater quam neverat auro;
Implevitque sinum sanguis: tum vita per auras
Concessit mæsta ad Manes, corpusque reliquit.

At vero ut vultum vidit morientis et ora,
Ora modis, Anchisiades, pallentia miris,
Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit;

Et mentem patriæ subiit pietatis imago:

Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
Quid pius Æneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus lætatus, habe tua; teque parentum
Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem;
Æneæ magni dextra cadis. Increpat ultro
Cunctantes socios, et terra sublevat ipsum,
Sanguine turpantem comptos de more capillos.

Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
Vulnera siccabat lymphis, corpusque levabat,
Arboris acclinis trunco: procul ærea ramis

Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum juvenes: ipse æger, anhelans,
Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam.
Multa super Lauso rogitat, multumque remittit
Qui revocent, mæstique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
Flentes, ingentem, atque ingenti vulnere victum.
Agnovit longe gemitum præsaga mali mens;
Canitiem multo deformat pulvere, et ambas
Ad cœlum tendit palmas, et corpore inhæret:
Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
Ut pro me hostili paterer succedere dextræ
Quem genui? tuane hæc genitor per vulnera servor,
Morte tua vivens? heu! nunc misero mihi demum

« 前へ次へ »