ページの画像
PDF
ePub

Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge, et hæc Turno mandata novissima perfer:
Succedat pugnæ, Trojanosque arceat urbe.

Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
Paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla
Et captum leto posuit caput, arma relinquens;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
Sidera: dejecta crudescit pugna Camilla.
Incurrunt densi simul omnis copia Teucrûm,
Tyrrhenique duces, Evandrique Arcades alæ.

At Triviæ custos jam dudum in montibus Opis
Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas.
Utque procul medio juvenum in clamore furentum
Prospexit tristi multatam morte Camillam;
Ingemuitque, deditque has imo pectore voces:
Heu! nimium, virgo, nimium crudele luisti
Supplicium, Teucros conata lacessere bello!
Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam
Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
Extrema jam in morte: neque hoc sine nomine letum
Per gentes erit, aut famam patieris inultæ.

Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,

Morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum:
Hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem:
Cur, inquit, diversus abis? huc dirige gressum;
Huc, periture, veni: capias ut digna Camillæ
Præmia, tuque etiam telis moriere Dianæ.
Dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
Deprompsit pharetra, cornuque infensa tetendit,
Et duxit longe, donec curvata coirent

Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis,
Læva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem aurasque sonantes
Audiit una Arruns, hæsitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii atque extrema gementem
Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt:
Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit, domina amissa, levis ala Camillæ; Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas; Disjectique duces desolatique manipli

Tuta petunt, et equis aversi ad monia tendunt. Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes Sustentare valet telis, aut sistere contra;

Sed laxos referunt humeris languentibus arcus;

Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula cam

pum.

Volvitur ad muros caligine turbidus atra

Pulvis; et e speculis percussæ pectora matres
Femineum clamorem ad cœli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi irrupere patentes,
Hos inimica super mixto premit agmine turba:
Nec miseram effugiunt mortem; sed limine in ipso,
Monibus in patriis, atque inter tuta domorum,
Confixi exspirant animas. Pars claudere portas;
Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent
Accipere orantes; oriturque miserrima cædes
Defendentum armis aditus, inque arma ruentum.
Exclusi, ante oculos lacrymantumque ora parentum,
Pars in præcipites fossas, urgente ruina,
Volvitur; immissis pars cæca et concita frenis.
Arietat in portas et duros objice postes.

Ipsæ de muris summo certamine matres
(Monstrat amor verus patriæ), [ut videre Camillam,]
Tela manu trepida jaciunt, ac robore duro
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
Præcipites, primæque mori pro moenibus ardent.

Interea Turnum in sylvis sævissimus implet Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum: Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, Ingruere infensos hostes, et Marte secundo

Omnia corripuisse; metum jam ad mœnia ferri.
Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt)
Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat campumque tenebat,
Quum pater Æneas, saltus ingressus apertos,
Exsuperatque jugum, sylvaque evadit opaca.
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine; nec longis inter se passibus absunt.
Ac simul Æneas fumantes pulvere campos
Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit;
Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum;
Continuoque ineant pugnas, et prælia tentent,
Ni roseus fessos jam gurgite Phoebus Ibero
Tingat equos, noctemque, die labente, reducat.
Considunt castris ante urbem, et monia vallant.

LIBER XII.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis; ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.

Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retrac-

tent

Ignavi Æneadæ, nec quæ pepigere recusent.
Congredior: fer sacra, pater, et concipe fœdus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
Desertorem Asia (sedeant spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam;
Aut habeat victos, cedat Lavinia conjux.
Olli sedato respondit corde Latinus:

O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci
Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

« 前へ次へ »