ページの画像
PDF
ePub

Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici:
O nimium cælo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, jacebis arena!

LIBER VI.

Sic fatur lacrymans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboïcis Cumarum allabitur oris.
Obvertunt pelago proras: tum dente tenaci
Ancora fundabat naves, et littora curvæ
Prætexunt puppes: juvenum manus emicat ardens
Littus in Hesperium; quærit pars semina flammæ
Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum
Tecta rapit, sylvas; inventaque flumina monstrat.
At pius Æneas arces quibus altus Apollo
Præsidet, horrendæque procul secreta Sibyllæ,
Antrum immane, petit; magnam cui mentem ani-

mumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.
Jam subeunt Triviæ lucos atque aurea tecta.

Dædalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna, Præpetibus pennis ausus se credere cælo, Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, , Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce. Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum; posuitque immania templa. In foribus letum Androgei: tum pendere pænas Cecropidæ jussi, miserum! septena quotannis Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.

[ocr errors]

Contra elata mari respondet Gnosia tellus.
Hîc crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, veneris monumenta nefandæ.
Hîc labor ille domus, et inextricabilis error.
Magnum reginæ sed enim miseratus amorem
Dædalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Cæca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro;
Bis patriæ cecidere manus. Quin protenus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque una Phæbi Triviæque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quæ talia regi:
Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit:
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.

Talibus affata Ænean (nec sacra morantur Jussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboicæ latus ingens rupis in antrum, Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ. Ventum erat ad limen, quum virgo, Poscere fata Tempus, ait: deus, ecce, deus. Cui talia fanti Ante fores, subito non vultus, non color unus, Non comptæ mansere comæ; sed pectus anhelum,

Et rabie fera corda tument, majorque videri,
Nec mortale sonans, afflata est numine quando
Jam propiore dei. Cessas in vota precesque,
Tros, ait, Ænea? cessas? neque enim ante dehiscent
Attonitæ magna ora domus. Et talia fata,
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor; funditque preces rex pectore ab imo:

Phæbe, graves Trojæ semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in Æacidæ, magnas obeuntia terras
Tot maria intravi, duce te, penitusque repostas
Massylûm gentes, prætentaque Syrtibus arva;
Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras:
Hac Trojana tenus fuerit fortuna secuta.
Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti,
Dique deæque omnes quibus obstitit Ilium, et ingens
Gloria Dardaniæ. Tuque, o sanctissima vates,
Præscia venturi, da, non indebita posco
Regna meis fatis, Latio considere Teucros,
Errantesque deos, agitataque numina Trojæ.
Tum Phoebo et Triviæ solido de marmore templum
Instituam, festosque dies de nomine Phæbi.
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris :
Hîc ego namque tuas sortes, arcanaque fata
Dicta meæ genti, ponam, lectosque sacrabo,
Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,

« 前へ次へ »