ページの画像
PDF
ePub

Ne turbata volent rapidis ludibria ventis:
Ipsa canas, oro. Finem dedit ore loquendi.

At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse deum: tanto magis ille fatigat
Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Ostia jamque domus patuere ingentia centum
Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras :
O tandem magnis pelagi defuncte periclis!
Sed terra graviora manent. In regna Lavini
Dardanidæ venient; mitte hanc de pectore
Sed non et venisse volent: bella, horrida bella,
Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra,
Defuerint: alius Latio jam partus Achilles,
Natus et ipse dea; nec Teucris addita Juno
Usquam aberit. Quum tu supplex, in rebus egenis,
Quas gentes Italům, aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti conjux iterum, hospita Teucris,
Externique iterum thalami.
Tu, ne cede malis; sed contra audentior ito,
Qua tua te fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Talibus ex adyto dictis Cumæa Sibylla Horrendas çanit ambages, antroque remugit, Obscuris vera involvens: ea frena furenti

Concutit, et stimulos sub pectore vertit, Apollo.
Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt,
Incipit Æneas heros: Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit:
Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.
Unum oro: quando hîc inferni janua regis
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat; doceas iter, et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela
Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi;
Ille, meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas cælique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.
Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere: potes namque omnia; nec te
Nequidquam lucis Hecate præfecit Avernis.
Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris;
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,
Itque reditque viam toties: quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mi genus ab Jove summo.

Talibus orabat dictis, arasque tenebat;
Quum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divům,
Tros Anchisiada, facilis descensus Averno est;

V

m

Noctes atque dies patet atri janua Ditis:
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
Juppiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,
Dis geniti, potuere. Tenent media omnia sylvæ,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre.
Tartara, et insano juvat indulgere labori,
Accipe quæ peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,
Junoni infernæ dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ.
Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso, non deficit alter
Aureus ; et simili frondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
Carpe manu: namque ipse volens facilisque sequetur,
Si te fata vocant; aliter, non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Præterea jacet exanimum tibi corpus amici,
Heu nescis! totamque incestat funere classem,
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes:
Sedibus hunc refer ante suis, et conde sepulcro.

Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.

Æneas mæsto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum, cæcosque volutat
Eventus animo secum: cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone serebant:
Quem socium exanimem vates, quod corpus human-

dum, Diceret. Atque illi Misenum in littore sicco, Ut venere, vident, indigna morte peremptum; Misenum Æoliden, quo non præstantior alter Ære ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes: Hectora circum Et lituo pugnas insignis obibat et hasta, Postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Æneæ sese fortissimus heros Addiderat socium, non inferiora secutus. Sed tum forte cava dum personat æquora concha, Demens, et cantu vocat in certamina divos; Æmulus exceptum Triton (si credere dignum est) Inter saxa virum spumosa immerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant, Præcipue pius Æneas. Tum jussa Sibyllæ, Haud mora, festinant flentes; aramque sepulcri

Sax

Congerere arboribus, cæloque educere certant.
Itur in antiquam sylvam, stabula alta ferarum:
Procumbunt piceæ; sonat icta securibus ilex;
Fraxineæque trabes, cuneis et fissile robur
Scinditur; advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Æneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis:
Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans sylvam immensam, et sic voce precatur:
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere,
Heu! nimium de te vates, Misene, locuta est.
Vix ea fatus erat, geminæ quum forte columbæ
Ipsa sub ora viri cælo venere volantes,
Et viridi sedere solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, lætusque precatur:
Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens. Sic effatus, vestigia pressit,
Observans quæ signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illæ tantum prodire volando
Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde, ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres; liquidumque per aera lapsæ,
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,

« 前へ次へ »