ページの画像
PDF
ePub

Excudent alii spirantia mollius æra,
Credo equidem; vivos ducent de marmore vultus;
Orabunt causas melius; cælique meatus
Describent radio, et surgentia sidera dicent.
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hæ tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
Parcere subjectis, et debellare superbos.

Sic pater Anchises; atque hæc mirantibus addit:
Adspice ut insignis spoliis Marcellus opimis
Ingreditur, victorque viros supereminet omnes.
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
Sistet; eques sternet Pænos, Gallumque rebellem;
Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.
Atque hîc Æneas (una namque ire videbat
Egregium forma juvenem et fulgentibus armis,
Sed frons læta parum et dejecto lumina vultu):
Quis, pater, ille virum qui sic comitatur euntem?
Filius? anne aliquis magna de stirpe nepotum?
Qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso

est! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra. Tum pater Anchises lacrymis ingressus obortis : O nate, ingentem luctum ne quære tuorum; Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra Esse sinent. Nimium vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria hæc si dona fuissent,

Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem Campus aget gemitus! vel quæ, Tiberine, videbis Funera, quum tumulum præterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos In tantum spe tollet avos; nec Romula quondam Ullo se tantum tellus jactabit alumno. Heu pietas! heu prisca fides ! invictaque bello Dextera! non illi se quisquam impune tulisset Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem, Seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu! miserande puer, si qua fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis: Purpureos spargam flores, animamque nepotis His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere. Sic tota passim regione vagantur Aeris in campis latis, atque omnia lustrant. Quæ postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famæ venientis amore; . Exin bella viro memorat quæ deinde gerenda, Laurentesque docet populos, urbemque Latini, Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminæ Somni portæ; quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris: Altera, candenti perfecta nitens elephanto; Sed falsa ad cælum mittunt insomnia Manes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam

Prosequitur dictis; portaque emittit eburna. Ille viam secat ad naves, sociosque revisit. Tum se ad Caietæ recto fert littore portum: Ancora de prora jacitur; stant littore puppes.

LIBER VII.

Tu quoque littoribus nostris, Æneïa nutrix,
Æternam moriens famam, Caieta, dedisti:
Et nunc servat honos sedem tuus; ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas rite solutis,
Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur 'littora terræ,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iræque leonum
Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum;
Sætigerique sues, atque in præsepibus ursi
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;
Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troes
Delati in portus, neu littora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,

Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.

Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis : Quum venti posuere, omnisque repente resedit Flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ. Atque hîc Æneas ingentem ex æquore lucum Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus ameno, Vorticibus rapidis, et multa flavus arena, In mare prorumpit: variæ circumque supraque Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant. Flectere iter sociis, terræque advertere proras, Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum, Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris, Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ. Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella; Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo, Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus. Fauno Picus pater; isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.

ela

« 前へ次へ »