ページの画像
PDF
ePub

Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum
Quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti,
Vincor ab Ænea. Quod si mea numina non sunt
Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod
usquam est.

Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux:
At trahere, atque moras tantis licet addere rebus;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coeant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo;
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseis prægnans ignes enixa jugales;

Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestæque iterum recidiva in Pergama tædæ.

Hæc ubi dicta dedit, terras horrenda petivit.
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Infernisque ciet tenebris; cui tristia bella,
Iræque, insidiæque, et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartarea monstrum: tot sese vertit in ora,
Tam sævæ facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur:
Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
Hanc operam; ne noster honos infractave cedat

Fama loco; neu connubiis ambire Latinum
Æneada possint, Italosve obsidere fines.
Tu potes unanimos armare in prælia fratres,
Atque odiis versare domos: tu verbera tectis
Funereasque inferre faces: tibi nomina mille,
Mille nocendi artes: fecundum concute pectus,
Disjice compositam pacem, sere crimina belli:
Arma velit, poscatque simul, rapiatque juventus.
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatæ:
Quam super adventu Teucrûm, Turnique hymenæis,
Femineæ ardentem curæque iræque coquebant.
Huic dea cæruleis unum de crinibus anguem
Conjicit, inque sinum præcordia ad intima subdit,
Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille inter vestes et levia pectora lapsus
Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,
Vipeream inspirans animam: fit tortile collo
Aurum ingens coluber; fit longæ tænia vittæ,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem,
Necdum animus toto percepit pectore flammam,
Mollius, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super nata lacrymans, Phrygiisque hymenæis:

Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor? nec te miseret natæque, tuique? Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet Perfidus, alta petens abducta virgine, prædo? At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor, Ledæamque Helenam Trojanas vexit ad urbes? Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum, Et consanguineo toties data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis, Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis; Omnem equidem sceptris terram quæ libera nostris Dissidet externam reor, et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrtsiusque patres, mediæque Mycenæ.

His ubi nequidquam dictis experta Latinum Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum Serpentis furiale malum, totamque pererrat; Tum vero infelix, ingentibus excita monstris, Immensam sine more furit lymphata per urbem: Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, Quem pueri magno in gyro vacua atria circum Intenti ludo exercent; ille actus habena Curvatis fertur spatiis: stupet inscia supra Impubesque manus, mirata volubile buxum: Dant animos plaga. Non cursu segnior illo Per medias urbes agitur, populosque feroces.

Quin etiam in sylvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem,
Evolat; et natam frondosis montibus abdit;
Quo thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur:
Evoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum
Vociferans: etenim molles tibi sumere thyrsos,
Te lustrare choro, sacrum tibi

pascere crinem.
Fama volat: furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit nova quærere tecta.
Deseruere domos: ventis dant colla comasque.
Ast aliæ tremulis ululatibus æthera complent,
Pampineasque gerunt incinctæ pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natæ Turnique canit hymenæos,
Sanguineam torquens aciem; torvumque repente
Clamat: Io matres, audite ubi quæque, Latinæ,
Si qua piis animis manet infelicis Amatæ
Gratia, si juris materni cura reinordet;
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.

Talem inter sylvas, inter deserta ferarum, Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam visa satis primos acuisse furores, Consiliumque omnemque domum vertisse Latini; Protenus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
Acrisioneis Danae fundasse colonis,

Præcipiti delata noto: locus Ardea quondam
Dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen:
Sed fortuna fuit. Tectis hîc Turnus in altis
Jam mediam nigra carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem et furialia membra
Exuit in vultus sese transformat aniles,
Et frontem obscænam rugis arat: induit albos
Cum vitta crines: tum ramum innectit olivæ.
Fit Calybe, Junonis anus templique sacerdos:
Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert:
Turne, tot incassum fusos patiere labores,
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
Rex tibi conjugium et quæsitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quæritur heres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis:
Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Hæc adeo tibi me, placida quum nocte jaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia jussit.
Quare age, et armari pubem, portisque moveri,
Lætus in arma para; et Phrygios, qui flumine pulchro
Consedere, duces, pictasque exure carinas.
Cœlestum vis magna jubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium, et dicto parere fatetur,
Sentiat, et tandem Turnum experiatur in armis.

Hic juvenis, vatem irridens, sic orsa vicissim
Ore refert: Classes invectas Thybridis undam

« 前へ次へ »