Bucolica, Georgica, Aeneis

前表紙
Macmillan and Company, 1895 - 376 ページ

この書籍内から

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

225 ページ - Quin et supremo cum lumine vita reliquit, 735 non tamen omne malum miseris nee funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum supplicia expendunt : aliae panduntur inanes 740 suspensae ad ventos ; alus sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni ; quisque suos patimur Manís ; exinde per amplum mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ; donee longa dies, perfecto temporis...
58 ページ - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
114 ページ - Hic canit errantem lunam solisque labores, Unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Quid tantum oceano properent se tinguere soles 745 Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
102 ページ - ... arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit ; ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obvia silva, virginis os habitumque gerens, et virginis arma 315 Spartanae, vel qualis equos Thre'issa fatigat Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
105 ページ - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; 415 Jura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
xxii ページ - Now the Rome of slaves hath perish'd, and the Rome of freemen holds her place, I, from out the Northern Island sunder'd once from all the human race...
164 ページ - Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae, tot vigiles oculi subter, mirabile dictu. tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
228 ページ - Unus qui nobis cunctando restituis rem. « EXCUDENT alii spirantia mollius aera , Credo equidem ; vivos ducent de marmore vultus ; Orabunt causas melius; cœlique meatus Describent radio, et surgentia sidera dicent : Tu regere imperio populos, Romane, memento; Hae tibi erunt artes , pacisque imponere morem , Parcere subjectis, et debellare superbos.
210 ページ - Sedibus optatis gemina super arbore sidunt, Discolor unde auri per ramos aura refulsit. Quale solet silvis brumali frigore viscum 205 Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, Et croceo fetu teretes circumdare truncos : Talis erat species auri frondentis opaca Ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
4 ページ - Thestylis et rapido fessis messoribus aestu ю allia serpyllumque herbas contundit olentes ; at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan, quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ? o formose puer, nimium ne crede colori ; alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

書誌情報