Oeuvres de Vergile, 第 1 巻

前表紙
Le Normant, 1808

この書籍内から

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

256 ページ - Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
245 ページ - Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes, et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.
80 ページ - Tityre, pingues pascere oportet oves, deductum dicere carmen.' nunc ego — namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella — agrestem tenui meditabor harundine Musam.
157 ページ - Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros curis acuens mortalia corda, Nee torpere gravi passus sua regna veterno.
10 ページ - Hîc tamen hanc mecum poteras requiescere noctem Fronde super viridi : sunt nobis mitia poma , Castaneae molles , et pressi copia lactis. Et jam summa procul villarum culmina fumant, Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.
217 ページ - Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, Magna virum ; tibi res antiquae laudis et artis Ingredior, sanctos ausus recludere fontes, ns Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
165 ページ - Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem; Exercete, viri, tauros ; serite hordea campis 210 Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem.
53 ページ - Robustus quoque jam tauris juga solvet arator; Nec varios discet mentiri lana colores ; Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto ; Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. 45 ' Talia saecla,' suis dixerunt, ' currite,' fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae.
70 ページ - Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.' Me. tale tuum carmen nobis, divine poeta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
166 ページ - Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi sol aureus astra. quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni...

書誌情報