ページの画像
PDF
ePub

Vincla jubet Priamus; dictisque ita fatur amicis:
Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios;
Noster eris; mihique hæc edissere vera roganti.

Quò molem hanc immanis equi statuêre? quis auctor? 150
Quidve petunt? quæ relligio? aut quæ machina belli ?
Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasgà,

Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas :
Vos, æterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait; vos, aræ, ensesque nefandi,
Quos fugi; vittæque deûm, quas hostia gessi;
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt: teneor patriæ nec legibus ullis.
Tu modò promissis maneas, servataque serves,
Troja, fidem, si vera feram, si magna rependam.

Omnis spes Danaûm, et cœpti fiducia belli,
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulysses,
Fatale aggressi sacrato avellere templo
Palladium, cæsis summæ custodibus arcis,
Corripuêre sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divæ contingere vittas;
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri
Spes Danaûm, fractæ vires, aversa deæ mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris :
Vix positum castris simulacrum, arsêre coruscæ
Luminibus flammæ arrectis, salsusque per artus
Sudor iit; terque ipsa solo (mirabile dictu)
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo tentanda fugâ canit æquora Calchas,
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,

155

160

165

170

175

Omina ni repetant Argis, numenque reducant
Quod pelago et curvis secum avexêre carinis.
Et nunc, quòd patrias vento petiêre Mycenas,
Arma deosque parant comites; pelagoque remenso
Improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.
Hanc, pro Palladio, moniti, pro numine læso,

180

Effigiem statuêre, nefas quæ triste piaret.

Hanc tamen immensam Calchas attollere molem

185

Roboribus textis, coloque educere, jussit,

Ne recipi portis aut duci in mœnia possit,

Neu populum antiquâ sub relligione tueri.
Nam si vestra manus violâsset dona Minervæ,

Tum magnum exitium (quod dî priùs omen in ipsum

190

Convertant) Priami imperio Phrygibusque futurum ;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad mœnia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis, perjurique arte Sinonis,
Credita res; captique dolis lacrymisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles,
Non anni domuêre decem, non mille carinæ.

Hic aliud majus miseris multòque tremendum
Objicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
Solemnes taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(Horresco referens) immensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad littora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta jubæque
Sanguineæ exsuperant undas; pars cætera pontum
Ponè legit, sinuantque immensa volumine terga.
Fit sonitus, spumante salo; jamque arva tenebant;
Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primùm parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Implicat, et miseros morsu depascitur artus.
Post, ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circùm
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno;
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Quales mugitus, fugit quum saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt, sævæque petunt Tritonidis arcem;
Sub pedibusque des clypeique sub orbe teguntur.
Tum verò tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Læserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divæ
Numina, conclamant.

Divi'imus muros, et monia pandimus urbis.

195

200

205

210

215

220

225

230

Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subjiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Fæta armis pueri circùm innuptæque puellæ
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediæque minans illabitur urbi.

O patria! o divûm domus Ilium! et inclyta bello
Moenia Dardanidûm! quater ipso in limine portæ
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedêre.
Instamus tamen immemores, cæcique furore,
Et monstrum infelix sacratâ sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei jussu non unquam credita Teucris.
Nos delubra deûm miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festâ velamus fronde per urbem.

Vertitur interea cœlum, et ruit oceano nox,
Involvens umbrâ magnâ terramque, polumque,
Myrmidonumque dolos: fusi per mœnia Teucri
Conticuêre; sopor fessos complectitur artus.

Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ
Littora nota petens, flammas quum regia puppis
Extulerat, fatisque deûm defensus iniquis
Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon : illos patefactus ad auras
Reddit equus; lætique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulysses,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaüs, et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam:
Cæduntur vigiles; portisque patentibus omnes
Accipiunt socios, atque agmina conscia jungunt.

Tempus erat quo prima quies mortalibus ægris
Incipit, et dono divûm gratissima serpit.
In somnis ecce ante oculos mœstissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus;
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes.
Hei mihi, qualis erat! quantùm mutatus ab illo
Hectore qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaûm Phrygios jaculatus puppibus ignes!
Squalentem barbam, et concretos sanguine crines,
Vulneraque illa gerens quæ circum plurima muros

235

240

245

250

255

260

265

270

.275

Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et mæstas expromere voces:
O lux Dardania! spes o fidissima Teucrûm!
Quæ tantæ tenuêre moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores,
Defessi adspicimus! quæ causa indigna serenos
Fœdavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno ?
Ille nihil; nec me quærentem vana moratur ;
Sed, graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu! fuge, nate deâ, teque his, ait, eripe flammis :
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.
Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextrâ
Defendi possent, etiam hâc defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troja Penates:
Hos cape fatorum comites; his monia quære,
Magna pererrato statues quæ denique ponto.
Sic ait; et manibus vittas, Vestamque potentem,
Æternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur mænia luctu;
Et magis atque magis, quanquam secreta parentis
Anchisæ domus, arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti

280

285

290

295

300

Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:

In segetem veluti quum flamma furentibus Austris

Incidit, aut rapidus montano flumine torrens

305

Sternit agros, sternit sata læta, boumque labores,

:

Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum verò manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiæ jam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus; jam proximus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis;
Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi: furor iraque mentem
Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivûm,
Panthus Othryades, arcis Phœbique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem,
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.

310

315

320

Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?

Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniæ fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum: ferus omnia Jupiter Argos
Transtulit: incensâ Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in manibus adstans
Fundit equus; victorque Sinon incendia miscet
Insultans portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis unquam venêre Mycenis,
Obsedêre alii telis angusta viarum

Oppositi: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.
Talibus Othryadæ dictis et numine divûm
In flammas et in arma feror, quò tristis Erinnys,
Quò fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus; oblati per lunam, Hypanisque, Dymasque;
Et lateri agglomerant nostro; juvenisque Corœbus
Mygdonides: illis ad Trojam fortè diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore;

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat;
Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis
Audierit.

325

330

335

340

345

Quos ubi confertos audere in prælia vidi,
Incipio super his: Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi, quæ sit rebus fortuna videtis:
Excessêre omnes, adytis arisque relictis,

350

Dî quibus imperium hoc steterat: succurritis urbi

Incensæ moriamur, et in media arma ruamus:

Una salus victis nullam sperare salutem.

Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu

355

Raptores, atrâ in nebulâ, quos improba ventris

Exegit cæcos rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis, per tela, per hostes,

Vadimus haud dubiam in mortem; mediæque tenemus
Urbis iter: nox atra cavâ circumvolat umbrâ.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrymis æquare labores?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora, perque domos, et relligiosa deorum
Limina. Nec soli pœnas dant sanguine Teucri;

360

365

« 前へ次へ »