ページの画像
PDF
ePub

LYCIDAS.

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos !
Sic cytiso pasta distendant ubera vaccæ!
Incipe, si quid habes. Et me fecêre poëtam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis;
Nam neque adhuc Varo videor nec dicere Cinnâ
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MERIS.

Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
"Huc ades, o Galatea: quis est nam ludus in undis ?
Hic ver purpureum; varios hîc flumina circum
Fundit humus flores; hîc candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt umbracula vites.
Huc ades: insani feriant sine littora fluctus."

LYCIDAS.

Quid, quæ te purâ solum sub nocte canentem
Audieram? Numeros memini, si verba tenerem.

MERIS.

"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ? Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum;

3309

35

40

45

Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

50

Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes."
Omnia fert ætas, animum quoque. Sæpè ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Mærin
Jam fugit ipsa lupi Morin vidêre priores.
Sed tamen ista satìs referet tibi sæpè Menalcas.

LYCIDAS.

Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet æquor, et omnes
(Adspice) ventosi ceciderunt murmuris auræ.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hic ubi densas
Agricolæ stringunt frondes, hîc, Mori, canamus;
Hîc hædos depone: tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat antè veremur,
Cantantes licet usque (minùs via lædat) eamus:
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

55

60

65

MORIS.

Desine plura, puer; et quod nunc instat agamus.
Carmina tum meliùs, quum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem :
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabêre Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam!
Incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia silvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuêre, puellæ
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecêre, neque Aonia Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevêre myricæ;
Pinifer illum etiam solâ sub rupe jacentem
Mænalus et gelidi fleverunt saxa Lycæi.
Stant et oves circùm ; nostri nec pœnitet illas :
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta;
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio; tardi venêre bubulci;

Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas:

5

10

15

20

Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo:
Galle, quid insanis? inquit: tua cura Lycoris

Perque nives alium perque horrida castra secuta est.

Venit et agresti capitis Silvanus honore,

Florentes ferulas et grandia lilia quassans.

25

Pan, deus Arcadia, venit, quem vidimus ipsi

Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem:
Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat:
Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ.
Tristis at ille, Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus hæc vestris: soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quàm molliter ossa quiescant,

30

Vestia meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certè, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigra violæ sunt, et vaccinia nigra),
Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret:
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hîc gelidi fontes, hîc mollia prata, Lycori;
Hic nemus hîc ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri te Martis in armis
Tela inter media, atque adversos detinet hostes :
Tu procul a patriâ (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni

Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant!
Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ.
Certum est in silvis, inter spelæ a ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus crescent illæ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus:
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula: tanquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Jam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ, rursum concedite, silvæ :
Non illum nostri possunt mutare labores;'
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ;
Nec si, quum moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides vos hæc facietis maxima Gallo;
Gallo, cujus amor tantùm mihi crescit in horas,
Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus.

:

Surgamus solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

[blocks in formation]

GEORGICA.

LIBER PRIMUS.

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram AANK
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites,
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis;
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cœlo quæ ducitis annum,
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ, clin
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestum præsentia numina, Fauni,

Ferte simul, Faunique, pedem, Dryadesque puellæ :

Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycæi,
Pan, ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis, o Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri;
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum;
Dîque deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.

Tuque adeò, quem mox quæ sint habitura deorum
Concilia incertum est; urbesne invisere, Cæsar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens maternâ tempora myrto:
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant; tibi serviat ultima Thule;
Teque sibi generum Thetis emat omnibus undis :
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Quâ locus Erigonen inter Chelasque sequentes

5

10

15

20

25

30

t

Panditur; ipse tibi jam brachia contrahit ardens.
Scorpius, et cœli justâ plus parte relinquit :
Quidquid eris (nam te ne sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
Quamvis Elysios miretur Græcia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem),
Da facilem cursum, atque audacibus annue cœptis;
Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes,
Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

VERE novo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur, et zephyro putris se gleba resolvit,
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit;
Illius immensæ ruperunt horrea messes.

At priùs ignotum ferro quàm scindimus æquor,

Ventos et varium cœli prædiscere morem

Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum, ny
Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset.
Hic segetes, illic veniunt feliciùs uvæ;

Arborei fœtus alibi, atque injussa virescunt

Gramina. Nonne vides croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua thura Sabæi,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epirus equarum?
Continuò has leges æternaque fœdera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primùm
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem;

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ

Pingue solum, primis extemplo a mensibus anni,

Fortes invertant tauri, glebasque jacentes

65

Pulverulenta coquat maturis solibus æstas;
At, si non fuerit tellus fœcunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ;
Hîc, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,
Et segnem patiêre situ durescere campum;
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Unde priùs lætum siliquâ quassante legumen,
Aut tenues fœtus viciæ, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem :
Urit enim lini campum seges, urit avenæ,

70

[ocr errors]

75

« 前へ次へ »