hic corulis mixtas inter considimus ulmos? MO. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca: 5 ME. Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas. MO. Sed tu desine plura, puer; successimus antro. frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam. 15 20 25 30 35 ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae. Pro molli viola, pro purpureo narcisso, carduus et spinis surgit paliurus acutis. 40 Spargite humum foliis; inducite fontibus umbras, pastores: (mandat fieri sibi talia Daphnis,) 45 et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: DAPHNIS EGO IN SILVIS, HINC USQUE AD SIDERA NOTUS, FORMOSI PECORIS CUSTOS, FORMOSIOR IPSE. ME. Tale tuum carmen nobis, divine poëta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo. Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum, fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. 50 Nos tamen haec quocunque modo tibi nostra vicissim dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra; Daphnis. MO. An quidquam nobis tali sit munere maius? Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista 55 iam pridem Stimicon laudavit carmina nobis. ME. Candidus insuetum miratur limen Olympi, sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas. 60 Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis. Ipsi laetitia voces ad sidera iactant intonsi montes; ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta; deus, deus ille, Menalca. 65 Sis bonus o felixque tuis! En quatuor aras, ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo, pocula bina novo spumantia lacte quotannis, craterasque duo statuam tibi pinguis olivi; et multo in primis hilarans convivia Baccho, ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, vina novum fundam calathis Ariusia nectar. Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon; saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus. Haec tibi semper erunt, et quum solennia vota reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros. Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis agricolae facient; damnabis tu quoque votis. MO. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantum venientis sibilus austri, nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae saxosas inter decurrunt flumina valles. ME. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexin; haec eadem docuit, Cuium pecus? an Meliboei? MO. At tu sume pedum, quod, me quum saepe rogaret, non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari) formosum paribus nodis atque aere, Menalca. 70 75 80 85 90 SILEN US. ECLOGA VI. Prima Syracosio dignata est ludere versu nostra, nec erubuit silvas habitare, Thalia. Quum canerem reges et proelia, Cynthius aurem vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pingues 5 pascere oportet oves, deductum dicere carmen. Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella) agrestem tenui meditabor arundine Musam. Non iniussa cano. Siquis tamen haec quoque, si quis 10 captus amore legat: te nostrae, Vare, myricae, te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. Pergite, Pierides. Chromis et Maasylos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, 15 inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho. Serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant; et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo luserat) iniiciunt ipsis ex vincula sertis. 20 Addit se sociam timidisque supervenit Aegle, Aegle, Naiadum pulcherrima; iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens, »Quo vincula nectitis?«< inquit. >>Solvite me, pueri; satis est potuisse videri. 25 >>Carmina, quae vultis, cognoscite; carmina vobis, >>huic aliud mercedis erit; « simul incipit ipse. Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus. Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes; 30 nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ; tum durare solum et discludere Nerea ponto »at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est B 35 40 45 50 55 60 65 |