ページの画像
PDF
ePub

Stant et oves circum, nostri nec poenitet illas, nec te poeniteat pecoris, divine poëta; et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Venit et opilio; tardi venere bubulci; 20 uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes, »>unde amor iste?« rogant, »tibi?« Venit

Apollo:

»Galle, quid insanis?«< inquit, »tua cura Lycoris
»perque nives alium perque horrida castra secuta

est.<<<

Venit et agresti capitis Silvanus honore, 25 florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit: quem vidimus ipsi sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. »Ecquis erit modus?« inquit. »Amor non talia curat. »Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, 30 >nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.<< Tristis at ille: »Tamen cantabitis, Arcades,«< inquit, >montibus haec vestris; soli cantare periti

»Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, »vestra meos olim si fistula dicat amores! 35 »Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem Daut custos gregis, aut maturae vinitor uvae! »Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Dseu quicunque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? »Et nigrae violae, sunt et vaccinia nigra)

40 »mecum inter salices lenta sub vite iaceret. »Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. »Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, >>hic nemus: hic ipso tecum consumerer aevo. >>Nunc insanus amor duri me Martis in armis 45 »tela inter media atque adversos detinet hostes. »Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)

»Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
»me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant!
»ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
»Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
>>>carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
»Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
»malle pati, tenerisque meos incidere amores
Darboribus: crescent illae; crescetis, amores.
>>>Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
»aut acres venabor apros. Non me ulla vetabunt
»frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
>>Iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
»ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
>spicula;

tanquam haec sint nostri medicina

furoris,

Daut deus ille malis hominum mitescere discat!
»lam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
»ipsa placent; ipsae rursum concedite silvae.
>>Non illum nostri possunt mutare labores;
»nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
>>Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
»nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
»Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.
»Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori. «
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poëtam,
dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo:
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
quantum vere novo viridis se subiicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra.
Iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

50

35

60

65

70

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICA.

LIBER PRIMUS.

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vites conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, 5 hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi lumina, labentem coelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres; vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis: 10 et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridente, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae 15 ter centum nivei tondent dumeta iuvenci; ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens; oleaeque Minerva inventrix; uncique puer monstrator aratri; 20 et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum: dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,

25

30

35

quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum coelo demittitis imbrem. Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbesne invisere, Caesar, terrarumque velis curam, et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto; an deus immensi venias maris, ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, teque sibi generum Tethys emat omnibus undis; anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes panditur: ipse tibi iam brachia contrahit ardens Scorpios, et coeli iusta plus parte relinquit. Quidquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem, nec tibi regnandi veniat tam dira cupido; quamvis Elysios miretur Graecia campos, nec repetita sequi curet Proserpina matrem) da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis, 40 ignarosque viae mecum miseratus agrestes, ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari. Vere novo, gelidus canis quum montibus humor liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; illius immensae ruperunt horrea messes.

45

At prius, ignotum ferro quam scindimus aequor, 50 ventos et varium coeli praediscere morem

cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum ; et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae;

55 arborei fetus alibi atque iniussa virescunt gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei?

at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? 60 Continuo has leges aeternaque foedera certis imposuit Natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem: unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni 65 fortes invertant tauri, glebasque iacentes pulverulenta coquat maturis solibus aestas. At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: illic, officiant laetis ne frugibus herbae; 70 hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam. Alternis idem tonsas cessare novales,

et segnem patiere situ durescere campum : aut ibi flava seres, mutato sidere, farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen, 75 aut tenuis fetus viciae tristisque lupini

80

sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem. Urit enim lini campum seges, urit avenae; urunt Lethaco perfusa papavera somno. Sed tamen alternis facilis labor: arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve effetos cinerem immundum iactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva. Nec nulla interea est inaratae gratia terrae. Saepe etiam steriles incendere profuit agros, 85 atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: sive inde occultas vires et pabula terrae

pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem

« 前へ次へ »