ページの画像
PDF
ePub

progeniem parvam dulcesque revisere nidos.
Haud equidem credo, quia sit divinitus illis
ingenium, aut rerum fato prudentia maior:
verum, ubi tempestas et coeli mobilis humor
mutavere vias, et Iupiter uvidus austris
denset, erant quae rara modo, et, quae densa,
relaxat;

vertuntur species animorum, et pectora motus
nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
concipiunt. Hinc ille avium concentus in agris,
et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi.

Si vero solem ad rapidum lunasque, sequentes
ordine, respicies; nunquam te crastina fallet
hora, neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentes quum primum colligit ignes,
si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu,
maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
At si virgineum suffuderit ore ruborem,

ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto, (namque is certissimus auctor,)
pura neque obtusis per coelum cornibus ibit:
totus et ille dies, et qui nascentur ab illo
exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt,
votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens, et quum se condet in undas,
signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
et quae mane refert, et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
conditus in nubem, medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese

415

420

425

430

435

440

445

diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile; heu male tum mites defendet pampinus uvas: tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. 450 Hoc etiam, emenso quum iam decedet Olympo, profuerit meminisse magis: nam saepe videmus ipsius in vultu varios errare colores;

caeruleus pluviam denunciat, igneus Euros. Sin maculae incipient rutilo immiscerier igni; 455 omnia tunc pariter vento nimbisque videbis fervere. Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem. At si, quum referetque diem condetque relatum, lucidus orbis erit; frustra terrebere nimbis, 460 et claro silvas cernes Aquilone moveri.

Denique, quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster, sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat? Ille etiam caecos instare tumultus 465 saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella. Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam: quum caput obscura nitidum ferrugine texit, impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Tempore quamquam illo tellus quoque, et aequo ra ponti,

470 obscenique canes, importunaeque volucres

signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam, flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! Armorum sonitum toto Germania coelo

475 audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes ingens; et simulacra modis pallentia miris

visa sub obscurum noctis; pecudesque locutae,
infandum! sistunt amines, terraeque dehiscunt,
et moestum illacrimat templis ebur, aeraque su-
dant.

Proluit insano contorquens vertice silvas
fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes
cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
tristibus aut extis fibrae apparere minaces,
aut puteis manare cruor cessavit, et altae
per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes.
Non alias coelo ceciderunt plura sereno
fulgura; nec diri toties arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;
nec fuit indignum superis, bis sanguine.nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, quum finibus illis
agricola, incurvo terram molitus aratro,
exesa inveniet scabra robigine pila,
aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
Dî patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
ne prohibete. Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae.
Iam pridem nobis coeli te regia, Caesar,

480

485

490

495

500

invidet, atque hominum queritur curare triumphos: quippe ubi fas versum atque nefas, tot bella per 505 orbem,

tam multae scelerum facies; non ullus aratro dignus honos; squalent abductis arva colonis, et curvae rigidum falces conflantur in ensem.

[ocr errors]

Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum, 510 vicinae ruptis inter se legibus urbes

arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe:
ut, quum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
fertur equis auriga, neque audit currus habenas..

5

LIBER SECUNDUS.

Hactenus arvorum cultus et sidera coeli;
nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
virgulta, et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena
muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno
floret ager, spumat plenis vindemia labris;
huc, pater o Lenaee, veni; nudataque musto
tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis. 10 Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae sponte sua veniunt, camposque et flumina late curva tenent: ut molle siler, lentaeque genestae, populus, et glauca canentia fronde salicta.

Pars autem posito surgunt de semine: ut altae 15 castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva:

ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subiicit umbra. 20 Hos Natura modos primum dedit; his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo, quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos; silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant, et viva sua plantaria terra. Nil radicis egent aliae; summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu! truditur e sicco radix oleagina ligno: et saepe alterius ramos impune videmus vertere in alterius; mutatumque insita mala ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agite o, proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite colendo; neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho conserere, atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, o decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volens da vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti versibus opto: non, mihi si linguae centum sint, oraque centum, ferrea vox. Ades, et primi lege litoris oram. In manibus terrae. Non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt: quippe solo natura subest. Tamen hacc

quis

quoque

inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum: cultuque frequenti in quascunque voces artes haud tarda sequentur. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,

25

30

35

40

45

si

50

« 前へ次へ »