ページの画像
PDF
ePub

Agnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numero: primusque Corœbus
Peneleï dextra divæ armipotentis ad aram
Procumbit; cadit et Rhipeus, justissimus unus
Qui fuit in Teucris et servantissimus æqui:
Dis aliter visum. Pereunt Hypanisque Dymasque,
Confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
Labentem pietas, nec Apollinis infula texit.
Iliaci cineres, et flamma extrema meorum,
Testor. in occasu vestro nec tela nec ullas
Vitavisse vices Danaum; et si fata fuissent,
Ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde :
Iphitus et Pelias mecum ; quorum Iphitus ævo
Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi;
Protinus ad sedes Priami clamore vocati.
Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
Bella forent, nulli tota morerentur in urbe,

430

Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentes 440
Cernimus, obsessumque acta testudine limen.
Hærent parietibus scalæ, postesque sub ipsos
Nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris
Protecti objiciunt, prensant fastigia dextris.
Dardanidæ contra turres ac tecta domorum
Culmina convellunt: his se, quando ultima cernunt,
Extrema jam in morte parant defendere telis,
Auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
Devolvunt: alii strictis mucronibus imas

Obsedere fores;

Instaurati animi, regis succurrere tectis,
has servant agmine denso.
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.
"Limen erat cæcæque fores et pervius usus
Tectorum inter se Priami, postesque relicti
A tergo; infelix qua se, dum regna manebant,
Sæpius Andromache ferre incomitata solebat

Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis, unde

450

[ocr errors]

Tela manu miseri jactabant irrita Teucri.
Turrim, in præcipiti stantem summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Troja videri
Et Danaum solitæ naves et Achaïa castra,
Aggressi ferro circum, quo summa labantes
Juncturas tabulata dabant, convellimus altis
Sedibus, impulimusque: ea lapsa repente ruinam
Cum sonitu trahit, et Danaum super agmina late
Incidit. Ast alii subeunt; nec saxa, nec ullum
Telorum interea cessat genus.

460

"Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus Exsultat, telis et luce coruscus ahena :

Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
Nunc positis novus exuviis nitidusque juventa,
Lubrica convolvit sublato pectore terga
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis
Armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
Succedunt tecto, et flammas ad culmina jactant.
Ipse inter primos correpta dura bipenni
Limina perrumpit, postesque a cardine vellit
Eratos; jamque excisa trabe firma cavavit
Robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Apparet domus intus, et atria longa patescunt;
Apparent Priami et veterum penetralia regum;
Armatosque vident stantes in limine primo.

"At domus interior gemitu miseroque tumultu
Miscetur; penitusque cave plangoribus ædes
Femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidæ tectis matres ingentibus errant,
Amplexæque tenent postes, atque oscula figunt.
Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Custodes sufferre valent. Labat ariete crebro
Janua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi: rumpunt aditus, primosque trucidant

470

480

490

Immissi Danai, et late loca milite complent.
Non sic, aggeribus ruptis quum spumeus amnis
Exiit, oppositasque evicit gurgite moles,

Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem Cæde Neoptolemum, geminosque in limine Atridas: 500 Vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras Sanguine fœdantem, quos ipse sacraverat, ignes. Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, Barbarico postes auro spoliisque superbi, Procubuere: tenent Danai, qua deficit ignis. "Forsitan et Priami fuerint quæ fata, requiras. Urbis uti captæ casum convulsaque vidit

510

Limina tectorum, et medium in penetralibus hostem, Arma diu senior desueta trementibus ævo Circumdat nequidquam humeris, et inutile ferrum Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostes. Edibus in mediis, nudoque sub ætheris axe, Ingens ara fuit, juxtaque veterrima laurus, Incumbens aræ atque umbra complexa penates. Hic Hecuba et natæ nequidquam altaria circum, Præcipites atra ceu tempestate columbæ, Condensæ et divum amplexa simulacra sedebant. Ipsum autem sumtis Priamum juvenalibus armis Ut vidit,— Quæ mens tam dira, miserrime conjux, Impulit his cingi telis? aut quo ruis?' inquit. Non tali auxilio, nec defensoribus istis Tempus eget; non, si ipse meus nunc afforet Hector. Huc tandem concede; hæc ara tuebitur omnes, Aut moriere simul.' Sic ore effata recepit Ad sese, et sacra longævum in sede locavit. "Ecce autem elapsus Pyrrhi de cæde Polites, Unus natorum Priami, per tela, per hostes Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat Saucius. Illum ardens infesto vulnere Pyrrhus Insequitur, jan jamque manu tenet et premit hasta. 520

520

540

Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quanquam in media jam morte tenetur, Non tamen abstinuit, nec voci iræque pepercit. At tibi pro scelere,' exclamat, pro talibus ausis, Dî, si qua est cœlo pietas, quæ talia curet, Persolvant grates dignas, et præmia reddant Debita, qui nati coram me cernere letum Fecisti, et patrios fœdasti funere vultus. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles Talis in hoste fuit Priamo; sed jura fidemque Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcro Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.' Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu Conjecit; rauco quod protinus ære repulsum, Et summo clipei nequidquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: 'Referes ergo hæc, et nuncius ibis Pelidæ genitori: illi mea tristia facta Degeneremque Neoptolemum narrare memento. Nunc morere.' Hoc dicens, altaria ad ipsa trementem 550 Traxit et in multo lapsantem sanguine nati, Implicuitque comam læva, dextraque coruscum Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Hæc finis Priami fatorum; hic exitus illum Sorte tulit, Trojam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum Regnatorem Asia. Jacet ingens litore truncus, Avulsumque humeris caput, et sine nomine corpus. "At me tum primum sævus circumstetit horror: Obstupui; subiit cari genitoris imago, Ut regem æquævum crudeli vulnere vidi Vitam exhalantem; subiit deserta Creüsa, Et direpta domus, et parvi casus Iuli. Respicio, et quæ sit me circum copia lustro. Deseruere omnes defessi; et corpora saltu Ad terram misere aut ignibus ægra dedere.

560

570

"[Jamque adeo super unus eram ; quum limina Vestæ
Servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
Erranti, passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros,
Et pœnas Danaum et deserti conjugis iras
Præmetuens, Trojæ et patriæ communis Erinys,
Abdiderat sese, atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo; subit ira cadentem
Ulcisci patriam, et sceleratas sumere pœnas:
Scilicet hæc Spartam incolumis patriasque Mycenas
Aspiciet, partoque ibit regina triumpho?
Conjugiumque, domumque, patres, natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
Occiderit ferro Priamus? Troja arserit igni ?
Dardanium toties sudarit sanguine litus?

Non ita. Namque, etsi nullum memorabile nomen
Feminea in pœna est nec habet victoria laudem,
Exstinxisse nefas tamen et sumsisse merentes
Laudabor poenas; animumque explesse juvabit
Ultricis flammæ, et cineres satiasse meorum.
Talia jactabam, et furiata mente ferebar ;]
Quum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit
Alma parens, confessa deam, qualisque videri
Coelicolis et quanta solet; dextraque prehensum
Continuit, roseoque hæc insuper addidit ore:
"Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit ?
Non prius aspicies, ubi fessum ætate parentem
Liqueris Anchisen? superet conjuxne Creusa,
Ascaniusque puer? quos omnes undique Graiæ
Circum errant acies, et ni mea cura resistat,
Jam flammæ tulerint inimicus et hauserit ensis.
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacænæ,
Culpatusve Paris; divum inclementia, divum,

580

590

600

« 前へ次へ »