ページの画像
PDF
ePub

Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriæ, residesque movebit
Tullus in arma viros, et jam desueta triumphis
Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus,
Nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
Ultoris Bruti, fascesque videre receptos ?
Consulis imperium hic primus sævasque secures
Accipiet; natosque pater, nova bella moventes,
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
Infelix! Utcumque ferent ea facta minores:
Vincet amor patriæ laudumque immensa cupido.
Quin Decios, Drusosque procul, sævumque securi
Aspice Torquatum, et referentem signa Camillum.
Illæ autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animæ nunc, et dum nocte prementur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitæ
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt !
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoci
Descendens; gener adversis instructus Eoïs.
Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella;
Neu patriæ validas in viscera vertite vires.
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo;
Projice tela manu, sanguis meus.

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum, cæsis insignis Achivis.
Eruet ille Argos, Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque aciden, genus armipotentis Achilli;
Ultus avos Troja, templa et temerata Minervæ.
Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyæ, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius æra,

820

830

840

Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus;
Orabunt causas melius, cœlique meatus
Describent radio, et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hæ tibi erunt artes: pacisque imponere morem,
Parcere subjectis, et debellare superbos."

66

850

860

Sic pater Anchises, atque hæc mirantibus addit; Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis Ingreditur, victorque viros supereminet omnes! Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, Sistet, eques sternet Ponos, Gallumque rebellem, Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino. Atque hic Eneas-una namque ire videbat Egregium forma juvenem et fulgentibus armis, Sed frons læta parum, et dejecto lumina vultu :Quis, pater, ille virum qui sic comitatur euntem ? Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ? Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso est! Sed Nox atra caput tristi circumvolat umbra." Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : "O nate, ingentem luctum ne quære tuorum; Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra Esse sinent. Nimium vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria hæc si dona fuissent. Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem Campus aget gemitus! vel quæ, Tiberine, videbis Funera, quum tumulum præterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos In tantum spe tollet avos; nec Romula quondam Ullo se tantum tellus jactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello Dextera! non illi se quisquam impune tulisset Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem, Seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu miserande puer! si qua fata aspera rumpas, Ta Marcellus eris. Manibus date lilia plenis :

870

880

;

Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem accumulem donis, et fungar inani
Munere." Sic tota passim regione vagantur
Aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quæ postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famæ venientis amore:
Exin bella viro memorat quæ deinde gerenda,
Laurentesque docet populos, urbemque Latini
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminæ Somni portæ : quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris ;
Altera candenti perfecta nitens elephanto;
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna :
Ille viam secat ad naves sociosque revisit.
Tum se ad Caietæ recto fert limite portum.
Ancora de prora jacitur; stant litore puppes.

890

900

[ocr errors]

ENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

wwwww

Tu quoque litoribus nostris, Æneïa nutrix,
Eternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Equora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Aspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur litora terræ,

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iræque leonum,
Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum ;
Sætigerique sues, atque in præsepibus ursi
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;
Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës,
Delati in portus, neu litora dira subirent:
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto

10

20

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis ;

Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hic Eneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amono,
Verticibus rapidis, et multa flavus arena,
In mare prorumpit. Variæ circumque supraque
Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terræque advertere proras
Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classein
Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ.
Tu vatem, tu diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo ;
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus: Fauno Picus pater: isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divuin, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens ; quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos :
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,

30

40

50

60

« 前へ次へ »