ページの画像
PDF
ePub

640

650

Desuper Ausonias acies urbemque videbat,
Nube sedens, atque his victorem affatur Iulum:
"Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra,
Dis genite, et geniture deos. Jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident:
Nec te Troja capit." Simul hæc effatus ab alto
Æthere se mittit, spirantes dimovet auras,
Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisæ
Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos;
Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
Omnia longævo similis, vocemque coloremque,
Et crines albos et sæva sonoribus arma;
Atque his ardentem dictis affatur Iulum:
"Sit satis, Eneada, telis impune Numanum
Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo
Concedit laudem, et paribus non invidet armis ;
Cetera parce, puer, bello." Sic orsus Apollo
Mortales medio aspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidæ, pharetramque fuga sensere sonantem.
Ergo avidum pugnæ, dictis ac numine Phobi,
Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris:
Intendunt acres arcus, amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis; tum scuta cavæque
Dant sonitum flictu galea; pugna aspera surgit :
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Hædis
Verberat imber humum; quam multa grandine nimbi
In vada præcipitant, quum Jupiter horridus Austris 670
Torquet aquosam hiemem, et coelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idæo Alcanore creti,
Quos Jovis eduxit luco silvestris Iæra,
Abietibus juvenes patriis et montibus æquos,

660

680

Portam, quæ ducis imperio commissa, recludunt
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac læva pro turribus adstant
Armati ferro, et cristis capita alta corusci ;
Quales aëriæ liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis Athesim seu propter amœnum,
Consurgunt geminæ quercus, intonsaque cœlo
Attollunt capita, et sublimi vertice nutant.
Irrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentes.
Continuo Quercens, et pulcher Aquicolus armis,
Et præceps animi Tmarus, et Mavortius Hæmon,
Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portæ posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus iræ,
Et jam collecti Troes glomerantur eodem,
Et conferre manum et procurrere longius audent.
Ductori Turno, diversa in parte furenti
Turbantique viros, perfertur nuncius, hostem
Fervere cæde nova, et portas præbere patentes.
Deserit inceptum, atque immani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos:
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Conjecto sternit jaculo: volat Itala cornus
Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum
Pectus abit; reddit specus atri vulneris undam
Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit
Aphidnum;

Tum Bitian ardentem oculis, animisque frementem,
Non jaculo-neque enim jaculo vitam ille dedisset-
Sed magnum stridens contorta phalarica venit,
Fulminis acta modo: quam nec duo taurea terga,
Nec duplici squama lorica fidelis et auro
Sustinuit; collapsa ruunt immania membra.

Dat tellus gemitum, et clipeum super intouat ingens :

U

690

700

Qualis in Euboico Baiarum litore quondam
Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam ponto jaciunt; sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis illisa recumbit;
Miscent se maria, et nigræ attolluntur arena.
Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile
Inarime Jovis imperiis imposta Typhoo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit;
Immisitque fugam Teucris atrumque timorem.
Undique conveniunt; quoniam data copia pugnæ,
Bellatorque animos deus incidit.

Pandarus ut fuso germanum corpore cernit,
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res;
Portam vi multa converso cardine torquet,
Obnixus latis humeris, multosque suorum
Monibus exclusos duro in certamine linquit ;
Ast alios secum includit recipitque ruentes,
Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem
Viderit irrumpentem, ultroque incluserit urbi:
Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
Horrendum sonuere: tremunt in vertice cristæ
Sanguineæ, clipeoque micantia fulmina mittunt* *.
Agnoscunt faciem invisam atque immania membra
Turbati subito Eneada. Tum Pandarus ingens
Emicat, et mortis fraternæ fervidus ira
Effatur: "Non hæc dotalis regia Amatæ ;
Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas."
Olli subridens sedato pectore Turnus :

"Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram ;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem."
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Excepere auræ ; vulnus Saturnia Juno

* Talis

** mittit

710

720

730

740

Detorsit veniens; portæque infigitur hasta.
"At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor.”
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit, impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus.
Collapsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens; atque illi partibus æquis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troës.

Et si continuo victorem ea cura subisset,
Rumpere claustra manu sociosque immittere portis :
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem cædisque insana cupido
Egit in adversos.

750

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum: Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma;
Ignaros deinde in muris Martemque cientes,
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque ;
Lyncea tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio connixus ab aggere dexter
Occupat huic uno dejectum cominus ictu
Cum galea longe jacuit caput. Inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Ungere tela manu, ferrumque armare veneno;
Et Clytium Æoliden, et amicum Crethea Musis;
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharæ cordi, numerosque intendere nervis ;
Semper equos atque arma virum, pugnasque canebat.
Tandem ductores, audita cæde suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus ;
Palantesque vident socios, hostemque receptum.

[ocr errors]

760

770

780

Et Mnestheus, "Quo deinde fugam, quo tenditis?" inquit. Quos alios muros, quæ jam ultra moenia habetis?

800

Unus homo, et vestris, o cives, undique septus
Aggeribus, tantas strages impune per urbem
Ediderit? juvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriæ, veterumque deorum,
Et magni Æneæ segnes miseretque pudetque ?"
Talibus accensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paulatim excedere pugna,
Et fluvium petere, ac partem quæ cingitur amni*. 790
Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu sævum turba leonem
Quum telis premit infensis; at territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga
Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra,
Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Improperata refert, et mens exæstuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostes;
Bis confusa fuga per muros agmina vertit.
Sed manus e castris propere coit omnis in unum.
Nec contra vires audet Saturnia Juno
Sufficere; aëriam cœlo nam Jupiter Irim
Demisit, germanæ haud mollia jussa ferentem:
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextra valet: injectis sic undique telis
Obruitur. Strepit assiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida æra fatiscunt;
Discussæque jubæ capiti; nec sufficit umbo
Ictibus; ingeminant hastis et Troës et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur, et piceum-nec respirare potestas-
Flumen agit; fessos quatit acer ** anhelitus artus.
Tum demum præceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem, ac mollibus extulit undis;
Et lætum sociis abluta cæde remisit.

[blocks in formation]

810

« 前へ次へ »