ページの画像
PDF

P. VIRGILII MARONIS BUCOLI CON

LIBE R.

ECLOGA 1. TITYRUS.

MELIBEUS. TITIRUS.
MEL. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva ;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Tir. O Melibee, deus nobis hæc otia fecit:
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

MEL. Non equidem invideo; miror magis : undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Ilic inter densas corulus modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non lava fuisset,
De coelo tactas memini prædicere quercus.
[Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis,

Tit. Urbem, quam dicunt Romam, Melibæc, putavi 20
Stultus ego huic nostra similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos

40

Noram ; sic parvis componere magna solebam.
Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
MEL. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

Tit. Libertas ; quæ sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima sæptis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi:
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

MEL. Mirabar, quid mästa deos, Amarylli, vocares,
Cui pendere sua patereris in arbore poma;
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta vocabant.

Tit. Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibee, quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
“Pascite, ut ante, boves, pueri ; submittite tauros.”

MEL. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt !
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fetas;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota
Et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sæpes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro :
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

[ocr errors]

Tit. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in litore pisces ;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

MEL. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros ! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros, pone ordine vites :
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

Tit. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis ;
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II. ALEXIS. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin, Delicias domini; nec, quid speraret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos Assidue veniebat. Ibi hæc incondita solus Montibus et silvis studio jactabat inani :

“O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ? Nil nostri miserere ? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;

10

20

Thestylis et rapido fessis messoribus æstu

10 Allia serpyllumque herbas contundit olentes : At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan? Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses. O formose puer, nimium ne crede colori ! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi ; Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ ; Lac mihi non æstate novum, non frigore defit. Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho. Nec sum adeo informis ; nuper me in litore vidi, Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin, Judice te, metuam, si nunquam fallat imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura Atque humiles habitare casas, et figere cervos, Hædorumque gregem viridi compellere hibisco! 30 Mecum una in silvis imitabere Pana canendo; Pan primus calamos cera conjungere plures Instituit; Pan curat oves oviumque magistros. Nec te poeniteat calamo trivisse labellum : Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ? Est mihi disparibus septem compacta cicutis Fistula, Damætas dono mihi quam dedit olim, Et dixit moriens : "Te nunc habet ista secundum.' Dixit Damoetas: invidit stultus Amyntas. Præterea duo nec tuta mihi valle reperti Capreoli, sparsis etiam nunc peilibus albo, Bina die siccant ovis ubera ; quos tibi servo. Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat; Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. Huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis,

[ocr errors]
« 前へ次へ »