Titi Livi Ab urbe condita libri, 第 1 巻

前表紙
ex officina Bernhardi Tauchnitz, 1857 - 1996 ページ
 

ページのサンプル

多く使われている語句

人気のある引用

xx ページ - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
3 ページ - ... dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt...
3 ページ - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
40 ページ - te novacula cotem discissurum: cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.' turn ilium baud 5 cunctanter discidisse cotem ferunt. statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, (in comitio) in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
350 ページ - Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant.
32 ページ - si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.
19 ページ - Romanis, caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.' Haec," inquit, "locutus sublimis abiit.
346 ページ - Nobis adeo propria sunt auspicia , ut non solum , quos populus créât patricios magistratus, non aliter, quam Auspicato, creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus , et privatim auspicia habeamus , quae isti ne in magistratibus quidem babent.
29 ページ - Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat : tamen raptus in jus ad Regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut secundum judicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato : ' Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent secundum legem facio.
24 ページ - Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.

書誌情報