ページの画像
PDF
ePub

temperaturam se, respondit; rem unicam migrationi suæ obstare.

Sunt mihi, ait, tres, quos coram vides, apri à prima ætate mansuefacti ; nos quoquo euntes caniculi more sequuntur. Hi, si campum aridum videant, vel extra sylvarum umbram à sole ardenti videantur, peribunt confestim, timeo. Hanc solicitudinem, quæso, animo ejicias tuo, reposui; cordi mihi fore chara animalcula, nil dubites. Sole æstuante umbram, ubi ubi demum, 'captabimus. Neque lacunæ, amnes, paludes, ubi refrigerentur tua hæc corcula, usquam deerunt. Talibus delinita promissis se nobiscum ituram, spopondit. Et vero postridie iter ingressi, calendis Januarii incolumes oppidum attigimus, licet per viam binæ fulminibus, imbribusque horrendis foetæ tempestates nobis incubuerint, ac tigris rugitu assiduo totam per noctem minitans nobis iterum, iterumque propinquârit. Hispanos, queis matrem duabus cum prolibus per transennam exhibui, nihilque omnino Indorum sylvestrium in tota late vicinia superesse, significavi, timoris sui et puduit, et pænituit. Autumaverant equidem sylvas Empalado, et Mondag Aluminibus interjectas barbarorum habitationibus, perinde ut formicis, undique scatere. Jam de forma, habitudine, vivendi ratione, quam in matre, ejusque prolibus observaveram, dicendum obiter aliquid. Ab ineunte ætate in Mondag litoribus, culicum, serpentum, aliorumque animalculorum noxiorum frequentia oppido infectis consedere. Palmarum ramis tuguriolum definiebatur. Aqua semper lutulenta potum; arborum fructus, alceș, damulæ, cuniculi, aves variæ, frumentum turcicum, radices

[ocr errors]

arboris mandio dapem; tela ex foliis caraquatà contexta vestitum, lectumque præbuere. Mel, quod exesis in arboribus passim prostat, inter cupedias numerabatur. Tabacæ, quam peti vocant Quaranii, fumum ex arundine, cui ligneum vasculum cacabi instar præfixum, diu noctuque hauserat vetula ; filius tabacæ folia in pulverem redacta ore mandere nunquam desiit. Concha ad lapidem exacuta pro cultro utebantur, interdum arundine fissa. Adolescens matris, sororisque nutricius bina ferri frustilla, cultri olim confracti reliquias, pollicem lata, et pollice nil longiora, ligno, ceu manubrio inserta, cera, filoque circumligata cingulo gestabat suo. Hoc instrumento sagittas scitissime elaborare, decipulas è ligno ad capiendas alces facere, arbores, ubi mellis indicium viderat, perfodere, aliaque id genus præstare solebat. Cum argilla, è qua ollæ conficiuntur, nusquam esset, carnibus assis, non coctis vescebantur per omnem vitam. Herbæ Paraquaricæ folia non nisi frigida perfudere, cum vas, quo aquam recepto more calefacerent, non haberent. Ignem per affrictum celerem duorum lignellorum nôrunt promptissime elicere, omnium Americanorum more, quod alio loco exponam uberius. Ad restinguendam sitim aqua palustri, semperque, ni ab Austro frigido refrigeretur tantisper, tepida utebantur, cui adferendæ, asservandæque ingentes cucurbitæ pro cantharis serviunt. Ut, quam curta illis domi fuerit suppellex, porro videas, de eorum vestitu facienda est mentio.

“ Juveni lacerna è caraquatà filis concinnata è scapulis ad genua utrinque defluebat; ventre funi

a

culis præcincto, è quibus cucurbitam tabacæ pulveribus, quos mandit, plenam suspendit. Rete crassioribus è filis matri lectus noctu, interdiu vestis fuit unica.

“ Puellæ pariter breve reticulum, in quo noctibus cubabat, per diem vestitus instar fuerat. Cum nimis diaphana mihi videretur, ut verecundiæ consultum irem in Indorum, Hispanorumque præsentia, linteum gossipinum, quo lotas manus tergimus, illius nuditati tegendæ destinavi. Puella linteum, quod illi Indi mei porrexerant, iterum, iterumque complicatum papyri instar, capiti imposuit suo, ceu clypeum contra solis æstus; verum admonita ab Indis illo se involvit. Juveni quoque, ne verecundos offenderet oculos, perizomata linea, quibus in itineribus contra culicum morsus caput obvolveram meum, invito obtrusi. Prius celsissimas arbores simii velocitate scandebat, ut fructus ab apris tribus devorandos, inde decerperet. Caligis, veluti compedibus impeditus vix gressum figere potuit. Tanta rerum penuria, frugalitate tanta cum in solitudine victitarent semper, ac anachoretarum veterum rigores, asperitatesque experirentur, sorte sua contentissimos, tranquillo animo, corporeque morborum nescios illos suspexi. Ex quo palam fit, naturam paucis contentam esse; erubescant illi, quibus saturandis, ornandisque totus orbis vix sufficit. Ex ultimis terræ finibus, ex oceani, sylvarum, camporum, montium, tellurisque gremio, ex elementis omnibus, et unde non ? avide petuntur subsidia, quæ ad comendum corpus, ad oblectandum palatum faciunt. Verum dum oblectare se, ornare

que putant, se onerant, opprimuntque. Dum delicias multiplicant suas, opes, viresque imminuunt quotidie, formæ venustatem labefactant, morbos adsciscunt sibi, mortemque accelerant eo infeliciores, quo fuerint delicatiores.

" Tres mei sylvicolæ, de quibus sermo, rituum Quaraniis barbaris propriorum vel immemores, vel contemptores fuerunt. Crinibus passis sine ulla incisione, vel ligamine incedebant. Juveni nec labium pertusum, nec vertex psittacorum plumis coronatus. Matri, filiæque inaures nullæ, quamvis illa collo circumdederit monilis loco funiculum, è quo frustilla ligni pyramidati, sat multi ponderis pendebant; è mutuo illorum collisu ad quemvis gressum strepitus edebatur. Primo conspectu interrogavi vetulam: num ad terrendos culices strepitans hoc monile è collo suspenderit ? moxque globulorum vitreorum exquisiti coloris fascem ligneis his ponderibus substitui. Mater, filiusque corpore erant procero, forma honesta; filia vultu tam candido, tamque eleganti, ut à Poetis Driadas inter Nymphas, Hamadriadasque numerari, ab Europæo quovis pulchra dici tutò posset. Hilaritatem decoram affabilitati conjunctam præ se ferebat. Nostro adventu repentino minime terreri, recreari potius videbatur. Quaranica lingua loquentes nos liberales inter cachinnos risit, nos illam eâdem respondentem. Cum enim extra aliorum Indorum societatem fratri, matrique duntaxat colloqueretur, verbis Quaranicis retentis quidem, ridicula quædam dialectus irrepsit. Sic quaraçi sol: yaçi luna: cheraçi ægroto dicimus reliqui, et illud c cum subjecta notula veluti s pro

[ocr errors]

nunciamus, quarassi, yassi, cherassi ; illi quaratschi,
yatschi, cheratschi dicebant. Juvenis præter matrem,
sororemque

nullam
unquam

vidit feminam ; neque præter patrem suum virum aliquem. Puella matrem duntaxat novit, nullam præterea fæminam. Virum præter fratrem suum ne eminus quidem conspexit, dum enim utero à matre gestabatur, pater ejus à tigride fuerat discerptus. Ad fructus seu humi, seu in arboribus natos conquirendos, ad ligna, foco necessaria, colligenda sylvam dumetis, arundinibus, spinisque horrentem solers puella peragravit quotidie, quibus pedes misere pertusos habebat. Ne incomitata esset, psittacum exilem humero, simiolum brachio insidentem circumtulit plerumque, nullo tigridum metu, queis omnis illa vicinia abundat, vel me ipso teste oculato. Pridie ejus diei, quo in istorum contubernium incurrimus, parum abfuit, quin dormiens à propinqua jam tigride de

Indi mei ejus rugitu expergefacti et hastis et admotis celeriter ignibus vitam servarunt

His in nemoribus, cum minor sit ferarum copia, tigrides fame stimulante ferociunt atrocius, avidiusque in obvios assiliunt homines, quam in campis, ubi, cum infinita vis pecorum omnis generis oberret, præda, famisque remedium, quoties lubet, illis in promptu est. Novi proselyti in oppido mox vestiti reliquorum more, et præ reliquis quotidiano cibo liberaliter refecti sunt.

Curatum quoque

à me diligenter, ad sylvas vicinas cum aliis ut excurrant frequentius, umbra, amoenaque arborum, queis assueverant, viriditate fruituri. Experientia equidem novimus, ut pisces extra aquam cito intereunt,

vorarer.

meam.

« 前へ次へ »